Imágenes de páginas
PDF
EPUB

saturandæ erogemus; quod in vero jejunio requirit Es. 58. 7. Esaias, cap. 58. Nonne hoc est jejunium quod ego elegi-Ut frangas esurienti panem tuum, et pauperes vagos introducas in domum, &c.

Accedunt ad laudem jejunii consummandam, Christi et apostolorum exempla, monita, consilia; piorum omni ævo consentiens praxis; sanctorum Patrum magnifica encomia, et argumentorum invictissimum, experientia utentium. Cum igitur tam graves causas, tam laudabiles scopos, tam insignes usus, tam eximios fructus, tam sanctam authoritatem habeat je junium, quæ causa est, ut ecclesiæ adeo salutare institutum commendanti refragemur? Quid si lamentabili cum ejulatu vociferari, lachrymis coactis sinum perfundere, vestimenta discindere, pectus tundere, cilicio corpus involvere, capiti cineres inspergere, humi nos prosternere, et pulvere demersos volutare, (qualia pœnitentiæ indicia, non inter Judæos modo, sed et veteres apud Christianos invaluisse, præter indubitatæ suffragium historiæ vel hujusce diei titulus abunde fidem fecerit,) a nobis ecclesia postularet? Ita pauca, tam mitia, adeo facilia jubenti qui tam præfracte adversantur, quo clamore tam austeram disciplinam exciperent, quas querelas evomerent, quales tragoedias excitarent? At quibus longe graviora illi pertulerunt, cur nobis intoleranda videntur ? quæ fructuosa illi experti sunt, unde nobis perniciosa evaserunt? quamobrem nos ceu superstitiosa arguimus, quæ sancta illi reputarunt? Quæ prisci doctores illi, quibus religionem nostram acceptam, servatam, propagatam, nobisque in manus traditam debemus ; illam qui voce professi sunt, ingenii acumine viribus propugnarunt, vitæ exemplo illustrarunt, et sanguine suo obsignarunt; quæ, inquam, illi proba

runt, laudarunt, usurparunt, quare nos damnamus, rejicimus, detrectamus, nisi quod nos illis immane quantum magis delicati, morosi, refractarii sumus? Certe nondum officii nostri ratio cessavit, nec divini præcepti vigor defecit, nec ecclesiæ quasi senio confecta potestas expiravit, nec rei ipsius virtus effœta, vel abolita est efficacia. Adhuc jejunium utile, et salubre, et sanctum, et pene necessarium est; quod nemo ausit negare. Displicet vero quod tempus ei præstitutum, quod crebrius usurpatur, quod præcipitur, et imperatur; placiturum nempe si vagæ, indeterminatæ, et arbitrariæ observantiæ permittatur; imo vero ita placiturum ut penitus negligatur, contemnatur, in desuetudinem abeat, nisi certa illi lex figatur, et statum tempus deputetur. Quidni etiam iisdem objectiunculis freti ab oratione crebra, a Deo solenniter laudando et celebrando, a concionibus frequentandis, et ab omnibus sacris officiis pariter abhorreant? quibus etiam sua tempora assignavit, quorum frequentem usum exigit, quæque pari authoritate sanxit ecclesia? cur non et hæc libero cujusque arbitrio relinquuntur, ubi, quando, quomodo collubitum fuerit, suscipienda, vel omittenda? Annon confessio peccatorum nostrorum æque ac divinorum beneficiorum agnitio; dolor pro Deo offenso, ac lætitia in Deo propitio; contritio cordis, ac emendatio vitæ, humiliatio, sui abnegatio, abstinentia voluptatum æque ac aliæ quælibet virtutes a nobis semper exiguntur? Quidni igitur harum instrumenta, adminicula, exercitia, pariter ac illarum, in perpetuo, constante, ordinario, præfinito sint usu? Et si hæc sæpius adhibita vitæ sanctimoniam juvare queant, ædificationi communi inserviant, nec exiguas nobis utilitates afferant, quæ ingratitudo, quæ ini

quitas, quæ perversitas, imo quæ insipientia est optimæ matris curam aspernari, consilia respuere, mandatis obmurmurare? Verum hisce diutius inculcandis ut abstineam, tempus admonet, ne prolixitate nimia patientiam vestram violem, vobisque quam immodice laudo, importune inducam pœnitentiam. Ad hoc igitur tantum veniæ vestræ indulgentiam aliquantisper peto, liceat ut mihi duntaxat paucis ad nos prophetæ verba adaptare, Convertimini ad me cum toto corde vestro in jejunio, et fletu, et planctu. Convertamur, inquam, nos ad Deum; nos vitam reformare, peccata deflere, supplicis pœnitentiæ signis conspicuis fructibusque idoneis iratum Numen mitigare, summa ope enitamur. Nos, quibus alios convertendi officium incumbit, quique ad Deum redeuntibus præire exemplo, et iter præmonstrare debemus. Nos, qui in Deum præ aliis gravissime deliquimus, contra mentis lumen clarius, et veritatem intimius perspectam, et acriores conscientiæ stimulos, et ampliora Dei beneficia, et cœlestis gratiæ uberiores influxus. Nos, inquam, in quos Deus se haud mediocri ira exarsisse, non obscuris indiciis patefecit; quos severioribus judiciis exercuit, quosque ultimo pene exitio devovisse visus est; quosque proinde liberaliore misericordia devinxit, tot ærumnis exemptos, tantis perplexitatibus extricatos, et ab impendentis ruinæ faucibus ereptos.

Enimvero, fratres, ex gravissimis malis emersimus; immania rerum discrimina effugimus; ex desperato languore in sanitatem pene integram convaluimus, magnam partem pœnarum, quas divina justitia inflixerat, supra modum, præter spem, ultra meritum nostrum clemens, divina bonitas relaxavit. At nisi pravos humores malignæ intemperiei reliquias

evacuamus, nisi mores nostros nondum satis defæcatos repurgamus, ut recrudescat morbus, nosque in pejorem statum relabamur, ut consopita nemesis evigilet, et læsa Dei patientia in furorem recandescat, ingens subest periculum, imo certa necessitas. Quamobrem luctuosa experientia ad sapientiam eruditi, præcedentium malorum causas solicito studio vitemus; quibusque impegimus scopulos, cauto remigio prætervehamur. Corruptricem morum luxuriam sobrio victu castigemus. Ambitionem, ordinis nostri summum dedecus, exuamus; ejusdem præcipua ornamenta, humilitatem et modestiam induamus. Inanium titulorum ventosos strepitus, mundanæ pompæ ludicrum splendorem, popularis auræ insulsos plausus, et secularis potentiæ fallaces typhos contemnentes, ad inculpatæ vitæ solidam laudem, et veræ virtutis intaminatum honorem aspiremus. Infamis avaritiæ pestem, qua nulla clero infensius odium conciliare, aut graviorem conflare solet invidiam, cane pejus et angue, execremur. Non alienis rebus inhiemus; nec viis illicitis vel inhonestis ad opimas possessiones contendamus, nec præsentis seculi de sordidis exuviis rixas, et turbas, et controversias moveamus: virtutis potius, sapientiæ, et pietatis cœlestibus thesauris reponendis operam impendentes. Socordiæ quoque excutientes veternum, officio quisque suo gnaviter, constanter, fideliter defungamur. Præcipue vero charitatis, in qua religionis nostræ summa consistit, in qua Christianæ vitæ perfectio elucet, cui salus nostra, pax, et felicitas tam æter, næ, quam temporariæ innituntur; charitatis, inquam, sanctæ, beatæ, gloriosæ divinum, qui refrixit, ardorem exsuscitemus. Nos invicem omnes sincero et fervido affectu diligamus. Injuriarum, discordiarum,

simultatum, et inimicitiarum veterum memoriam deleamus, novarum causas, occasiones, prætextus devitemus. Alter alterius onera portemus, infirmitates toleremus, offensas condonemus. Infensa præjudicia deponamus, iniquis suspicionibus ne indulgeamus ; credulitati malignæ et temerariæ censuræ temperemus; ne calumnias cuiquam struamus, nec detrahamus, nec obtrectemus; nec maledicamus, nec insultemus, nec facta in sequiorem partem detorqueamus, nec dicta duriori interpretatione pervertamus; nec probris immeritis, imo nec meritis quempiam incessamus; in neminem satyrica petulantia invehamur, nec insolente cum ferocia detonemus ; nec e sacro hoc suggestu ebullientis cerebelli spumas aut æstuantis stomachi bilem, aut exulcerati splenis virus eructemus; nec religionis fuco inveteratum odium, aut zeli pallio turpem invidiam, vel veritatis obtentu atrocem malitiam occultemus. Cum omnibus pacem, concordiam, benevolentiam colere; humanitatis, pietatis, et charitatis officia commutare parati simus. quos nos quibuscunque, ingenuos, beneficos, mansuetos, comes, affabiles præbeamus. Controversias, factiones, dissidia ne foveamus, nec de rebus minimi momenti tanta cum acerbitate litigemus; judiciis nostris ne nimium tribuamus, nec privatis opinionibus alii alios vexemus, torqueamus, inquietemus. Dissentientes placide feramus, non Turcas dico, vel paganos, aut hæreticorum nequissimos, quanquam humanitatis id esset, sed fratres nostros, eandem fidem profitentes, eadem spe imbutos, ejusdem in præcipuis animi; circa minutulas tantum quæstiunculas, et argutulos subtilitatum apiculos sententia discrepantes, humanæ forsitan fragilitatis vitio deceptos, aut sophismatum laqueis irretitos, aut

« AnteriorContinuar »