Imágenes de páginas
PDF
EPUB

c. 7.

contra Novatianos disserens: "Cur baptizatis, si De Pœnit. per hominem peccata remitti non licet? In bap-' "tismo enim utique remissio peccatorum omnium "est; neque interest, utrum per pœnitentiam, an "per lavacrum hoc jus sibi datum sacerdotes sibi " vindicent; idem in utroque mysterio est." Hisce modis ecclesiæ pastores peccata remittunt, sed et avTIOTOIXOS eadem retinent, cum media submovent, quibus homines ad peccatorum remissionem consequendam disponantur; dum iram Dei denunciant; dum (quod subinde fieri posse S. Johannes innuit) a pre- 1 Joh. v.16. cibus pro illorum salute fundendis abstinent; dum baptismum indignis denegant; dum ab ecclesia depellunt aut distinent; adeoque tanquam ethnicos et publicanos habent: vel dum a Deo quasi divulsos Sathanæ tradunt exagitandos.

Ex his omnibus, quæ de potestatis hujus nomine, de ejus objecto, de phrasibus æquipollentibus ac exegeticis præmissa sunt, tametsi satis verisimiliter ipsius natura deduci possit et determinari; quid tamen sit, et quousque se extendat, haud aliunde clarius eliciatur elucideturque, quam ex eo quod proxime decreveram attingere.

IV. E praxi scilicet et exercitio potestatis istius, quæ cum primitus apostolis ut ecclesiæ magistris et rectoribus demandata sit, existimare nefas est illos eam secus quam par erat usurpasse, vel ultra citrave justos limites extendisse: quicquid igitur ab iis (officii ratione, vel per modum auctoritatis ordinariæ) factum cernimus, applicabile vel consentaneum horum verborum sensui rationabiliter exposito, quidni merito potestatis hujus, ipsis a Domino tam expresse communicatæ, virtute factum arbitremur? Idem de ecclesiis ad illorum tempora proxime

[blocks in formation]

2 Joh. 10.

accedentibus jure supponamus licet; quicquid illæ nempe (regiminis et disciplinæ modo) passim factitarunt, id eas non temere, vel ab auctoritate sibimet arbitrarie desumpta vel arrogata, sed ex jure potius ab ipsius Christi institutione derivato (quod singulas ecclesias in ordine statuque recto stabilientes apostoli declararint, constituerint, et ad singulares casus accommodarint) usurpasse vel exercuisse ; juxta TerCont.Marc. tulliani priscum illud effatum: "Constat id esse ab apostolis traditum, quod apud ecclesias apostolorum "fuerit sacrosanctum."

iv, 5.

Apol. cap.

39.

66

Verum has et cæteras, quæ supersunt instituti discursus partes (etiam potissimas) vel ut nunc obmittam, vel ut immaniter patientiæ vestræ molestus sim oportet: illud prius faciam potius; et Tertulliani luculentis verbis (in Apologetico) clavium usum primitivum repræsentantibus sermonem claudam : "Certe fidem," inquit," sanctis vocibus pascimus,

66

spem erigimus, fiduciam figimus, disciplinam præ"ceptorum nihilominus inculcationibus densamus : "ibidem etiam exhortationes, castigationes et cen"sura divina: nam et judicatur magno cum pondere, ut apud certos de Dei conspectu; summumque futuri judicii præjudicium est, si quis ita deliquerit, ut a communicatione orationis, et conven"tus, et omnis sancti commercii relegetur ^."

66

66

66

Gratia Domini nostri Jesu Christi, et charitas Dei, et communicatio Sancti Spiritus sit cum omnibus vobis. Amen.

a Istum locum episcopi et presbyteri non intelligentes aliquid sibi de Pharisæorum assumunt supercilio, ut vel damnent innocentes, vel solvere se noxios arbitrentur; cum apud Deum non sententia sucerdotum, sed reorum vita quæratur. Hier, in loc.

CONCIO AD CLERUM.

JOELIS ii. 12.

Convertimini ad me toto corde vestro, et in jejunio, et fletu, et planctu.

QUO tempore vixerit hic propheta, et circa quæ singularia eventa versetur ejus prophetia, cum nec ipse diserte indicet, nec uspiam in sacra historia tradatur, nec ex rerum quas enarrat circumstantiis, satis liquido appareat, merito ambigitur ab interpretibus, et in varias sententias fit discessio; nec e re nostra fuerit, in tam difficili lite componenda admodum solicitos esse. Illud constat, valde lugubrem fuisse et calamitosum illorum temporum statum, qualem habemus in primo capite luculenta descriptione expressum. Liquet etiam Judæis ex hostili invasione graviores ærumnas impendisse, quas propediem consequuturas capite hoc comminatur Deus, denunciat propheta, ejus horribiles circumstantias tragicosque eventus ad terrorem composita oratione accurate depingens. Ne autem tam immanis periculi magnitudine simul ac propinquitate perculsi et consternati, ex desperatione animos abjicerent, quo pacto Dei iram placare et instantem vindictam propulsare possent, docet illos propheta verbis modo lectis. In quibus pertractandis non alia utar methodo, quam textus seriem persequens, ut ipsa qualitercunque explicare satagam, deinde quæ continent utilia documenta ut expromam.

Convertimini ad me, id est, ad Deum. Converti

vero, vel reverti ad Deum, ètiσтρépei ènì Oeòv, juxta stylum sacrum et propheticum dicuntur,

Primo, Qui postquam ad idololatriam desciverant, errore deprehenso ad veri Dei cultum redeunt: aut saltem qui ab ineunte ætate quum alienis superstitionibus addicti et innutriti essent, denuo melius edocti veram religionem ex animo agnoscunt et amplexantur: quod et nunc vulgo obtinet ut dicatur Converti. Etenim Deum recta fide confitentes et debito honore reverentes mentis obtutu Deum respiciunt, affectu accedunt, corde amplectuntur, et proinde in sacris literis, Deo adhærere, Græcis vertentibus, koλλãσbai tập Oe, hoc est, Deo agglutinari, item Deo appropinquare, Deo appropriari, ad Dei peculium pertinere, a Deo adoptari, institui, regi dicuntur; et consequenter Deum deserere, fugere, abnegare, repudiare, Deo adversari, in Deum rebellare et fornicari, a Deo άπσтаτeй, deficere, tergiversari, abalienari, divelli, faciem avertere, qui a vera religione ad superstitiosos ritus deflectunt; proinde optimo jure ad veram fidem et sanctum cultum receptus ad Deum conversio nuncupatur. Quomodo, Jer. iii. 6. Dixit autem Jehova-Vidistine quæ fecit rebellis Israel? abit ipsa super omnem montem excelsum, et in omnem arborem viridem, et fornicatur ibi, et dixi postquam feci omnia ista, Ad me revertere: et ita passim in Veteri Testamento; quinetiam in Novo, Act. xiv. 15. Εὐαγγελίζομαι ὑμᾶς ἀπὸ τούτων τῶν ματαίων ἐπιστρέφειν ἐπὶ τὸν Θεὸν τὸν ζῶντα· ἀπὸ τῶν ματαίων· ἀπὸ To eidoλwv. Nam idolum Hebræis appellatur, id est, μátarov, sicuti cum aliis locis patet, tum ex illo Jeremiæ, viii. 19. Διότι παρώργισάν με ἐν τοῖς γλυπτοῖς αὐτῶν, καὶ ἐν ματαίοις ἀλλοτρίοις.

Secundo, Converti ad Deum dicuntur, qui ab im

pietate ad pietatem, ab iniquitate ad justitiam, a contumacia ad obedientiam, a pravis et impuris moribus ad probum sanctumque vivendi institutum se recipiunt. Nam et qui Dei mandatis obtemperant, et mores suos ad divinæ legis normam componunt, Deo attendunt, Deo auscultant, Dei nutum observant, ideoque cum Deo ambulare, in Dei semitis incedere, Deum sequi, Deum amicum et familiarem sortiri, cum Deo consuetudinem habere, Deo uniri, imo et Deo inesse perhibentur, et ejusmodi passim magnificis titulis atque elogiis ornantur; contra, qui divinis præceptis minus obsequentes sunt, desertores, transfugæ, perduelles, hostes, a Deo alieni, separati, aversi appellantur: itaque vitam emendantes, et ad bonam frugem reducti, ad Deum vultum reflectere, regredi, converti dicuntur; nec aliud est hoc modo acceptum converti, quam μeтavov, resipiscere, mores corrigere, vitam reformare. Quo spectant sacræ scripturæ loca, Deut. xxx. 2. Et conversus fueris ad Jehovam Deum tuum, obedierisque voci ejus per omnia. Is. lv. 7. Derelinquet impius viam suam, et vir iniquus cogitationes suas, revertaturque ad Jehovam. Hos. xii. 6. Tu ergo ad Deum tuum revertere, misericordiam et justitiam custodi, et fide Deo tuo semper. Ps. li. 13. Docebo prævaricatores vias tuas, et peccatores ad te conver

tentur.

Tertio, Converti ad Deum dicuntur illi, qui se vitæ male institutæ pigere, peccata admissa agnoscere, et serio dolore prosequi, debita illis supplicia deprecari, et misericordiam divinam implorare, externis indiciis testatum faciunt: quod et simili metaphora faciem Dei quærere, et nonnunquam resipiscere dicitur; quatenus alterius conversionis, hoc est, animi

« AnteriorContinuar »