Imágenes de páginas
PDF
EPUB

Mahumetani usque ad diem extremi judicii; sepultis statim grandem et gravem clavam gerentem angelum Munker vocatum, una cum Nekir, alio angelo advenire, et defunctos de quatuor rebus interrogare: 1. Quis est tuus Deus? 2. Quis tuus propheta ? 3. Quæ tua fides? 4. Quæ est tua directio? Ad has quæstiones ii, qui constanter fidem Mahumeti professi sunt, imperterriti respondent, Deus meus est ille, qui te creavit et me; propheta Muhamed; fides mea Islam, id est, Mahumetana, (quasi Salvatio ;) directio, Caba, id est, templum Meccanum. Cæteri, qui extra hanc fidem sunt, ob eximiam magnitudinem angelorum summo terrore perculsi, percontatorem angelum pro Deo agnoscent; qua de causa clava percutientur, ac sepulchri compressione cruciabuntur; fideles autem placide requiescent, ac per apertam sibi in cœlis fenestellam omnia, quæ ibi aguntur, respicient, et sic extremum diem præstolabuntur. Mahumeti quoque anima sepulchro continetur; nam cœlum sibi oblatum refutavit, nolens eo sine suis fidelibus potiri; hanc animam omnes aliæ Mahumetanorum animæ uti ductricem ad cœlestem gloriam insequentur.

QUÆSTIONES ACT. MODERAT.

APRIL. 1651.

Habitus humani acquisiti non sunt revera diversi a memoria hominis.

Visionem fieri posse absque specie, aut imagine sensibili, probabile est.

De priori.

1. HABITUUM naturam rite et distincte explicari multum interest philosophiæ. Hac etenim rite et distincte intellecta, cum res plurimæ varii et pulcherrimi usus propius est ut cognoscantur, tum etiam confido fore, ut satis foecunda inutilium quæstionum seges hinc continuo amputetur; plurimi nodi et difficultates cum suis fundamentis et vestigiis penitus evanescant; et ipse animus noster tot entium a se invicem, non reipsa solum, verum et specie etiam diversorum, hospitio et sarcina liberetur.

2. Ut rem ipsam aggrediar, innuo imprimis me non de habitibus infusis, sed de acquisitis tantum quæstionem instituere, ne scilicet confidentius quam tutius extra philosophiæ pomaria evagatus, theologorum, quorum sunt partes de habitibus infusis agere, in meum caput objectiones accerserem.

3. Moneo iterum me minime paratum fore in quæstiones alias de modo memoriæ, verum etiam sensationis efficiendæ meipsum induere. Neque enim istud aut mei officii esse, aut ad præsentem causam pertinere existimo. Seu memoria nihil aliud sit, quam imaginum quarundam intentionalium capaci cerebri ceræ impressarum retentio, seu per crassiores

quasdam et corporales picturas fiat, sive per membranulas illas Lucretianas-summo de corpore rerum diremptas, et in capite asservatas; seu potius memoria sit tantum motus illius, per quem sensatio facta est, vestigium in cerebro; seu alio quovis modo, aut medio existat; satis est, modo hoc constet et concedatur, actuum ex quibus habitus ponuntur generari, in apothecis cerebri manere reliquias; quas phantasiam respicere, et ab ea intellectum sumere, mallem ceu experientia cognitum supponere, quam operose ut dubium demonstrare.

4. Nihil etiam morabitur me ista Platonicorum sententia asserentium quosdam habitus, virtutes præcipue et scientias, actibus novis non acquiri, neque in recente saltem memoria consistere, quippe quas non tam de novo discimus, quam veterem de iis scientiam repetimus, pulverem et rubiginem menti obductam detergentes.

5. Neque de illa quæstione valde solicitus sum, utrum quidam habitus non tam acquirantur, quam ab ipso initio connascantur.

6. Neque ad rem nostram aliquid momenti habet, an simplex tantum, an vero (ut quidam volunt, reclamante Aristotele) duplex sit memoria, in sensitiva parte una, in intellectu altera. Et si Et si qua sunt similia dubia τῆς ἄλλης σκέψεως, iis nos minime immiscemus. Quocunque illa modo sumantur, et constat memoriam dari, et in ea ego, vel in aliquo ipsi avaλóy habituum, essentiam constituo.

7. His præmonitis, ea quæ ad propositæ theseos explicationem ulterius desiderantur, et paucula sunt et breviter expediantur. Supponitur enim dari habitus id quod cum experientia satis luculenter ostendat, tum etiam obiter postea ratione probabitur.

Ipsius autem habitus hoc in loco definitionem exhibere incongruum esset, quippe dum sub judice lis sit de ejus essentia. Satis vero mentem theseos intelligit, qui habitum mente conceperit esse eam rem, qualiscunque sit, quæ hominem ad aliquas actiones obeundas promptiorem reddit, ad quas alioqui non adeo facilis et idoneus erat. Penitus autem omittendum censui, si quid in vi vocabuli hujus, aut etiam Græci (ews), homonymiæ et diversæ acceptionis occurrat; quare enim opus esset hoc facere, quum quisque probe cognoscat qualis ea acceptio verbi sit, de qua agitur?

8. Quoniam vero potentiis operatricibus habitus omnes adjungunt, utile erit quædam de iis annotare, præcipue ut divisiones habituum, et subjecta ipsorum, secundum aliquorum sententiam, admodum calleamus. Aristoteles in secundo Nicom. cap. 5. ea quæ in anima sunt omnia in tria genera dispescit, ἕξεις, δυνάμεις, πάθη. Τὰς δυνάμεις (quibus accedunt reliqua duo) idem et in Ethicis, et in Physicis libris sæpius xs pópia vocat, qua appellatione et veteres omnes gaudent. "Dividitur enim in partes anima,

66

66

66

66

66

nunc in duas a Platone, nunc in tres a Zenone, "nunc in quinque, et in sex a Panatio, in septem a Sorano, etiam in octo penes Chrysippum, etiam in novem penes Apollophanem; sed et in decem apud quosdam Stoicorum ; et in duas amplius apud Posidonium, qui a duobus exorsus titulis, a principali, quod aiunt yeμovkov, et a rationali, in duodecim "exinde prosecuit." Ita et Seneca animam in membra dispertit, et partes ministras; Galenus et alii communiter μέρη, μοιρία, μοίρας, aliquando εἴδη nuncupant. Elegantissime omnium Tertullianus noster in libro de Anima ingenia nominat; "Non membra," inquit,

66

"sunt substantiæ animalis, sed ingenia; neque tam "partes animæ habebuntur, quam vires et efficaciæ et 66 operæ, sicut de quibusdam et Aristoteles judicavit." Sic ille exprimit ea, quæ ipse Aristoteles et sui interpretes δυνάμεις, ἰδιότητας, ἐνεργείας efferunt. Sane Aristoteli neque Anima diuephs est, ut Platoni, neque тρμephs, ut Galeno, neque ikтaμephs, uti Chrysippo et Stoicis, verum aμepns potius, uti in tertio de Anima disputatur. Quæ reliqui partium loco habent, Tò yeμouKÒV, et τὸ ὑπήκοον, vel τὸ θυμικόν, τὸ ἐπιθυμητικόν, et τὸ λογι στικόν, vel ut alii dividunt, τὸ ζωτικὸν, τὸ αἰσθητικὸν, τὸ κινητικὸν, τὸ νοητικὸν, τὸ ὀρεκτικὸν τῆς ψυχῆς, hæc, inquam, etsi aliis sint, et Aristoteli nomine tenus, tamen non sunt animæ revera partes philosopho. Non sunt illæ certis corporis partibus et officiis distributæ et disclusæ, sed ita singulæ in toto diffusæ, ut sunt proprietates in rebus naturalibus, quæ in his localiter disseptæ non sunt, verum qualitate tantum distinctæ, uti e. g. in igne siccum, calidum ac leve, quæ non loco distincta sunt, sed proprietate. Has igitur Aristoteles dvváμes, potentias, facultates appellavit, nomine aptissimo, quod etiamnum merito scholæ retinent. Harum etenim distinctiones, quæ revera prope infinitæ esse possint, pulchre ostendunt quot modis anima apta sit nata vel agere, vel pati; et vel se exercere, vel aliquid ab extrinseco recipere. Ei proculdubio hæ a natura insunt, vel ipsius potius natura et substantia sunt; et hisce instructa anima idonea censetur sua sponte, ad actiones sibi a natura concessas et debitas, modo adsint cætera requisita, in lucem proferendas.

Videntur nihilominus hæ facultates ad quædam objecta, etiam contraria, e sua indole indifferenter se habere; ad quosdam actus looppónws tendere; ad

« AnteriorContinuar »