Imágenes de páginas
PDF
EPUB

tandem ex habitu ebriosus evadit, quem quum allectrix crapula semel et iterum ad istud τὸ ζωρότερον πίνειν impulerit, occupetque adeo sequutura occasionis vice phantasiam residens in memoria prægustata illa vini dulcedo, subit animum, quam benignis usus est sociis, quam grate et blande hilaris esse soleat,

Cum bibitur concha, cum jam vertigine tectum

Ambulat..

Hæc memoria, sensim per renovatos actus magis magisque invalescens, ita demum totam mentem obruit, ut nihil aliud, quam fœcundos calices concipere et cogitare possit, blandæ tyrannidis vinculis irretitus. Adeo difficile est, quod subinde jactitabat lepidus ille rhetor, quorundam oblivisci. Liceret in aliis omnibus vitiis instare, quomodo hæc teλevtãσa púois, et— Quam multos laqueo tenet ambitiosi consuetudo mali. Verum supersedebo hoc argumento, postquam uni objectiunculæ ex experientia desumptæ respondeatur, quæ suadere velit aliud quid præter memoriam ad habitus, puta ad artes, requiri. Supponatur enim quicunque cujuscunque artis regulas et ideas apprime callens, musicæ forte, vel scriptoriæ; neutiquam foret ut hic homo, si desit praxis, et exercitatio, tam peritus musicæ evadet, ac ille, qui aliquos citharæ pulsandæ annos impenderit; neque erit scriptor noster Ausoniano illi Taxvypápa artis facilitate et promptitudine conferendus, de quo dicitur,

Currant verba licet, manus est velocior illis, Nondum lingua suum, dextra peregit opus, habeat ille prius dictus quantamvis memoriam, et tantam quantam habere possit. Sic etiam fieri potest, ut ebriosus ille, (de quo antea dictum) diuturno tempore Baccho sacer, etsi omnem pene memoriam immersit poculis, pergat tamen fortius genio et vitio suo

indulgere, habitu ebrietatis vel ipsum corpus obsidente; ut nulla legum virtutis quanquam exactissima cognitione ad bonam frugem retrahi possit. Respondeo, 1. Quod spectat musicum et scriptorem, eos qui ideis artium harum mentem plene instructam habent, et meminere quomodo omni modo organa artis tractare et applicare debeant, æque esse, quod spectat substantiam habitus, artifices, ac quosvis alios quantalibet praxi aut usu eximios. Sin vero ita ipsam artem exercere nequeant; est quædam accidentalis, extrinseca, et minus ad rem pertinens ratio; qualis est vegetior vis imaginativæ, corporalium membrorum habilitas, organorum dispositio aptior; manus scilicet, et partium habitui inservientium torpor, firmitas, mollities, flexibilitas, robur, quibus organa artis et habitus imperatis obsequentiora redduntur. Hæc autem ex accidenti se ad habitum habere, qui in animo situs est, jam antea præmonitum est; ad mentem enim dirigentem et imperantem, non ad manum habitus pertinet, cujus facultates. perficit, facilitat et determinat; corpus vero et reliqua agentia mere naturalia, quæ sub arbitrio et nutu alterius sunt, quod sua natura ad unum propendeant, et passive solum indifferentia sunt, habitus incapacia sunt, imo potius ipsa sibi habitus sunt; facile id apta nata facere, ad quod a natura diriguntur; et quod contra est tentare, inepta et inidonea. Hæ dispositiones corporales, habitus quidem exequutioni extrinsecæ multum inservientes, non tamen magis pertinent ad ipsam naturam habitus proprie et præcise dicti, quam modulatio et integritas citharæ arti citharœdi conducat. Ebriosum quod attinet, si ex vitiosorum actuum frequentia corpus suum læsum, et imminutum, et immutatum est, induitur ille nova

potius substantia quam novo habitu, syncrasia corporis alteratur; quicquid vero in eo profluit ex habitu, idem etiam ex suavi memoria ebriosorum actuum. Actuum memoria, non regularis virtutis præstat homini habitum virtutis. Sed ecce secundum argumentum.

15. Secundo, Actuum habitum procreantium dari memoriam conceditur; hanc autem sufficere ad omnia habitus munia commode obeunda patefiet. Si hoc sufficit, notum est naturam in superfluis non redundare; et ulterius quicquam requirere, quam id quod necessarium est, curiosi esse ac satagentis animi. Non est ideo absque ratione temere nova qualitas confingenda, si hæc satis fuerit. Sufficere memoriam inde probo; quia quum hæc habitus sola sint officia, facultatem disponere et determinare ad hoc potius quam illud, promptam reddere operationibus producendis, agentis vires augere et corroborare, activitatemque ejus suo influxu promovere, et similia, hæc omnia memoria perficit, etiam sensu teste. Qui enim recordatur quomodo, quo ordine, quibus mediis et instrumentis aliquis actus edatur, modo non desint extrinseca requisita, quid illi deest quin possit quam paratissime et facillime operari? Saltem prope est, ut facile operetur; et accrescente et validius radicata illa memoria poterit adhuc facilius agere. Ego certe nihil video, nisi si hoc privilegii fictitia illa qualitas sibi proprium usurpet, ut agentis cujuslibet actioni pro sua authoritate intercedat. Sane præterea quicquam expetere videtur merus ovxoμòs, inutiliter accurata subtilitas. Satis est artis pictoriæ perito, si simulachro semel effecto, prototypi penes se speciem et figuram retineat; ad quam se denuo convertens, simile efformare potest. Nec opus est ei veteriori

qualitate. Idem est et hic; agens sæpius actus produxit; eorum reservatur in animo similitudo habitualis; ad ejus effigiem quidni agens viribus præditum alium actum procudere possit?

16. Tertio igitur probatur, (idque ex ortu et interitu habituum, simul et memoriæ ex accremento et decremento, ex dependentia invicem necessaria,) idem esse horum utrumque, agere ex habitu et ex memoria. Nam quis eadem esse illa non agnoscat, quæ eodem modo, iisdem vicibus, eodem semper tempore oriuntur, et occidunt, vigent, increbrescunt, minuuntur, abolentur? Nam ex quibus signis evidentioribus aut magis authenticis rerum vel unitatem, vel identitatem concludere erit? Si hoc tam illi par et omnibus adjunctis simile, ac ov, ac Sosias Mercurio, quid erit in causa ut duo esse arbitremur? Videamus utriusque semina, dein funera. Aristotelis effatum est secundo Nicom. cap. 1. ἐκ τῶν αὐτῶν, καὶ διὰ τῶν αὐτῶν καὶ γίνεται πᾶσα ἀρετὴ, καὶ φθείρεται ex actuum, scil. frequenti multiplicatione generantur habitus, "A deĩ μαθόντας ποιεῖν, ταῦτα ποιοῦντες μανθάνομεν. Similiter ex actuum cessatione denascuntur iterum; eos usus procreat, otium interimit; consuetudine comparantur, desuetudine labefactantur. Inchoantur primo, perficiuntur paullatim, postea confirmati suam άpiny et culmen obtinent, a quo eodem ordine præcipites descendunt, deficiunt, expirant. Exige ad has leges ipsam pariter memoriam. Ecce easdem observat, iisdem progreditur vestigiis, pari modo ætatem suam acquirit et retinet; indiget omnino consimili pabulo, exercitatione augetur-Et increbrescit eundo, alitur familiaritate agendi, intermissione deletur, enecatur, extinguitur. De memoria dicit Fabiusa, " Omnis [Id est Fabius Quinctilianus, Instit. xi. 2.]

a

"disciplina memoria constat; frustraque docemur, "si quicquid audimus præterfluat:" Disciplina, id est, habitus qui discuntur. Quin eadem passim utrique horum tribuuntur. Miratur Cicero, qua ratione memoria in suis thesauris tam multa tamque diversa recipiat, neque ea tamen confundat, sed discretim sincera conservat; qualia sint illi spatia, in quibus illa continet, ita suis sedibus disposita, atque etiam ordinata, ut et unumquodque separatim, et cuncta confertim, et singula ordinatim promat, statuat, digerat. Quomodo cuncta in se recipiat et recondat, ad ea recolenda, et cum opus est retractanda, gravis memoriæ recessus, commune hoc promptuarium et repositorium, disciplinarum custos et index, ut ex Platone Tertullianus noster, "sensuum omnium et intellectuum salus." Hæc mira memoria non se habet per modum actualis rei; ibi species in tenebris et silentio quodam latitant, quasi in vagina sua, aut arcula, vel in somno tranquille feriantes. Educere inde in actum, in usum, in lucem, si opus est, licet. Sane hæc ipsa est habitus effigies; est hic specialium actuum suorum quasi penu quoddam, et præsens atque mirus thesaurus. Habet se et hic ad instar potentiæ cujusdam dormientis et ociantis, δοκεῖ γὰρ ἐνδέ χεσθαι καὶ καθεύδειν ἔχοντα τὴν ἀρετὴν, ἢ ἀπρακτεῖν διὰ βίου, in octavo ethicorum. Et Eustathius ad sextum Eth. ἡ ἕξις πρὸς τὴν ἁπλῶς δύναμιν ἐντελέχεια λέγεται, πρὸς δὲ τὴν ἐνέργειαν καὶ προαίρεσιν, ὡς ἐν τῷ κοιμωμένῳ γεωμέτρη γεομετρίη.

Ut quamvis tacet Hermogenes, cantor tamen, æque
Optimus est modulator, et Alfenus vafer, omni

Abjecto instrumento artis, clausaque taberna,

Sutor erat:

HOR. lib. I. Sat. 3.

Ut pugnam se habere ad inducias Gellius ait; " Non

« AnteriorContinuar »