Imágenes de páginas
PDF
EPUB

THEOLOGICAL LIBRARY

OCT 22 1914

HARVARD DIVINITY SCHOOL

HAR 808

[ocr errors]

Dantur formæ substantiales. Anno 1652.

P.418.

Conscientia erronea obligat. Anno 1652.

421.

Christus per mortem fuit sacrificium proprie expiatorium pro pec-

catis. Anno 1652.

423.

Obedientia Christi non tollit obedientiam Christianam. Anno 1652.

426.

Terram esse in mundi centro sitam nullis argumentis evincitur.

Anno 1653.

Hypothesis Cartesiana de materia et motu haud satisfacit præ-

cipuis naturæ phænomenis. Anno 1653.

430.

Reverendissimo magistro, et dignissimis sociis collegii S. S. Trini-

tat. Cantabrigiæ. Anno 1655.

433

Iter maritimum a portu Ligustico ad Constantinopolim. Nov. 6,

Anno 1657.

445.

De Religione Turcica. AKEMAAON. Anno 1658.

466.

In obitum dignissimi Domini Spenceri Bretton, illustrissimi Con-

sulis Anglorum Smyrnæ, anno 1569, Elegia.

492.

Augustiss. regi suo reditum gratulatur Britannia. Anno 1660.

496.

In Psalmos a reverendo D. decano Petroburgensi Homerico versu

donatos, anno 1674.

503.

Illustrissimo domino Georgio Monk, regis restitutori, regni libe-

ratori, anno, 1660.

505.

In obitum Henrici ducis Glocestrensis et Mariæ principis Arau-

sionensis, 1660.

509.

Elegiæ, 1660. Anno 1660.

511.

Epitaphium in Henricum Hammond, 1660.

Epigrammata. Anno 1661.

Epithalamium R. Caroli et R. Catharinæ, 1662.

522.

In victoriam navalem, anno 1665.

525.

Ratio secundi Præcepti in Decalogo est immutabilis. Anno 1668.

528.

Divinitas Toy Aroy constat ex Initio Evangelii secundum Jo-

hannem.

Elegia. Anno 1669.

533.

In obitum ducissæ Aurel. Anno 1670.

535.

Epicedium in ducem Albæmarlæ. Anno 1670.

De S. Trinitate. Jul. 1670.

544.

Ad Johannem Tillotson, cum Libro Lect.

547.

Ad D. D. Chr. Wren.

ibid.

[ocr errors]

DE SPIRITU SANCTO.

29.

Spiritus Sanctus est Persona distincta, Patri Fi

lioque coessentialis, et ab utroque procedens. UNUM existere Deum (rerum omnium Authorem, Marc. xii. Custodem, Dominum) universus ordo cursusque re- 1 Cor. viii. rum, naturæ clara vox, gentium unanimis consensus, Deut.iv. 39. perpetuaque traditio, miraculorum ingens copia, ora-vi. 4. X. 12. culorum denique sacrorum irrefragabilis attestatio luculentissime comprobant, et evincunt.

Quid sit Deus (cujusmodi nempe perfectionibus attributisque gaudeat) ex operibus divinis observationem nostram sensibiliter incurrentibus, nobis etiam modo nostro (hoc est, indistincte et imperfecte) quadantenus innotescat; nam invisibilia Dei a crea- Rom. i. 20. tura mundi per ea quæ facta sunt intellectu conspiciuntur, cum sempiterna ejus potestas, tum divinitas.

Verum quomodo Deus sit, aut qualis sit ejus existentia, nulla (revelatione seclusa) nobis suppetit aut investigandi ratio, vel dijudicandi facultas; eam nec ediscere studio, nec intellectu comprehendere valemus; quum is lucem habitans inaccessam nostris a iTim.vi.16. sensibus (naturalis scientiæ fontibus, naturalis judicii fundamentis unicis) plusquam toto cælo distet, infinito sejungatur intervallo. Unde prudenter sapiens Hebræus, Difficile, inquit, æstimamus quæ in terra Sap. ix. 16. sunt, et, quæ in prospectu sunt, invenimus cum labore: quæ autem in cælis sunt, quis investigabit ? sensum tuum quis sciet, nisi tu dederis sapientiam, et miseris Spiritum tuum de altissimis ?

BARROW, vol. VIII.

Sed et existentiæ divinæ modum a nobis concipi vel exprimi plurimum obstat, quod is ab existendi modo valde dissidet earum rerum omnium, quæ nobis obversantur, aut experientiæ nostræ subjacent; a quibus nostras elicimus ideas ; quibus notiones nostras conformamus; quibus exprimendis vocabula nostra procudimus, et accommodamus; unde fit ei nostros conceptus, axiomata nostra, nostraque verba parum congruere; quin et necessarium evadit nos de illo cogitantes hæsitare sæpius, aut intricari ; de illo sermocinantes plerumque balbutire et åkupongyeiv, de illo disquirentes et disceptantes nil aliud ferme quam Andabatas agere a.

Hujus impotentiæ (vel inscitiæ nostræ) manifestum in eo specimen apparet, quod cuicunque naturæ spirituali (vel incorporeæe) multæ competunt proprietates a nobis impervestigabiles, incomprehensibiles et ineffabiles b. Nam quomodo res partium expers locum occupet, spatioque coextendatur; qua ratione corpora penetret, et ipsis coexistat (illis loco conjuncta, substantia vero discreta); quo pacto nullis manibus aut machinis utens apprehendat et propellat corpora ; quomodo denuo nil patiens aut accipiens objecta persentiscat (quale nil experimur in rebus observationi nostræ expositis, sed quæ spiritibus inesse aliunde discimus), equidem nec assequi distincte, nec limpide valemus effari. Addo, fieri

CU

8 Τον μεν ουν ποιητής και πατέρα τούδε του παντός ευρείν τε έργον, και eipórta eis Távtas åðývatov aéyeux. Plat. Tim.

Id eniin quod Deus est, secundum id quod est, nec humano sermone edici, nec humanis auribus percipi, nec humanis sensibus colligi potest. Novat. de Trin. cap. 7.

b Phantasmatibus suis illuduntur, quia solent videre corporaliter vel animalia tria, vel quæcunque tria corpora suis locis separata,&c.

« AnteriorContinuar »