Imágenes de páginas
PDF
EPUB

“ pax est induciæ, bellum enim manet, pugna ces“ sat;” ita actus habet se ad habitum; ita et memoria ad actum suum; est ille habitus quidam (ut Aristotelem vocare visum est) ωδίνει δε ενεργείαν, uterus est ex quo plerique actus nascuntur. Jam et a' se invicem etiam dependent, et sibi mutuo respondent; Integra enim mente, memoriæ vel ex usu, vel ex temperamento cerebri, habitus manent et vigent; hac languente et labefactata marcescunt et decedunt. Vigent ergo in viris et habitus simul et memoria; in senibus disparent. Quum enim memoriam humiditatis modicæ alumnam, siccitatis inimicam, trudunt lahew Taides, et senibus vena omnis exaruit, et superfluus humor excoctus est, memoriam in illis debilem esse, aut nullam consequitur; pari passu et ab iis evanescere scientias et habitus compertum est, ut iterum quasi pueri videantur, tabula memoriæ derasa. Exemplo sit Hermogenes ille acutissimus juvenum, senum ex oblivione ignarissimus. Item insignis ille memoriæ rhetor, qui in libris controversiarum se duo nominum millia ordine prolata recitare potuisse tradit, cui tamen in senecta simul ars et memoria valedixere. Jam Themistoclem ita valuisse memoria, ut intra annum Persice quidem prompte loqueretur, historiis constat ; detraxisset quis illi memoriæ munus, non habitum loquelæ reliquisset. Idem de Cyro, qui militum suorum nomina tenuit; de Mithridate, cui duas et viginti linguas, quot imperabat nationibus, traditur notas fuisse; de Theodecte, qui semel auditos quamlibet multos versus dicitur reddidisse ; de Crasso divitis etiam memoriæ viro dicendum : quippe si quis rationem horum habituum reddere e vestigio juberetur, quid aliud responderet, quam excellenti illos viros me

Hermos iginan libi

CA

.

moria valuisse, quæ si perire contigisset, et reliqui illi habitus evanuissent ? Sane si qualitas illa ex actibus progenita ab ea diversa est, proxime tamen illi haud dubie est ouubuns, et cognata ; arctissimam habent ouuniádecav,

-Equidem credo amborum certo (fædere)

Consentire dies, et ab uno sidere duci. Non est igitur æquum illa iis separare naturis, quæ suis omnibus attributis tam prope cohærent et quasi coalescunt; quæ adeo a se invicem mutuo dependent. Satis superque hic versatum est.

17. Ultimo, A ratione brevissime defungar. Hujusmodi ea est; habitus non est qualitas aliqua, aut forma actibus crebris genita, et facultatibus operatricibus inhærens; ut communiter ponitur. Ergo non differt a memoria. Aliud ergo medium non novi. Brevissime et festinantissime hoc ostenditur. 1. Habitus ex actibus generari asseritur. Facultatem autem ipsam agendo in seipsa aliquid producere, est valde obscurum, et nescio an absonum. Facultatis est actum elicere, et in aliud plerumque quippiam agere. Quomodo igitur seipsum agendo disponit, quo pacto actus e facultate impatiens egressus in ipsam revertitur ? Urgeri hoc possit. Sed, 2. Monstri simile narratur, quod una simplex qualitas tot actibus variis et centies conduplicatis generetur. Excedit hoc ipsum prodigium Bacchi Sentopos, ut centum eadem res celebret natales, ut ex mille oriatur seminibus indivisæ res naturæ. Unusquisque enim e tot actibus genitoribus illi pater est; imo idem pater qui et filius. Qui enim ex habitu agit, idem habitum agendo ulterius producit, stabilit, roborat, complet. 3. Quoniam non ex uno actu producitur habitus, sed e pluribus ; An primus actus aliquid producit, vel

nihil ? Si aliquid, num habitum ? Hoc est contra hypothesin plurium actuum. Num aliquid præterea ? Quid, quæso, est ? Nemo, inquis, novit. At quodcunque est secundus, idem producet et tertius et deinceps; et sic qualis erit tandem lepidus ille habitus, ex tot entibus nescio quibus coagmentatus ? Si dicitur primum actum nihil producere, recte, et idem secundus producet; ratio enim non obstat; et ita olim emerget nobis bonus hic habitus ex mille nihilis conflatus. Dicis hic idem evenire quod in guttis, inque lapide contuso evenire docent Aristoteles, Scaliger, alii. Multæ, scilicet, cadentes guttæ nihil auferunt de lapide, sed una tantum, puta centesima in aliarum virtute partem tollit, quæ tum tota simul aufertur, non autem particulatim; sic est de lapidis fractione per malleum, quæ fit tertio aut quarto ictu minus valido, aut ab uno valido satis. Secundum hoc ne tantillum quidem habitus a prioribus actibus producitur; verum adest tandem fortis aliquis actus, qui et suis, et reliquorum actuum vicariis operis et viribus instructus totam rem conficit; et educit in lucem habitum toties antea irrito conatu tentatum. Hoc cum intellectu perobscurum sit, ego tamen nolo in eo evertendo laborare; Sumat id sibi pensi Suarezius ; qui hoc efficit in Disp. Met. prolixe quidem, sed efficaciter. 4. Datur habituum intensio, extensio, imminutio, contractio, remissio, cessatio; omnia hæc per gradus quosdam et scalas. Horum singula fieri non posse, prolixe nec hujus est operæ demonstrare; etsi fieri posse non dubitaverim. Interim quis credat tot facies diversarum conditionum, tot personas, tot status, tot mutationes, puram aliquam et simplicem qualitatem sustinere ac subire? Mira de horum singula instantia in pulvere scho

lastico occurrunt litigia, quæ sane nemo nisi bene patientis stomachi tulerit sine tædio pervolvere. 5. Dantur etiam in brutis non obscure habitus quidam. 'Quid enim aliud illa canis, elephanti et cæterorum animalium docilitas est ? At nemo aliquid in iis idoneum habitum præter memoriam concipere potest. 6. Taceo dubium valde esse, an hujusmodi entia a rebus diversa, quæ tamen sine aliis esse nequeant, omnino dentur; et annon hæc sint ipso sono contradictoria. Reliqua quæ erant plurima neces- , sario dicenda (etsi et quæ dicta sunt, remitius sunt dicta) omittere libet ; Tum ut propria festinationi, tum ut auditorum patientiæ, tum ut opponentium diligentie consulatur,) concludo igitur, Habitum non esse a memoria diversum, &c.

. IN COMITIIS 1652.

CARTESIANA HYPOTHESIS DE MA

TERIA ET MOTU

HAUD SATISFACIT PRÆCIPUIS NATURÆ PHÆNOMENIS.

TERIBUS Græcis, qui se primi omnium naturalis philosophiæ studio addixerunt, quum vellent quam libentissime omnium effectorum apparentium in natura promptam inire rationem, dedit unusquisque operam sive ingenio proprio, sive observationibus fretus, principia quædam generalia et verisimilia investigare, quorum ope universam naturam et singula ejus phænomena plene et perspicue explicare posset. Ex quo instituto prolatæ sunt in medium quamplurimæ et quam diversissimæ rei naturalis hypotheses ; aliæ aliis elegantiores, atque concinniores, prout quisque vel judicio magis polleret et ingenii acumine, vel feliciore experientia uteretur. Hinc Anaximander materiam infinite extensam, Anaxagoras Homoiomereias suas; Atomos Leucippus, Democritus et Epicurus ; Empedocles Litem et Concordiam ; Pythagoras Numeros et Symmetrias; Plato Deum, Ideam, et Materiam ; demum Aristoteles Formam, Materiam, Privationem ; alii alia rerum principia excogitarunt; ita tamen ut sua quisque commenta pro veris ac genuinis naturæ principiis, a quibus deduci omnium apparentiarum ratio et posset et deberet, venditare atque asserere non dubitarent. Atque ita se rem habuisse constat, intra ducentos plus

« AnteriorContinuar »