Imágenes de páginas
PDF
EPUB

speciosis ratiociniis illectos, vel diversæ disciplinæ præjudiciis abreptos; hos, inquam, tales ne tetrica vi, nec zelo amaro, nec furiali iracundia, nec hostili odio, nec effræni maledicentia insectemur, ast aberrantes qua licet, fideli consilio, blanda admonitione, amica suadela in viam reducamus. Nemo aspere præsit, morose, superbe, ceu impotentem dominatum affectans, sed benevoli animi signis, comitate, gravitate, prudentia subditos in obsequium trahat, tanquam illorum qui bono studeat, et commodo invigilet. Nos vero, qui subsumus, demissos nos præstemus, morigeros, tractabiles, antistitum justis mandatis alacriter obtemperantes, prudentibus consiliis prompte auscultantes, personis debitam reverentiam officiose deferentes ; nec in illos immodesti, pervicaces, queruli, vel importuni simus, nedum ut eos vituperemus, infamemus, convitiis proscindamus. Invidiam denique omnem, malitiam, contumaciam, reliquosque pravos affectus seponamus. Ita quidem, contra quam plerique nunc facimus, vitam instituamus oportet, si aut ecclesiæ honori consultum cupimus, aut patriæ quietem sartam tectam conservari volumus, aut favorem propitii Numinis diuturnum retinere præoptamus. Nec ut vitæ tantum futuræ seriem juxta legis evangelicæ normam emendate transigamus; sed præteritæ errata ut serio dolore prosequamur, fateamur, detestemur, iisque debitam divinam ultionem cum jejunio, ploratu, et planctu deprecemur. Nec idcirco instantem hanc, quam ecclesiæ veteris consuetudo, præsentis consilium, legis insuper politicæ præscriptum, et reipublicæ authoritas nobis commendarunt, opportunitatem omnino negligamus. Quæ bono cum fructu et felice successu ut efficere valeamus, nos gratiæ suæ coelestis

præpotente influxu juvet, Fons ille bonitatis, et Pater misericordiarum æternus, cui cum benedicto Filio et Sancto suo Spiritu, sit omnis honos, laus et gloria in secula seculorum. Amen.

Pax Dei, quæ superat omnem intellectum, conservet corda vestra, et mentes vestras, in cognitione et amore Dei, et Filii ejus Jesu Christi Domini nostri; et favor omnipotentis Dei, Patris, Filii, et Spiritus Sancti, vobis adsit, vobisque semper maneat. Amen.

[merged small][ocr errors][merged small][merged small]

PRIUS IN ARABIA DESERTA, POSTEA A SUCCESSORIBUS PER

TOTUM PENE ORIENTEM DIFFUSÆ.

AMMED, cum quadragesimum ætatis suæ annum attigisset, sibi revelationes fieri, legemque a Deo constitutam commatim per angelum Gabrielem adferri XXIII annorum spatio apud Arabes, præcipue Meccanos et Medinenses, prædicabat. E quibus, scilicet, cælitus demissis commatibus conflatus est liber ille, qui Alcoran (id est, Legenda) appellatur. hic liber apud Turcas tanta cum veneratione contrectatur, ut quispiam illoto corpore et manibus non aperire aut legere solum, sed ne tangere quidem audeat, nisi forte necessitate coactus; tunc temporis panno aut sudariolo aliquo obvolutum sublevare licet: huic libro, aut suo lectori, terga vertere nefandum est. Hitet, id est, scriptores, qui hunc librum pulcherrime describunt, magnis præmiis decorantur; aliqui mille coronatorum pretio mercantur. Huffar, id est, eos qui hunc librum memoriter conservant, ceu numina quædam venerantur, et quibus facultates adsunt, ad ædes convocatos thymiamate honorant, et iiscum convivalia oblectamenta peragunt; omnes libros, paginas et schedulas, tam propriis quam exoticis literis exaratos, diligenter recon

BARROW, Vol. VIII.

nun

dunt, ne pedibus conculcentur, aut parum pie tractentur; veriti quod versus aliquis Alcorani, aut saltem ipsum nomen Dei in ipsis notatum inveniatur: unde Christianos hostili odio et maledictionibus prosequuntur, quod (salvis auribus) charta tam scripta quam inscripta podices abstergant : versiculos exinde descriptos amuleti loco ex collo aut brachiis suspendunt, et ita se ab omnibus corporis ac animæ periculis salvos esse firmissime credunt: pro victoriæ aut aliarum divinarum gratiarum impetratione aliqua particularia Surath (id est, capita) ex expresso imperatoris edicto perlegunt: procellarum tempore ad antennas, pugnarum ad vexilla appendunt : omnes fere legunt, et quidem tam superstitiose, ut literas, accentus et periodos connumerent, ast perrari intelligunt, a concionatoribus tamen explicationem audiunt, qui nisi approbatissimi sint, concionari non permittuntur. In hoc igitur libro seculares et spirituales leges continenti præcipitur,

I. Primo, Ut quilibet credat unum esse Deum, non trinum; absque ullo consorte aut consimili; Creatorem, Largitorem, Præservatorem, Permutatorem omnium creaturarum, exemptum ab epitheto Patris et Filii, ut quippe qui nec natus est nec genuit; nullibi manet, et ubique existit; nullam effigiem, qualitatem, colorem, membrum possidet : est sine principio, et sine fine erit : essentia ejus ex seipso est, et non ab alio : natura ipsius semper in eodem statu est; nec ullos unquam animi affectus patitur. Si vult, omnia creata in nihilum vertet, et iterum reficiet : nemine indiget, et omnes eo egent; si omnes infideles fidem ingrediantur, et omnes impii pietatem colant, nihil ei hinc commodi ; et si omnes

pagani fuerint, nec eum adoraverint, nihil damni provenire potest: vivit; scit omnia tam occulta quam manifesta; numerum foliorum et granorum, arenarum et capillorum novit; specialia, universalia, præterita et futura, mentes et corda, præsentia et absentia ille solus, non quispiam alius, cognita habet : non obliviscitur, non errat, nec quicquam negligit: audit omnes voces tam submissas quam erectas, tacitissimos quosque susurros : videt nocte obscura quoque ; nigræ formicæ gressum super nigrum lapidem cernit; et auditus et visus ejus auditui ac visui humano dissimilis est : omnia ex sua voluntate dependent, cum mala, tum bona: fidelium fidem et piorum pietatem, paganorum infidelitatem et sceleratorum scelera vult ; et si nollet, nullus esset infidelis, nec ullus protervus: muscæ alas commovere nequeunt absque sua voluntate: ejus mysteria inenunciabilia sunt, nec acerrimis quibusque ingeniis investigari possunt; neque ea scrutari debemus, sed sufficit simpliciter credere talem esse qualem diximus.

II. Secundo, Credatur esse angelos, servos Dei obedientes; qui nec peccant, nec comedunt, nec bibunt, nec masculini, nec fæminini sexus sunt. Inter eos sunt Deo propinquati, et prophetæ etiam : quilibet suo muneri et officio præest; aliqui in terris, aliqui in cælis, aliqui stantes, aliqui inclinati, aliqui prostrati : alii laudes canunt; alii hominibus præfecti, quo bona et mala opera recenseant; alii pro ipsorum custodia : aliqui maximi corporis sunt, et eximio robore pollent; una hora e cælis in terras descendunt; et una alæ penna montes elevare et dissipare possunt: eorum maximus est Gabriel et potentissimus : Esrail morientium animas recipit, et angelus mortis vocatur.

« AnteriorContinuar »