Imágenes de páginas
PDF
EPUB

minus annos ab ipsis nascentis in Græcia hujusce philosophiæ initiis. Post Aristotelem autem sive jam detrita antiqua simplicitate, sive effœta in hominibus inveniendi curiositate, et fatiscente industria, seu potius quoniam præstantissima quæque ingenia partim studia moralis philosophiæ, partim rhetoricæ, politicæque curæ ambitiosæ præoccuparent, naturalis philosophia vel penitus neglecta jacuit, vel satis habebant ejusce studiosi in Platonis, Aristotelis, Epicuri, aut cujuspiam e vetustioribus placitis et principiis hærere ac acquiescere, de ulteriori inquisitione securi: unde decursu temporis effectum est, ut apud pauculos Platonis, apud quam plurimos vero solius Aristotelis principia et dictata obtinerent; reliquorum omnium non tantum authoritas, sed et scripta interirent. Equidem hoc fluxus tenore per continua aliquot secula procedebant res philosophicæ, donec pene ad nostra usque tempora perventum est: quando quasi e somno quodam profundo aut veterno excitatis hominum animis, cum medicina, mathematicis, cæterisque artibus honestis cœperit quoque naturalis philosophia reviviscere, et in se excolenda et restauranda multos ingeniosissimos viros exercere. Coeptumque est statim deliberari de principiis, nimirum quia recepta Aristotelis non solum a rudi præcedentium seculorum sophistica corrupta viderentur, verum etiam in sua licet sinceritate atque integritate accepta, non usque adeo omnibus satisfacerent. Quare continuo aggressi sunt complures viri ingenio ac eruditione præcellentes, alii veterum quorundam philosophorum principia, qua licuit resuscitare et recolere: alii nova et inaudita suo Marte comminisci. Atque isti quidem, ut nostis, Epicuream Gassendi, Magneni Democriti

cam, novam peripateticam Digbæanam, Aristarchi Samii, et Philolaicam philosophiam nobis pepererunt; hi vero, ne Telesium et Campanellam memorem, magneticam Gilberti, Fluddi thermometricam, denique multas easque varias chymicorum philosophias in lucem prodiderunt. At qui præsertim in hoc choro philosophantium prælucere reliquis non immerito visus est, adeoque profusissimum plausum universi orbis literarii promeruit, tandem Renatus Cartesius extitit; vir proculdubio optimus atque ingeniosissimus, ac serio philosophus, et qui videtur ad philosophiæ hujus contemplationem ea attulisse auxilia, qualia fortassis nemo unquam alius; intelligo eximiam in mathematicis peritiam; animum natura atque assuefactione meditationis patientissimum; judicium præjudiciis omnibus, et popularium errorum laqueis exutum extricatumque; quinetiam plurimis iisque non nisi certissimis et selectissimis experimentis instructum; abundans otium, ab inutilium librorum lectione, et avocamentis seculi electione propria immune; ne memorem incomparabile ingenii acumen, et facultates quibus præstabat eximiis tam clare et distincte cogitandi, quam mentem suam paucis verbis admodum plene ac dilucide explicandi. Ab eo itaque viro recepimus philosophiæ systema, quod nollem alias commendare quam dicendo tale ipsum esse, quale possemus jure a tam consummato philosopho expectare; eaque principia naturæ, ad quæ si quis serio appellat animum attente paulo examinanda et perpendenda, nisi vel nimium abundet affectu, aut intellectu deficiat, non dubito quin ipsa omnium quæ audíverit clarissima, simplicissima, imo et verisimillima sit pronunciaturus; tanta statim in ipsis facilitas, sinceritas, atque ele

gantia elucebunt. Nihilominus ne aut nimia viri admiratio obsedisse animum nostrum, debitæque examinationi aditum præclusisse; et ne videamur existimare, unius cujuscunque hominis sufficere ingenium divinæ sapientiæ potestatisque vestigiis in natura persequendis ac indagandis; denique ut de ipsius rei veritate rectius conjecturam faciamus, nobis id negotii assumpsimus, eas exponere difficultates, quibus principia hæc nova obnoxia esse videntur; per quæ præcipue obstat, ne hypothesim hanc, tanquam Ariadnæum filum, quod in naturæ totius intimos et labyrinthi recessus ducat nos reducatque, admittamus: id quod conabimur hac methodo prosequi quam possumus succincte et perspicue: nempe ut primo hypothesim ipsam proponamus, ne quis forte Cartesiana principia haud inspexerit. Secundo ut rationes quasdam generales contra illam afferamus, præcipue ex-singularum sectarum diversa sentientium pharetris depromptas. Tertio, quædam principalia phænomena enumeranda veniunt, quibus Cartesiana hypothesis haud faciat satis, rationes insuper cur ita suspicemur, adjungendo.

Primo itaque hypothesim ipsam quod attinet, ita se habet. Adverti potest innumera objecta externa, quæ corpora dicimus, sensus nostros variis modis afficere; atque ideo mentem nostram ipsa tanquam variis qualitatibus prædita percipere, quibus nomina imponit duri, ponderosi, colorati, aut similium. Præterea considerari debet, ea accidentia, quæ sentiuntur in materia corporea, vel singulatim omnibus corporibus non competere, vel potius omnia immutari posse, et ab ea penitus tolli; ita tamen ut ipsa non sit naturam corporis amissura, sed in sua essentia adhuc integra permaneat at in extensione aliter se rem

habere; quia nullum omnino corpus imaginari possumus, quod non extendatur in longum, latum et profundum. Unde dicitur naturam corporum a nullis reliquarum qualitatum, scilicet fluxarum et corruptibilium, sed a sola extensione dependere; et cum non detur alia notio corporis diversa ab hac, et hæc sit ab idea corporeæ materiæ omnino inseparabilis, dubitari non debet, quin natura corporis in sola extensione consistat. Ex quo supposito.cum nonnulla alia facile deducuntur, scilicet quid sit spatium; non, dari vacuum, vel spatium inane; neque corpora prorsus indivisibilia, et hujusmodi alia; tum præcipue illud, unum esse mundum sibi ubique cohærentem, et spatia omnia imaginabilia occupantem; cujus universa materia una et eadem existat, utpote quæ omnis per hoc unum tantum agnoscatur, quod sit extensa; atque talis est natura Cartesianæ materiæ; ex qua sic exposita, liquet ipsam in multas portiones diversæ magnitudinis ac figuræ partibilem esse. Circa quas observandum est denuo, eas in duplici modo existentiæ consistere posse, scilicet in motu, vel quiete. Motus autem nihil revera est aliud, quam translatio unius partis materiæ, sive unius corporis ex vicinia eorum corporum, quæ illud immediate contingunt et quiescentia spectantur, in viciniam aliam. Hujusque absentia est quies, quum corpus respectu aliorum omnium adjacentium eundem locum situmque retinet. Neque circa naturam motus et quietis præter hæc quidpiam subtilius notandum videtur. Tantum adhuc causas motus et quietis in corporibus considerare oportet primarias et secundarias. Deus motus et quietis primaria causa censendus est; qui materiam simul cum motu et quiete creavit in principio: ad cujus perfectionem

divinam cum spectem, quod sit immutabilis, et quod modo quam maxime constanti et immutabili operetur, rationi est consentaneum putare, quod diversimode moverit partes materiæ, quum primum illas creavit; jamque totam istam materiam conservet eodem plane modo, eademque ratione, qua prius creavit; eum etiam tantundem motus in ipsa semper conservare; ideoque etiam regulas quasdam legesque figi ac constitui posse, juxta quas causæ secundariæ et particulares motus istos efficiunt, qui in singulis corporibus reperiuntur. Leges istæ generales tres sunt. Prima, unamquamque rem, quatenus est simplex et indivisa, manere quantum in se est in eodem semper statu, nec unquam mutari, nisi a causis externis. Ut si pars aliqua materiæ sit quadrata, manebit perpetuo quadrata; nisi quid aliunde adveniat, quod ejus figuram immutet. Si quiescat, neutiquam incipiet moveri, nisi ab aliqua causa ad id impellatur. Et si moveri supponatur, non unquam sua sponte et a nullo alio impedita motum illum suum intermittet. Secunda lex hujusmodi est, unamquamque partem materiæ seorsim spectatam non tendere unquam ut secundum ullas lineas obliquas pergat moveri, sed solummodo secundum rectas. Tertia lex est; Ubi corpus quod movetur alteri occurrit, si minorem habeat vim ad pergendum secundum rectam lineam, quam hoc alterum ad ei resistendum, tunc deflectitur in aliam partem, et motum suum retinendo, solam motus determinationem amittit; si vero habeat majorem, tunc alterum corpus secum movet, ac quantum cui dat, de suo tantum pendit. Et se ita Cartesiana hypothesis habet: nam ex hisce solum suppositis, materiam, sive extensionem dari, et in partes dividi; easque partes moveri

« AnteriorContinuar »