Imágenes de páginas
PDF
EPUB

Muhamed est propheta Dei. Turcarum ergo filii puberes ad hanc repetendam stimulantur; ille vero, qui ab alia fide Mahumetanam ingreditur, in conspectu imperatoris, aut alterius cujusvis præpositi pileum e capite abjicit, atque dicit se velle fieri Musulmannum, hoc est, per fidem Mahumetanam salvum; tum præsens ille magnas jubet adferri syndonem, qua caput novitii obvolvendo redimitur, ac unam sagittam, quæ in ejusdem dextram porrigitur; hanc ille erecto digito indice recipit, et præscriptam formam ab antistite dictatam repetit; tandem secedit et ab alio conclavi prioribus vestibus exuitur, aliisque pro usu Turcico induitur, ac cum assumpta sagitta ad ditiores Turcas conducitur, qui commune gaudium ostentantes noviter sectam ingresso gratificantur; aliqui vestes, aliqui nummos donant; postea deducitur ad balneum, in quo raditur et lavatur, tandem ad circumcisionem: modus autem circumcidendi hic est; ex pannis sericis et tapetibus cortina præparatur, quam præputiatus cum circumcisore et curatore ingreditur; extra cortinam tibicines tibias inflant, tympanistæ tympana ac crembala quatiunt, adstans populus, magna voce, Deus, Deus, conclamant quousque circumcisor officium suum peregerit, qui dum novacula præputium abscindit, procurator a tergo digitum melle oblinitum ori novitii, ne forte veritus vociferetur, imponit; hoc peracto, circumcisor pulveribus constringentibus (veluti arundinum cineribus, aut caprinarum pellium rasuris) inspersis sanguinem sistit, deinde spectatoribus præputium ostendit; circumcisus lecto imponitur, circumcirca mensæ extruuntur, per diem epulantur, noctem ludis ducunt, mane abeunt, circumcisus solus cum suo curatore remanet, quousque ex vulnere sanus consur

gat; tum iterum in balneo abluitur. Opulentorum vero Turcarum filii, antequam dictam cortinam ineant, pretiosis vestibus ornati, instratis equis per plateas exspatiantur, quibus pauperiores filios vel servos suos circumcidendos aggregant, ut sine ullo sumptu ditioris gratia circumcidantur, quos ille libenter ex opere charitatis recipit, ac filio suo pro labantis animi confortatione socios adsciscit: sæpius quoque hanc attestationem in ore habent Turcæ, et præsertim dum suas lotiones peragunt: hoc autem fit pro fidei renovatione; leves enim ob causas fidem labefactari, infirmari, et ab ea facillime avelli posse suspicantur aliqui ipsorum religiosi vocati Zakir (id est, Memorator, quod hanc formam semper memorat) diu et noctu sine intermissione cantitant, sed sine adjunctione, Muhammed est propheta Dei, tantummodo reiterant, agonizantibus clara voce in aurem inculcant, superliminaribus, vexillis, et aliis in locis spectabilibus majusculis literis exarant.

:

[ocr errors]

#

La ilahe ilellah

Oratio quotidie quinquies perorari debet, ante ortum solis, meridie, pomeridiano tempore, post occasum solis, et prima noctis vigilia, (id est, una hora et media noctis) tum ipso temporis momento, quod quidem melius fit, tum eorum intercapedine: ut si aliquis summo mane precibus non adfuerit, usque ad meridiem habet tempus satisfaciendi; at si meridionales preces ipsa meridie non peregerit, intercapedine, quæ inter meridiem et pomeridianum tempus est, persolvere poterit, et sic de cæteris : tempora autem a præconibus ex turri aut locis editis alta voce populo his verbis indicantur :

Deus Maximus, quod quatuor repetit.

Fateor non esse numen præter Deum! hoc bis repetit.
Fateor Mahumetem esse prophetam Dei, hoc quoque his.
Adeste ad orationem, hoc quoque bis.
Adeste ad salutem, hoc quoque bis.

Jam incipit oratio, hoc quoque bis.

Deus Maximus, Deus Maximus, non est Numen præter Deum.

Oraturi debent esse a spermate, menstruis, sanguine et aliis sordibus, (inter quas vinum et porcina caro vel pinguedo immundissimæ habentur) impolluti, e quibus in balneis abluuntur, quæ lotio Gast vocatur: ante precationem autem fit lotio sacra, quæ est manuum, faciei, brachiorum, pedumque lotio; et humidæ dextræ manus per verticem capitis, et per posteriores partes colli utriusque manus ductio; hæc omnia instituto quodam ordine, et interjectis aliquibus precatiunculis perficiuntur. Si autem aqua defuerit, loco lotionis aqualis faciunt Teijmum, id est, lotionem pulveralem; accepto enim terræ pulvere, et quidem puriore, manus faciemque defricant, et sic sacram supplent lotionem: precationum aliquæ sunt Farza, id est, institutæ a Deo in Alcorano, aliquæ Sunna, institutæ a propheta Mahumeto: quæ a Deo sancitæ sunt, nunquam possunt omitti; et si intermittuntur, alio tempore omnino recoli debent; quæ vero a propheta, aliquando a parum devotis prætermittuntur, præcipue Sunna pomeridiani temporis et primæ noctis vigiliæ; Sunnæ omnes summissa voce et sine antistite singulatim peraguntur; Farzarum aliquæ clara, uti matutina, serotina, et nocturna; aliquæ tacita, uti meridionalis et pomeridiana; eædemque vel singillatim, vel cum multitudine et antistite: cum ergo precationi se accingunt, sint in templo aut quovis alio in loco, versum eam partem orientis, in qua templum

Meccanum est, sese dirigunt; ea autem pars vocatur Kyber; et ad Sunnam quidem soli per se sine ordine, ad Farzam vero si sunt duo vel tres precaturi, et serie prout acies militaris se disponunt, et unus eorum qui doctior est fit antistes, alter vero præco, qui præscriptam indicationem iterum in delubro replicat, ad cujus finem omnes manus erigunt, ac pollicibus aurium molliores partes attingunt, et ita se corde velle orare intendunt: ad cujuslibet autem temporis orationem sunt præcipue intentionis formulæ, postea junctis manibus ante pectus, hanc orationem tacite proloquuntur: Gloria sit tibi, O Deus noster, et laus; et benedicatur nomen tuum, et exaltetur dignitas tua, et magnificentur encomia tua, quia non est numen aliud præter te: postea dicit, Confugio ad Dominum Deum a Diabolo maledicto, in nomine Dei miseratoris et misericordis; ac tum primam Alcorani suratam, quæ potissima ipsorum est oratio, recitat; illa autem vocatur Fatihe, initium : Laus Deo sabaoth, misericordi et miseratori, Regi extremi judicii: te adoramus, a te auxilium postulamus; dirige nos in viam rectam, viam eorum quibus benefecisti, non eorum quibus iratus es, nec eorum qui deviant. Amen. Post hanc orationem tres aut quatuor versus, quicunque placuerint, ex Alcorano pronunciant, et hæc omnia memoriter; nam inter precandum legere non licet: hoc quoque perlecto dicitur Deus maximus, et miris ceremoniis sese ad medium corpus inclinant, ac ter, vel quinquies, vel alio impari numero usque ad novem dicunt, Gloria Deo meo maximo: post dicunt, Deus maximus, et iterum se erigunt; tum iterum, Deus maximus dicentes se inclinant; ac tandem in faciem procumbunt, et prædicto numero dicunt, Laus Deo meo

altissimo; et sic finitur una inclinatio: pro altera iterum se erigunt, et a præscripta Fatihe, usque ad procubitum eadem ratione progrediuntur: post secundam quoque inclinationem fit Kaade, Sessio; in qua oratio peroratur; Benedictiones sint Deo, et orationes, ac bona actiones: pax tibi, O propheta, et misericordia divina, ac benedictio ejusdem, et рах sit super nos, et super servos Dei probos: fateor quod non est numen præter Deum ; et fateor quod Mahumet est servus Dei, et propheta: hac oratione peracta, si preces sunt duarum solummodo inclinationum, hunc precum epilogum adjicit; Deus meus, esto propitius Mahumeto et populo Mahumetano, uti propitius fuit Abrahamo et populo ejus, quia tu es laudatus et glorificatus: hoc dicto, facie ad dextram, post ad sinistram inversa, angelos custodes, quos ipsi humeris suis insidere credunt, salutant, dicentes ad utrumque humerum, Pax sit vobis et misericordia divina: ac sic manibus faciem detergentes dicunt; Audivimus, et obtemperabimus tibi: parce nobis, O Deus noster, et ad te concurrimus. Sic finiuntur preces, quæ si quatuor sint inclinationum, post priorem sessionem reservato epilogo, iterum se erigunt, et duas posteriores inclinationes, uti prius fecerant, persolvunt; (nisi quod hæc semper tacite recitantur;) tum iterum considentes sessionis orationem cum epilogo recitant et concludunt. Matutina ante Farzam habet Sunnam duarum inclinationum, et unius sessionis; post hanc sequitur Farza, eadem quoque duarum inclinationum et unius sessionis. Meridionalis ante Farzam habet Sunnam quatuor inclinationum et duarum sessionum; hanc sequitur Farza totidem inclinationum et sessionum ; post Farzam fiunt duæ Sunnæ, prior quatuor inclina

« AnteriorContinuar »