Imágenes de páginas
PDF
EPUB

neutrum duorum se determinare, verum ex captu et ingenio suo ad utramque partem inclinare. Hinc ad ipsarum hanc adiapopíav eximendam, alio quopiam opus esse experimur, quo quasi natura altera restrictiori agens ad unas partes alacrius, ad alias difficilius pertrahi contingat. Hoc quicquid sit isto modo facultati adjectum, ad ipsam in limites et ordinem cogendum, habitus titulo apud omnes dignoscitur.

9. Hinc facultatum multiplicem, imo infinitam divisionem esse posse perspicuum est; illa vero quæ nostræ rei præcipue conducere videtur, hæc est, qua altera animæ facultas cognoscens, altera appetens dicitur. Secundum enim hasce partes (ut distinctius agatur) utile erit et habitus dissecare. Quarum utramvis si habitus disponet secundum naturæ suæ debitam perfectionem, et ad consentaneam ejus operationem, virtus vocetur, sin aliter, vitium.

10. Illud vero ex ordine præsuppono, dum de habitu loquor, illud tantum me intelligere, quod in animo situm est. Ita scholastici de habitibus disputant; in facultatibus animi æqualitates quasdam ex crebris actibus nasci statuunt, quas habituum nomine indigitant. Ita et ego velim. Si quid ad corpus, aut organa quævis, vel instrumenta, vel requisita pertineat, non ingreditur habitus vel naturam, vel nomen. Sed infra pauca de hac re ex altera occasione.

11. De memoria illud tantum efflagito, ut concedatur, eos nempe actus, quos in aliquo genere virtutis vel vitii, seu in mente seu in appetitu residentis, agens exerceat, alicubi ita retineri et reservari, ut eos iterum mens quasi perpetua quædam simulachra respicere, et secundum eos agere queat. Hoc facere memoriæ esse patet; et tales actus esse quasi particulares quasdam reminiscentias seu retentiones

potius; in his ego habitum collocare profiteor. Quem reliqui plerique qualitatem quandam vel simplicem, vel ex pluribus conflatam, potentiæ veруnτ vel Tabητikй inhærentem, et actibus frequentatis produc

tam constituunt.

12. Quod ad Aristotelem attinet, antequam ad probationem ulterius procedam, meum esse contendo, et ex eo memoriæ terminum elucidandi occasionem desumo. Quum liceat pluribus, hisce tantum locis illud probo. Sunt in libro Περὶ μνήμης καὶ ἀναμνήσεως. Habitum etenim et memoriam ille isthic vel plane σvvwvúμws vel aliam per alium effert. Semel sic loquitur, αἰσθητικοῦ μορίου ἕξις ἡ μνήμη, capite primo; in alio capite haec sunt ejus verba ; ὅταν γίνεται ἢ ἕξις ἢ τὸ Tálos, μvýμn ÉσTI. Videte, confundit hæc nomina. Actum vero etiam scientiæ ex habitu profluentem alibi memoriæ tribuit ; Οὕτω μέμνηται τὰς τοῦ τριγώνου, ὅτι δυσὶν ὀρθαῖς εἰσί. Ex hisce et similibus Aristotelis verbis animadvertere mihi videor triplicem esse quasi memoriam. 1. Illa est, quæ sæpissime sub memoriæ nomine in scholis venit; scil. potentia animæ, qua illa capax est a natura speciem rei intellectæ aut sensatæ apud se retinere, ut in ejus iterum cognitionem regredi queat. 2. Ipsa retentio, et quasi habitio hujus speciei in anima, quod, &c. Hanc Aristoteles memoriam, i. e. μun semper vocat: etiam dicit modo málos modo ev, nunquam animæ duvaμv. Verba ejus quarto Parag. primi capitis, de M. et Remin. ¿orì μèv ovv ý μvýμn oûte aïolmσις, οὔτε ὑπόληψις, ἀλλὰ τοῦ μὲν τινὸς, ἢ ἕξις, ἢ πάθος, ὅταν γίνεται χρόνος et in initio, Τινὶ ψυχῆς μορίῳ συμβαίνει τὸ πάθος. Quid sit μορίον ψυχῆς, visum est prius ; facultas nimirum. Aristoteles igitur per memoriam minime designat facultatem; sed ei vμßaívov T, accidens

ejus; habitum nempe aut passionem. Liberum mihi puto ita usurpare hoc verbum, ut ipse philosophiæ nostræ magister, ó πáv, uti voluit. Hujusmodi igitur et ego memoriam intelligo in thesi, et expresse hoc commoneo ne aliquod de terminis litigium subori

atur.

3. Ipse actus memoriæ seu recordatio, Tois bev, ut ita dicam, sæpe memoria dicta, at rarius ita in scholis. Nominari poterit forte haud inconcinne triplex hæc memoria, potentialis, habitualis et actualis, e quibus mihi cum secunda solum res esto, (quarum unaquæque priorem perficit, et habet se ad eam tanquam actus ad potentiam.)

13. Ne nimium curiosus videar, breviter hæc theseos meæ mens, hic sensus est; agens ex habitu operari, nihil aliud est (quod solam mentem, seu partem imperativam et primariam spectat; organicam et instrumentalem prius amovi) nihil inquam aliud, quam in aliqua specie actionis reminisci illorum actuum, quos prius et sæpius in ea specie ediderit ; qua mera avaμvýσe sine aliqua alia qualitate promptius et paratius redditur ad eum actum iterum iterumque exerendum. Hæc theseos meæ est explicatio; quam, si non urgentissima brevitas me oppressisset, subtilius forte elaboratam, et variis conjecturis uberius stabilitam habuissetis; nunc satis, imo necesse fuerit dilutius et popularius, addo, parcius et desideratius currentibus quibusdam argumentis confirmare. Et,

14. Primo, Primi vice se in conspectum sistunt ipsa experientia et inductio; per quam præcipua habituum genera diligenter excutiendo, constabit nihil eos aliud esse revera, quam quasdam memoriæ partes vel species. Pertinent habitus omnes, ut videtur, ad facultates, vel τὴν γνωστικὴν, vel τὴν ὀρεκτικήν.

Eas ordine inspiciemus. Intellectivæ partis quinque esse habitus a philosopho traditos nemo ignorat; quibus et sua vitia analoga opponere facile fuerit. Enumerem hos, et videam. Quid igitur aliud est ars, quam exemplarium vel idearum quarundam opus aliquod seu Toínua respicientium comprehensio in mente, quæ exemplaria opifex semel vel sæpius plene ac dilucide exploravit, et in memoriam reposuit, vel suo ipse ingenio prius excogitavit, deinde perfecit, et in alta mente etiamnum ipsorum notitiam reservat? Eum qui sic fecit, etsi quidvis aliud absit, communibus omnes suffragiis in artificis censu collocamus. Quid hic a memoria nostra diversum aut alienum? Pari modo scientia habitus est mentem apposite instruens ad unam aliquam conclusionem, vel totam conclusionum molem ac compagem faciliter cognoscendam. Recte; nunc et hic habitus est tantum reminiscentia istorum principiorum, in quorum virtute hæc conclusio necessario delitescit, et e quibus eam vir sciens aliquoties elicuit, et ita se fecisse meminit; ideoque eodem iterum ordine elicere valet; quæ principia, qui actus, si e memoria dilaberentur, nonne actum esset de habitu isthoc, et de scientia? Sic et ille intelligens est et voepòs, cujus animus principiorum et theorematum locuplete penu instruitur; qui illa in numerato habet principia; quæ si aut minime adessent, aut aliquando effugerent, esset forte-inμáτav отaμÒS, voũ ovdè oraλayμós. Idem in sapientia; at in prudenσταλαγμός. tia adhuc clarius, nihil eam esse, præter memoriam quandam ob plurimorum annorum usum omnigenis exemplis, factis, responsis, monitis, legibusque luculenter refertam. Hinc præcipue senibus ob ævi spatium tribuitur, ut illi in secundo Odysseæ,

Ὃς δὴ γήραϊ κυφὸς ἔην καὶ μύρια ᾔδη.

methodusque illa est, qua se acquirere sapiendi habitum profitetur Telemachus,

ἐγὼ δ ̓ ἔτι νήπιος ήα,

Νῦν δ' ὅτι δὴ μέγας εἶμι, καὶ ἄλλων μύθον ἀκούων
Πυνθάνομαι, καὶ δή μοι ἀέξεται ἔνδοθι θυμός.

Discebat, rogabat, inspiciebat, retinebat; hæc methodus est animum præclaris habitibus imbuendi. Merito igitur Cicero memoriam enumerat inter prudentiæ partes; latius scilicet inventivam et conjectivam partes in prudentia complectens. Jure Mnemosyne mater Musarum a poëtis constituta. Non indigne Apollonius hymnum memoriæ cecinit. Hæc scilicet via est scientias comparandi; distincte intelligere, et fideliter retinere; id dum facimus, ecce, (ut Prudentius.) -Tardis semper processibus aucta

Crescit vita hominis, et longo proficit usu. Eodem modo in vitiis oppositis, ἄφρονες, ἄνοι, ἄτεχνοι, avenoτýμoves, Grylli, et bardi, per inopiam scilicet et incuriam memoriæ evadimus. Ad morales jam habitus recensendo devenimus. Virtutes et vitia quomodo a memoria non abludant, exemplo uno aut altero discamus. Proponitur in medium vice reliquorum temperantia. Nonne eum omnes temperantem nominamus, qui quum legis illius, qua huic vitio interdicitur, probe meminerit, simul etiam oblata luxuriæ opportunitate ab ea aliquoties temperarit quæ abstinentia reflectentis in se animi oculo perspecta, cum grata animum oblectatione perfundit ob honestam victoriam, tum etiam docet, quomodo deinceps abstineri poterit; hinc fit continuo ut hoc actu sæpius repetito, et hac memoria firmata facilius ab illius voluptatis illecebris avertitur, et virtus illa radices in animo altiores agit.

Vice versa vitiorum instantia fit ebrietas. Ille BARROW, VOL. VIII.

N

« AnteriorContinuar »