Imágenes de páginas
PDF
EPUB

3. Patet hoc ipsum ex natura Dei pœnas infligentis: quæ quidem ex quadam naturæ proprietate impura omnia et perversa odit ac detestatur; citiusque adversi poli coëant, prius cœlo infernus collidatur, facilius inter se amice conspirent infensissimæ antipathiæ, desinat esse prius contrarius ignibus humor, quam cum homine Deus, pessimo Optimus in gratiam redeat. Non potest ille non ad omnem impuritatem expurgandam, ad omnem iniquitatem coercendam, ad omnem nequitiam expugnandam, non seipsum naturæ sanctissimæ indesinenti impetu effundere. Nec ex alio manat hæc qualitas, quam ab illo bonitatis immensæ dulcissimo fonte. Bene enim Clem. Αlex. ἕπεται τῷ ἀγαθῷ, ᾗ φύσει ἀγαθός ἐστιν, ἡ μισοπονηρία" quippe vitia quantum creaturæ suæ damni, molestiæ, miseriæ, afferunt, nequit ignorare, nec cum sciat non misereri et succurrere laboranti; nec ideo non enixam operam dare, ut a gravissimis istis malis liberetur, via naturæ suæ convenienti, id est, monitis, hortatibus, minis, correptionibus et pœnis; quas proinde infert, non sponte, nec ex suopte ingenio, sed invitus, et quasi coactus. Talem nobis depingit Jeremias Threnorum iii. 33. Qui non affligit ex animo suo, mœstitiaque afficit mortales. Talem se præbuit, cum Ephraimum castigaret, propheta attestante, sonuerunt viscera mea Jer. xxxi. super eum, quasi condolesceret ac compateretur patienti. Sæpe se opera sua universa diligere testatur, mortem impii nolle, omnes ad salutem perductos velle. Nos vero Parentis optimi in nos indignationem concitamus, nos clementissimi Domini ultricem manum armamus,

―neque per nostrum patimur scelus
Iracunda Deum ponere fulmina.

20.

66

Optime in hanc rem Salvianus: "Nos vim Deo
"facimus iniquitatibus nostris, nos nolentem ulcisci
cogimus, nos parcere volentem non permittimus."
Nec male Deo convenit quod Augusto tribuit Naso,
Est piger ad pœnas princeps, ad præmia velox;
Quique dolet quoties cogitur esse ferox.
Qui cum triste aliquod statuit, fit tristis et ipse;
Cuique fere pœnam sumere pœna sua est.
Victa tamen vitio est hujus clementia nostro,
Venit et ad vires ira coacta suas.

Clemens est Dei ira, mitis justitia, salutaris severitas. Itaque antequam peccator resipiscat, potest Deus a pœna irroganda absistere, non magis quam bonus et justus esse desinere; nec magis quam fidelis medicus a curando abstinere, prius quam morbum expulerit, ægrumque ad justam sanitatem perduxerit. Tum vero, cum propositum suum obtinuerit, cum perversum rectificarit, aberrantem reduxerit, male affectum ad sanam mentem restituerit, ultro ei deferbescit ira, intime reconciliatur animus, serenatur vultus, seponitur flagellum, manu excidit fulmen ; tum favoris amplo cumulo præterita supplicia compensat, et ad bonam frugem revocatum prodigum tenerrimo affectu complectitur; nec absurde dixit a De Provid. a Seneca, "Deum habet faventem et propitium, quisquis sibi se propitiavit." Est enim Deus ex indole æterna, necessaria et immutabili benignus, misericors, placabilis, χρηστὸς, φιλάνθρωπος, μακρόθυμος, Toλvéλeos quo propterea argumento noster vates Judæos ad conversionem invitat, versu proxime sequenti, Convertimini, inquit, ad Jehovam Deum vestrum, quia misericors et miserator est, longanimis, et multæ misericordiæ, et pœnitens super malum. Talemque nobis Deum sacræ literæ, naturæ vox, gentium consensus, suffragia sapientum,

66

et quotidiana experientia exhibent ac repræsentant. Ex quibus liquido apparet, quo Dei iram et inde oriundas calamitates evitemus, nobis necessario incumbere, ut convertamur ad Deum cum toto corde; id est, primo ut vitam reformare et mores emendare studeamus.

Secundo, Ex his colligimus, ad Dei iram avertendam necessario exigi et plurimum conferre de peccatis admissis serium dolorem, seu validam animi displicentiam. Cujus etiam pronunciati veritatem cum multa sanctæ scripturæ loca confirmant, tum rei ratio perspicue evincit. Quisquis enim vitæ male actæ sibi conscius, quot bonis exciderit, quantis se miseriis implicuerit, quam impie, inique, ingrate, optimum Patrem ac Dominum tractaverit, quantam a se bonitatem alienaverit, qualemque adversus se potentiam irritaverit, serio perpendit, non potest non summopere contristari, et gravissima cum animi anxietate sortem suam deplorare, nec ideo non peccata sua valde detestari, tot malorum causas, tam acerbi doloris origines. Ad quæ in posterum devitanda (cum alioqui divinæ indulgentiæ spes affulgeat), ut vitæ melius instituendæ consilium ineat, eique pertinaciter insistat, prægustatæ amaritudinis memoria acerrime stimulatur: ita quod S. Paulus asserit, ἡ κατὰ Θεὸν λύπη μετάνοιαν ἀμεταμέλητον κατεργάζεται. 2 Cor. vii. Etenim ut Aristoteles ait, λύπη καθ ̓ αὑτὸ φευκτόν, nec io. Eth. in illa quis ultro se ingerit, a quibus vehementer doluisse se recordatur. Timet naufragus mare, ignem fugit, quisquis eum vel semel attrectavit; corpori cavet miles utcunque saucium se expertus; solitarios calles declinat a prædonibus aliquando spoliatus; qui ægrum se commeminit, sanitati noxia aversatur; quæ fastidium olim pepererunt palatum semper re

IO.

ad Nicom.

spuit; quidni æque a vitiis abhorreat, qui vitiorum acerbos morsus præsensit? Se vero nec Deum vereri, nec peccatum odisse, nec seipsum nosse, nec periculi sui conscium esse, nec emendandæ vitæ propositum fovere, nec proinde divinæ misericordiæ capacem aut veniæ opportunum esse commonstrat, qui morborum spiritualium maxime sontico laborat, T ἀναλγησία. Itaque ubique Deus sibi demissam animi dispositionem impense placere, se moestos consolari, afflictos et animo pauperes recreare, humiles erigere, laborantes sublevare, corde contritos sanare, miseriæ suæ sensu dejectis veniam, subsidium, effugium indulgere, paratum ostendit; contra his oppositos animi habitus, superbiam, arrogantiam, confidentiam, ferociam aversari et abominari profitetur. Itaque ad Deum mitigandum, et poenas depellendas, expedit, ut de admissis peccatis serio doleamus.

Tertio, Deducimus ad eosdem effectus, (nempe ad favorem recuperandum, et instantes calamitates averruncandas) externis animi mosti contritique signis qualemcunque efficaciam competere, eademque a Deo injungi, probari, benigne accipi. Docemur hoc cum aliis, tum Achabi et Ninevitarum illustribus exemplis, et illo Ezræ viii. 23. Jejunavimus itaque, et petivimus a Deo nostro propter hoc, et pacatus est nobis. Nec de nihilo est quod, ut præmonitum, hæc conversionis et resipiscentiæ titulis commendata nobis veniunt. Nimirum Deo valde arrident doloris nostri spontanea ostentatio, humilitatis verecunda expressio, mutati propositi solennis attestatio; divinam gloriam illustrant, nostrum statum decent, ad mutuam ædificationem faciunt, quam profitentur pœnitentiam valde promovent, augent, confirmant, vitæque ad emendationem properantis ex

imia pignora, auspicia, adminicula sunt: imprimis jejunium, de quo, quia res meretur, et præsens occasio flagitat, paulo fusius disseremus.

De jejunio nihil uspiam habetur in lege Mosaica expresse præscriptum, aut definitum; nulla regula traditur ejus observationem dirigens, nullum tempus ei dictum aut injunctum legimus. Nec alibi fere sub alieni nominis larva innuitur, nisi ubi de expiationis festo agitur, in quo Judæis præcipitur, ut animas suas vexent; quam vexationem sicuti de aliis abstinentiis voluptatum, ita præsertim de jejunio interpretantur Hebræi, haud absurde, ut mox videbimus. Nihilominus constat ipsos postea sibi omne genus jejunia instituisse, tam ordinaria, et ex statis temporum intervallis recurrentia, quam extra ordinem, et hæc cum publica, tum privata. Statorum jejuniorum celebris est mentio apud Zachariam vatem, cap. viii. Jejunium quarti, et jejunium quinti, et jejunium septimi, et jejunium decimi, mensis erunt domui Judæ in gaudium, et lætitiam, et solennitates præclaras ; quæ quidem jejunia quatuor ex occasione variarum afflictionum et ærumnarum, quæ genti Judaicæ obtigerant, jam olim indicta, ad hunc usque diem observantur. De jejuniis extraordinariis ob præsentem aliquam vel imminentem calamitatem indictis sæpe legimus, quale Israelitarum, quum a Benjamitis cæsi et profligati sunt; Josaphati regis, quum ipsi Moabitæ et Ammonitæ bellum inferrent; Esdræ, cum ex captivitate Babylonica ad templum instaurandum se accingeret. Privatorum etiam jejuniorum non infrequens est mentio, quæ pii homines suopte arbitrio ad bonos fines sibi obeunda susceperunt; nec opus est ut Davidis, Nehemiæ, Danielis, et aliorum exempla proferam,

« AnteriorContinuar »