Imágenes de páginas
PDF
EPUB

Chrys. de

Sacerd. 3. (p. 16.)

16.

qui; vel ipsorum quicunque cœtus legitimus, hoc modo litem quamcunque per arbitrium aut judicium definiendo) alligaveritis super terram, erunt ligata et in cœlo; hoc est, omnes vestræ decisiones et sententiæ (rite secundum æqui bonique leges peractæ prolatæque) apud Deum invalescent, ratæque fient, sicut iis repugnantes Deum sensuri sint ipsarum assertorem et vindicem; juxta quod S. Chrysostomus ait, ἅπερ ἂν ἐργάσωνται κάτω οἱ ἱερεῖς, ταῦτα ὁ Θεὸς ἄνω κυροῖ, καὶ τὴν τῶν δούλων γνώμην ὁ δεσπότης βεβαιοῖ cujus acceptionis ad normam intellecta potestas hæc jurisdictionis illam (quam mox antehac attigimus) clavem comprehendit.

αν

Porro, qui contractum ineunt, vinculo quodam obligantur, ab iis injecto, quibuscum pactum contrahitur; quomodo pastores etiam illos ligant, qui Christianismum primo suscipientes, aut eum denuo redintegrantes, foedus ineunt cum Deo, fidem suam et obsequium Christo devoventes.

Item detentio quæcunque sub alterius potentia vel imperio vocatur ligatio; qua qui emancipatur Luc. xiii. proinde solutus dicitur: Annon, inquit Dominus, hanc filiam Abrahæ, quam alligavit Sathanas ecce decem et octo annis non oportuit solvi a vinculo ̧ isto die Sabbathi? ubi quod dicitur a Sathana liAct. x. 38. gari, alibi exprimitur kaтadνvaσтeveσbαι væÒ тоữ Aιaßóλov ut et in statu quovis præsenti detineri, vel ab eo 1 Cor. vii. liberari, ligari illud, hoc solvi est: Aédeσai yvvaikí; (inquit apostolus) μn sýtei λúow, de statu perpete 1 Tim. vi.1. conjugii. "Oσ úñò çvyòv Souλ, de statu servitutis. Rom. xi.32. Συνέκλεισε ὁ Θεὸς τοὺς πάντας εἰς ἀπείθειαν, de statu hom minum, ante patefactum evangelium; ita si cui sub reatus iræve statu jacenti, vindictæque idcirco vel pœnæ obnoxio, non conceditur aut abnuitur venia;

21, 27.

Gal. iii. 22.

vel si veniæ procurandæ necessaria aut idonea media subtrahuntur, is ea ratione ligatus censeatur; ut et solutus, qui ab ejusmodi statu per exhibitionem veniæ, per mediorum eam procurantium applicationem, per obstantium causarum amotionem extricatur: cui sensui quadantenus altera phrasis, illi quæ præ manibus loodúvaμos, coincidit, quæ habetur apud S. Johannem, ubi Servator discipulis sic affatur: Accipi-Joh. xx. 23. te Spiritum Sanctum; quorum remiseritis peccata, remittuntur eis, et quorum retinueritis, retenta sunt; hoc est, quemcunque merito dignum reputabitis, qui absolvatur a reatu, et in gratiam recipiatur, adeoque cui veniam annunciabitis et exhibebitis, illi revera Deus conciliabitur et ignoscet; quemcunque vero (propter animi pravas affectiones nondum exutas) minime dignum aptumve judicabitis, cui divinus favor indulgeatur, reatus aboleatur, cœlestis regni privilegia concedantur; et cui proinde, justis ex causis, Dei nomine veniam impertire recusabitis, ille talis in eo statu misero revera detinebitur et persistet, exors remissionis, et a divina gratia semotus 8: vester eo spectans (ille vel hic) actus a Deo comprobabitur, effectumque proinde certissimum obtinebit.

Verum ut hæc paulo curatius exponantur, advertamus variis modis intelligi posse, quod ecclesiæ pastores peccata dimittunt; idque prænotandum est, quod cum principaliter et absolute peccata remittere Deo soli h (Regi Judicique supremo) competat (nec enim abs ratione scitabantur isti Scribæ, Quis præ- Marc. ii. 7. ter unum Deum peccata valet remittere?) id tamen

8 Tunc vera est sententia præsidentis, quando æterni sequitur sententiam judicis. Ambr.

h Semper Dei est illa gratia, et Dei sacramentum, hominis autem solum ministerium, &c. Aug. Ep. 166.

iv. 1.

16.

Tit. i. 7.

I Pet.iv.10.

1 Cor. v. 4. ut homines (Dei nomine et voluntate, tanquam ejus Act. xxvi. ὑπηρέται, διάκονοι, οἰκονόμοι, συνεργοί, πρεσβευταὶ, quibus illos nominibus et officiis insigniunt sacræ literæ,) in2 Cor. vi. 4- strumentaliter et subordinate faciunt, a Deo concessum et constitutum esse: prout et iis homines convertere, regenerare, salvare, similiaque talia (qualia primario solus efficit Deus i), utcunque tribuuntur; ita quidem, ut quot et qualibus ipse Deus, tot fere talibusque modis pastores ordine suo peccata dimittunt: id autem hisce potissimum modis exequuntur:

Primo, Dispositive; dum homines ad remissionem obtinendam parant, illas animi dispositiones (fidem scilicet et pœnitentiam) ingenerando, quæ ad remissionem necessario prvæiæ sunt, et quas hæc certo consectatur, ex vi fœderis et promissi divini: dum eos ad hunc statum invitant, alliciunt, adducunt, in quo remissio peccatorum offertur, et exhibetur: dum I Cor. v. 12. Tous w suorum criminum et errorum arguunt reosque peragunt; de statu suo perquam periculoso comAct. ii. 37. monefaciunt, certosque reddunt; compunctionem ac terrorem iis incutiunt; resipiscentiam acriter inculcant : hinc a Domino nostro tale describitur apostolo Paulo demandatum munus: Constituam te ministrum et testem-te deligens ex populo et gentibus, in quas nunc mitto te; aperire oculos eorum, ut convertantur a tenebris ad lucem, et de potestate Sathanæ ad Deum, ut accipiant peccatorum remissionem, et sortem inter sanctos, pcr fidem quæ est in me-quod et ipse mox præstitisse narratur-az

xvi. 29.

Act. xxvi. 18, 20.

i Ministerium dedit servis, potestatem sibi retinuit. Aug. in Joh. Tract. 5.

k Quo de modo Firmilianus " non quasi a nobis remissionem peccatorum consequantur, sed ut per nos ad intelligentiam de"lictorum suorum convertantur." P. 198.

[ocr errors]

I 14.

αγγέλλων μετανοεῖν, καὶ ἐπιστρέφειν ἐπὶ Θεόν· quo munere S. Petrum defunctum cernimus, ita concionando : Μετανοήσατε, καὶ ἐπιστρέψατε εἰς τὸ ἐξαλειφθῆναι ὑμῶν τὰς ἁμαρτίας. Idem versus τοὺς ἔσω similiter præstant, quum illos in errores vitiaque prolabentes aut prolapsos admonent officii, severe redarguunt, corripiunt, 1 Thess. v. increpant, quin et aliquando coërcent, et castigant ; 2 Thess. iii. necnon enixe modis omnibus eos ad sanam mentem 15. reducere student; qualia peragentes dum peccatorem Tit. i. 13. convertunt ab errore viæ suæ, (sicuti B. Jacobus 1, 22. docet), salvant animam a morte, et multitudinem xii. 20. xiii. peccatorum operiunt.

Act. xx. 31.

1 Tim. v.

2 Cor. ii. 6.

10.

1 Cor.iv.21. Jac. v. 20.

Secundo, Idem exequuntur declarative, dum per illum quem ebuccinant λóyov катаλλaуns, peccatorum 2 Cor. v.19. sensu perculsis, et ad Deum animi serio firmoque proposito revertentibus, indubie paratam apud Deum veniam, gratiamque mox præsentem attestantur et annunciant1; velut legati, seu præcones, ad homines sub his conditionibus Deo reconciliandos deputati: ita munus apostolicum et pastorium depingit S. Paulus, èp Xpισтой преσВеúоμеν-Pro Christo lega-2 Cor. v.20. tione fungimur, tanquam Deo exhortante per nos; obsecramusque pro Christo, reconciliamini Deo.

Tertio, Peccata remittunt impetrative, precum energia divinam gratiam conciliantes peccatori. Ita monet S. Jacobus infirmos, ut ecclesiæ presbyteros advocent pro ipsis oraturos ; καν ἁμαρτίας ᾖ πεποιηκὼς, Jam. v. 15. ἀφεθήσεται αὐτῷ· Εt si languens peccati quippiam commiserit, id (intercedente presbyterorum oratione) ei dimittetur: ita sacerdotes peccata dimittere Chrysostomus arbitratur: Οὐ γὰρ ὅταν ἡμᾶς ἀναγεννῶσι μόνον, De Sacerd. ἀλλὰ καὶ μετὰ ταῦτα συγχωρεῖν ἔχουσιν ἐξουσίαν ἁμαρτή

1 Lomb. Dist. 18. Dominus tribuit sacerdotibus potestatem ligandi et solvendi, id est, ostendendi hominibus ligatos vel solutos.

3. pag. 17.

Tert. de

Bapt. c. I.

μаτa áσbevεï yáp TS-inquit ille, dictum S. Jacobi locum adponens.

Quarto, Propius hoc et immediatius exequuntur dispensative; peccatorum nempe remissionem exerte dispensando; quin et eam revera concessam et exhibitam symbolis solennibus obsignando: nempe,

1 Dum baptismum conferunt-" felix illud" (ut Tertullianus loquitur) "sacramentum aquæ nostræ, "qua abluti delictis in vitam æternam liberamur;” in Rom. vi. quo commorientes et consepulti Christo justificamur Act. ii. 38. a peccato; de quo Petrus—ßantiobýτw (kaotos vμär ἐπὶ τῷ ὀνόματι Ἰησοῦ Χριστοῦ εἰς ἄφεσιν ἁμαρτιῶν, et AnaAct. xxii. nias S. Paulum alloquens-avaσтàs Bánтiσαι kai áπóAct. iii. 19. λovoal Tàs áμaprías-quod cum sacerdotum judicio

16.

λουσαι

simul ac opera administretur, eapropter illi peccata remittere dicantur; et huc Domini promissum aliquoties refert B. Cyprianus, et e Patribus alii.

2. Dum in gravia scandala prolapsis, et idcirco peccatorum reatu innodatis, post resipiscentiam probabilibus indiciis compertam, absolutos pronunciant, in statum gratiæ redintegrant (verbum est PauliGal. vi. 1. num, vos spirituales, Kaτaρtíšete tòv toloûtov) in ecclesiæ sinum et sacrorum officiorum consortium restituunt, id beneficii solenni xepoderías ritu confirman2 Cor. ii. 7, tes; id quod S. Paulus xapíçeσbai, gratiam indulgere, vocat : ᾧ δέ τι χαρίζεσθε, καὶ ἐγώ... huc et illud spectare videtur ejusdem apostoli monitum, Timotheo dicI Tim. v. tum : Χεῖρας ταχέως μηδενὶ ἐπιτίθει, μηδὲ κοινώνει ἁμαρτίαις

10.

22.

aλλorpías. Cave ne cuiquam, ante pœnitentiam lu-
ἀλλοτρίαις.
culente comprobatam, absolutionem impertias, ne in
causa sis, ut peccator remissionis præmatura spe de-
linitus nihil amplius curet, adeoque cum remissionis
exors fiat, tum in peccatis obduretur: huc etiam
Christi promissum refertur a Patribus. Ambrosius

« AnteriorContinuar »