Imágenes de páginas
PDF
EPUB

Israfil extremi judicii indicatricem tubam canere debet, quam semper ori appositam tenet, et jussum Dei præstolatur ; jussus inflabit tubam; ejus clangore perculsi viventes omnes, sive sint animæ sive corpora, emorientur, ipsemet tibicen interibit, et totum universum XL annos vacuum permanebit; post dictos annos rursus Israfil a Deo resuscitabitur, iterumque sonare jubebitur, quo sonitu omnes animæ et angeli excitabuntur et reviviscent, ac ad tremendum judicium comparebunt. Lucifer, qui Iblis vocatur, olim fuit angelus lucis, sed quia Dei mandato, (scilicet, ut ante Adamum noviter creatum simul cum aliis angelis sese prosterneret,) inobsequens fuit, et se ex lumine creatum præstantiorem esse eo, qui ex limo productus erat, superbe prædicavit, e cœlis ejectus est, et usque ad diem extremum spem gratiæ expectat: hic plurimos peperit filios, cum quibus filiis hominum adversatur; hi sunt angeli mali et tentatores; in quodlibet membrum hominis ingredi possunt, seducunt et decipiunt: suggerunt tamen ad infidelitatem, sed cogere nequeunt; quilibet sibi ab ipso caveat, eumque esse inimicum humanæ naturæ pro certo

sciat.

III. Tertio, Credatur quatuor potissimum libros, viz. Biblium Moysi, evangelium Jesu Christo, Psalmos Davidi, Alcoranum Mahumeto cœlitus demissos: omnes esse veros; tres autem anteriores, utpote a plerisque false descriptos, interpretatos, falsificatos, corruptos et abolitos per Alcoranum novissime demissum abrogari: in eo enim omnia ea, quæ vere in prædictis libris continebantur, reperiuntur; et hic sufficiet usque ad diem resurrectionis; non augescet, nec diminutionem aut corruptelam patietur.

IV. Quarto, Credatur prophetas et evangelistas a

Deo esse missos, ut prædicent veritatem. Adamum, prophetarum patrem, ex sicco cœno conflatum esse, ut suæ proli Factorem sui indicaret; hic primus propheta, uti Muhammed omnium ultimo missus in mundum: hujus anima, tam hominum quam dæmonum gratia, ab æterno creata in ardenti lampade conservabatur usque ad diem suæ nativitatis. Lex, quæ ei data est, in æternum perseverabit: ejus asseclæ omnium præstantissimi habentur apud Deum : hujus miracula erunt et post mortem, uti fuerunt in vita ex digitis fontes manarunt; Lunam digiti signo unico in duas partes divisit, quæ e proprio orbe in sanctum venerabundæ descenderunt, ac per sinum ingressæ, et per manicarum aperturas egressæ, iterum ad suum locum ascenderunt; saxa, arbores, animalia ipsum alloquebantur, verumque Prophetam Dei esse confitebantur.

V. Quinto, Credatur fore diem judicii, et quæ Muhametus de signis, quæ ante hunc apparere debent, nunciavit omnia esse verissima; nempe, adventum Deggiali, hoc est, antichristi; descensum Jesu Christi e cœlis, ut eum interficiat; nativitatem Muhdi, hoc est, directoris, e stirpe Muhameti, qui cum Jesu Christo conveniet, et ei suam filiam nuptum dabit; tunc temporis XL annos una fides manebit per totum orbem, et hæc Mahumetica a Jesu Christo attestata; exitum Gog et Magog, viz. extremi orientis Scytharum, qui formicis minores erant; et aliorum reptilium, quæ totius mundi aquas ebibent, quapropter homines siti necabuntur: horum Gog Magog 50,000 unum humanum calceum inhabitare debebunt, et admirari quod antiquitus tam magnæ aulæ fundarentur; ortum solis ab occasu, et occasum ad orientem; mortem omnium animantium; montium per aërem volatum;

liquefactionem cœlorum, et post aliquod tempus eorundem instaurationem; nudorum hominum a mortuis resurrectionem; prophetis, sanctis, doctoribus, togarum cœlestium (quæ Hulet appellantur) et jumentorum coruscantium (quæ Burak vocantur) e Paradiso demissionem, quibus ii vestiti et conscensi sub obumbrantem Dei thronum migrabunt, ibique considebunt gentes autem residuæ nudi, famelici, sitibundi, in pedibus consistentes, ac præ timore mingentes remanebunt; post aliquod tempus versus solem conducentur, cui unum miliare appropinquati fervido sudore madebunt ; aliqui usque ad talos, aliqui usque ad genua, aliqui usque ad renes, aliqui usque ad collum, aliqui usque ad os, aliqui usque ad verticem sudori immergentur; 50,000 annorum spatio in hoc statu perseverabunt, et pro operibus eorum mercedem intenti postulabunt; posthac bilanx accommodabitur; bona et mala opera uniuscujusque ponderabuntur; quibus bona opera præponderabunt, paradisum, quibus mala, infernum adibunt; nisi forte Deus optimus ignoscat, aut prophetarum, sanctorum, doctorum et proborum intercessione liberentur: qui tamen extra fidem morietur, intercessione fraudabitur, nec unquam a pœnis inferni absolvetur; sed si in fide morietur et peccata præponderabunt, et si condonatio et deprecatio non sequetur, pro quantitate et qualitate delictorum gehenna urentur; tandem cœlo gaudebunt. Deus quoque absque mediatore aliquo in quemlibet inquiret; a tyrannis oppressorum justa exiget; si quid bonorum operum habebunt, auferet, et injuriam passis donabit: si nihil habuerint, peccatis injuria affectorum oppressores onerabit. Pons Sirath, qui pilo tenuior et ense acutior erit, super infernum distendetur; omnes gentes

hunc transire cogentur, aliqui ut fulmen, aliqui uti ventus, aliqui uti velox, aliqui uti succussator equus, et aliqui fatigatim peccatis super humeros gravati transibunt, condemnati non permeabunt, sed in infernum decident; peccatis non gravati transcurrent, et ad cœlos pervenient: quisque propheta suam habebit piscinam, ex qua, antequam cœlum adiverint, cum suis populis bibant: piscina Mahumeti major erit quam aliorum; ex uno capite in alterum unius mensis iter patebit; in viridissimis et opacis ripis appositi erunt urceoli, stellarum multitudinem excedentes; hinc semel bibens, non amplius sitiet; aqua piscinæ lacte candidior et melle suavior erit: cœlestes semel cœlum ingressi, in eo manebunt in æternum, nunquam egressuri; ibi nulla mors, nulla senectus, aut decrepita ætas; vestes non senescent, nulla excrementa aut foria, sed omnia per sudorem evacuabuntur; nullus somnus, nullus labor, nulla passio: ibidem cœlestes virgines, quæ Hur vocantur, et aliæ mulieres nulla menstrua aut puerperia patientur; non pravi mores, nullum odium, nulla invidia, sed æternus ac purus et incorruptus amor: qualemcunque cibum aut potum desiderabunt, epulis apportabuntur; hæc tamen non coquentur, sed semper parata inveniuntur: terra ex musco, super quam palatia mixtim ex aureis et argenteis lateribus fabricata, auro et gemmis intextis peristromatibus strata, Phrygio opere laboratis cervicalibus instructa, sedes ex pretiosissimis lapidibus fabrefacta; vini jucundissimi saporis a pocillatoribus pulcherrimis propinabuntur; coitus cum virgunculis et puerulis, periscelibus, torquibus, armillis, et inauribus ornatis; emissio spermatis quousque placebit. In inferno autem infideles et diaboli æterne manebunt, ii quoque im

mortales; his collo camelorum crassitudine similes serpentes, et mulorum magnitudine horrendi scorpiones tormenta injungent: illi ferventibus pice aquis aduri debent; combusta corpora et in carbones versa iterum novas carnes et cutes induent, pœnasque infinitas, et crudeles, ac inexplicabiles luent.

VI. Sexto, Credatur omnia bona et mala fieri ex decreto et providentia divina; quodcunque fuit aut futurum est, prædestinatum est; et in leuh et mahfuz (id est, tabula adservata) rerum fata ab æterno descripta sunt; ei scripturæ nihil contrarium accidere potest; fidelium fides et devotorum devotio, aliaque bona fiunt ex scitu, voluntate, prædestinatione, consensu, complacito Dei, et dictæ tabulæ creatæ inscriptione; sic quoque infidelium infidelitas, et prævaricatorum prævaricatio, ac mala omnia fiunt quidem ex scitu, providentia, prædestinatione, et dictæ tabulæ inscriptione, sed non ex consensu et complacito Dei; hæc autem cur prædestinaverit, voluerit, noluerit, nemini indaganda sunt, prout occulta Dei mysteria, quorum ratio apud illum solum constat; imo in Deum gravissime peccabitur, si impenetrabilia et scitu impossibilia secreta Dei perscrutabuntur.

Et hi sunt VI articuli fidei Turcicæ, quæ corde credere et lingua profiteri obligantur, dicentes, Credo Deum, et angelos, et libros, et prophetas, et diem judicii, et prædestinationem boni et mali a Deo celsissimo. Fidem quoque exterioribus actionibus sustentant, nimirum, testatione, precibus, eleemosyna, jejunio mensis Ramadan, et peregrinatione ad Mecham, si viaticum suffecerit. Attestatio est formula, per quam patet transitus ad sectam Mahumetanam; nempe, Non est numen præter Deum, et

« AnteriorContinuar »