Imágenes de páginas
PDF
EPUB
[graphic][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][ocr errors][subsumed]

A 469392

BOSTONIAE: WEILS ET LILLY,
Typographis.

Bequest

12-20-26

M. TULLII CICERONIS

DE DIVINATIONE,

LIBER PRIMUS.

ARGUMENTUM.

Quaestio de natura Deorum duas tamquam appendiculas habet, alteram de Divinatione, alteram de Fato, quibus adjectis demum plene perfecteque satisfactum ei quaestioni videtur. (L. II. c. 1.) Itaque Cicero eam, quae est de divinatione, duobus libris plene accurateque pertractavit. In primo libro inducitur Q. Frater omne divinationis genus defendens e Stoicorum disciplina, quod illi videbantur acutissime sententias suas prudentissimeque defendere. II. 72. Duo ergo facit divinandi genera, unum artificiosum, alterum naturale : artificiosum partim constare ex conjectura, partim ex observatione diuturna: naturale, quod animus arripiat, aut excipiat extrinsecus ex divinitate, unde omnes haustos animos libatosque habeamus. Artificiosae divinationis haec genera ponit, extispicum, eorumque, qui e fulguribus omnique ostentorum genere praedicant, tum augurum eorumque, qui signis et ominibus utantur, omneque genus conjecturale in hoc fere genere ponit. Illud autem naturale aut concitatione mentis edi, et quasi fundi videtur, cum homines per furorem vaticinantur, aut animo per somnum sensibus et curis vacuo providetur. In singulis autem generibus non tam rationibus quam magna exemplorum copia utitur, cum externorum, tum Romanorum : quibus hoc effici putat, ut, quamquam eorum causae afferri nullae possunt, tamen, quoniam acciderint, de ipsius rei veritate dubitari non possit. Quod si quaedam falsa sint, quaedam non ita, uti praedicta sint, eveniant ; tamen non esse propterea divinationem tollendam: quod quemadmodum, ut Cratippus concludebat, oculi possint aliquando non fungi suo munere, neque tamen propterea non sit usus oculorum; sed qui vel semel ita sit usus 1*

VOL. XVI.

oculis, ut vera cerneret, is haberet sensum oculorum vera cernentium: sic ad confirmandam divinationem satis sit, semel aliquid esse ita divinatum, ut id non fortuito cecidisse videatur. c. 22. Esse autem divinationem, praeter exempla, confirmat tum consensu gentium et populorum, rerumque publicarum omnium, philosophorum etiam et poëtarum, c. 6. 40. 41. tum ratione hac: Si sunt Dii, neque ante declarant hominibus, quae futura sunt: aut non diligunt homines; aut, quid eventurum sit, ignorant; aut existimant, nil interesse hominum, scire, quid futurum sit; aut non censent suae majestatis, futura hominibus praesignificare; aut ea ne significare quidem possunt. At neque, etc. etc. c. 38. Ducit autem divinationem omnem a tribus rebus, a fato, a Deo et a natura. Fatum esse non id, quod superstitiose, sed physice dicatur, colligationem quandam causarum; quam qui perspiciat animo, is possit futura omnia tenere: quod cum nemo praeter Deum facere possit, relinquendum esse homini, ut signis quibusdam, consequentia et futura, in causis tamquam in seminibus condita, declarantibus praesentiat. Quod ad naturam attineat, constare, quanta sit animi vis sejuncta a corporis sensibus, qua fiat, ut animi hominum cum aut somno soluti vacent corpore, aut sua sponte furore quodam correpti moveantur, cernant ea, quae corporibus permixti videre non possint. c. 55. s.

1 VETUS opinio est, jam usque ab heroicis ducta temporibus, eaque et populi Romani et omnium gentium firmata consensu, versari quandam inter homines divinationem, quam Graeci parti appellant, id est, praesensionem, et scientiam rerum futurarum. 'Magnifica quidem res, et salutaris, si modo est ulla: quaque proxime ad deorum vim natura mortalis possit accedere. Itaque ut alia nos melius multa, quam Graeci, sic huic praestantissimae rei nomen nostri a

2

1 Magnifica quidem res.] Sic Mss. plures, melius quam ceteri et edd. quae habent quaedam. alibi Cicero simpliciter dicit magna res, etc. ut in L. III. de Nat. D. et alibi.

[ocr errors]

Sic correxere olim viri docti: sic et in meo exemplo ed. Ven. 1494. correxit manus docta. totidem literis sic est in ed. Ascensii pr. Vulgo est, quaeque proxima natura mortali, etc.

2 quaque proxime possit accedere.]

« AnteriorContinuar »