Imágenes de páginas
PDF
EPUB

vel quiescere juxta leges nominatas; his inquam solum suppositis et concessis, quæcunque in rerum natura mutationes, generationes, alterationes, et quæcunque universim naturæ phænomena observantur, satis explicari posse censet Cartesius, ita ut demum pronunciet nulla alia physicæ principia vel admittenda esse vel optanda. Quod non ita se habere, illud demum est quod mihi incumbit propositis rationibus ostendere.

Itaque cum præcipua naturæ phænomena dico, necesse est ut excipiam ea quæ corporibus cœlestibus, cometis, planetis, reliquisque conveniunt; quoniam in iis nihil fere præter motus, colores et figuras deprehendere possumus; quæ non solum Cartesius sed reliqui omnes hac aut simili via necesse habent explicare: et pari jure ea excludo, quæ in propinquo observantur directe et ad sensum, vel motus locales, vel colores, vel figuras respicientia; qualia sunt mechanica artificia; experimenta de motibus projectorum; imo et fluxus ille ac refluxus maris; quem agnosco hac via admodum eleganter declarari; et similia, colorem, lucem, phasmata, spectantia, &c.— nam neque in his aliquid peculiare erat, et in harum apparentiarum rationibus reddendis omnes philosophi simili methodo insistunt, hoc est, mathematicæ potius quam physicæ. Sed per præcipua naturæ phænomena intelligo ea, quæ naturæ penetralia propius attingunt, scilicet generationes, proprietates et operationes specificas animalium, plantarum, mineralium, lapidum, et reliquorum naturalium corporum, præcipue eorum quæ mixta vocantur. Rursus per illud, haud satisfacere, non intelligo, quasi quispiam caput suum torquendo, et δουλεύων τῇ ὑποθέσει quod dicitur, non possit complurium effectuum ex hisce

BARROW, VOL. VIII.

principiis qualemcunque reddere concinnam rationem; quoniam et in hac re, et in aliis, innumeræ hypotheses confingi cudique possint, haud facile falsitatis, saltem non contradictionis alicujus arguendæ : de quibus nihilominus promptum foret dignoscere, et judicare rem juxta illas se non habere; prout etsi per Ptolemaicum systema, saltem aliquatenus emendatum, non dubium est quin ratio cœlestium apparentiarum reddi possit satis accurata ad calculos motuum, eclipsium, et reliquorum eventuum construendos; et tamen vix jam sanus quispiam hanc, quod rem ipsam spectat, tanquam veram admittet, quæ tam intricata, et minime elegans sit. Itaque hoc volo per illud, non satisfacit; quod hypothesis hæc multarum apparentiarum causam satis idoneam reddere non possit, cui vir philosophus acquiescat, atque existimet summe esse probabile rem juxta ipsam se habere. Non est igitur expectandum, ut contra Cartesium agam alias, quam rationes quasdam generales et probabiles sive conjecturas proponendo, quæ inferant naturam non juxta viam istam mechanicam omnino procedere; atque adeo ipsius hypothesim naturæ non usquequaque satisfacere. Id quod tentabo efficere, committendo imprimis reliquos philosophos cum Cartesio, ea tantum ex eorum ratiociniis seligendo, quæ videbuntur nonnihil ponderis atque momenti habere. Committo autem cum eo Platonem, Aristotelem, Democritum, vel Epicurum, chymicos, et magos naturales quos vocant, sive eos qui de sympathiis et antipathiis naturalibus scire profitentur; at imprimis ac præ omnibus tanquam РóMaxov hujusce prælii, Verulamium nostrum, virum magni proculdubio judicii et nominis, qui philosophiam hanc nondum natam damnavit. Is enim ali

quoties in suo Organo contra hujusmodi omnes universim hypotheses admodum prudenter cavit, et præmonuit non esse magnopere ab iis principiis metuendum, quæ violenti argumentationum conatus ex singulorum hominum cerebello parturirent: nam prout super phænomena ætheris varia coeli themata construi, ita et super phænomena universi multo magis complura dogmata fundari et constitui posse; quæ tamen non nisi commenta sint; et quot hujusmodi philosophiæ extant, aut extituræ sunt, ex nuda speculatione oriundæ, tot ille reputat effectos esse mundos fictitios et scenicos. Nam licet Cartesius plerisque aliis, imo haud injurie dixero, omnibus scenam suam elegantius instruxerit, concinniusque composuerit; et forte fabulam narraverit, quam nemo prima specie non concesserit ab historiæ veritate haud multum abludere; non tamen videtur penitus eorum numero eximendus, qui in censuræ istius aciem incurrerunt. Nam ex proprio ore constat, eum philosophandi ordinem, qui et utilissimus videtur et solidissimus, plane invertisse, dum non a rebus discere, sed rebus leges suas imponere ei visum est. Ita enim processit, ut primum quas proposito suo idoneas censuit metaphysicas veritates colligeret et stabiliret, nempe ex notionibus natura menti suæ insitis; deinde ab iis ad generalia principia naturæ descendit; et inde gradatim progressus est ad particularia quæque explicanda, ex principiis scilicet quæ ipse nec inconsulta natura struxerat: nempe hoc modo potius privatæ mentis ideis, quam theatri publici constitutioni attendendo; non ex singularibus exemplis, atque experimentis diligenter trutinatis axiomata colligendo; sed ipsa ex proprio discursu confingendo, iisque quod Aristoteli præser

tim vitio datum est, naturæ effecta pro libitu suo accommodando: quæ ratio philosophandi a viro magno improbatur ob rationes minime contemnendas. Nimirum quia hoc destinare est nimium de viribus nativis rationis nostræ præsumere, mentemque nostram longe supra justum suum modulum mirari et extollere; subtilitas naturæ a subtilitate mentis æquari, ejusque operationes per syllogismos comprehendi existimantur. Quinimo præterea per inanem hujusmodi conatum sperare videmur, posse nos modum quo omnia quæ ubique in modo accidunt, pernoscere; id est, æque ac ipse rerum Conditor; qui nobis minime consciis illa omnia mira sapientia ordinavit (nec mira tamen, si nos ipsam nostra assequi possumus): et sic idola mentis nostræ cum ideis divini intellectus conferre, quæ suas rebus signaturas impressere. Denique quia experientia compertum est, hujusmodi dogmata a metaphysicis cogitatis, caute licet et curiose conquisitis, ortum ducentia, quia experientiam semper fere negligunt, revera in medullas naturæ non intrare, ejus scopos non attingere, atque adeo phænomenis minime satisfacere; ideoque neque Cartesiana, utpote quæ plane hoc modo inventa atque exculta fuerint: et hæc est prima ratio generalis contra hanc hypothesim.

Secundo contra Cartesium confertim e specu emittam Platonem et Aristotelem, et qui cum iis in hisce rebus paria sentiunt; qui cum hypothesim hanc perspexerint, inque ea nihil prorsus de anima, nihil de seminibus aut rationibus seminariis, nihil vel de formis vel finibus rerum, aut appetitu, vel instinctu naturali contineri notaverint, atque adeo de causarum suarum quaternario fere plusquam duas excludi,

credo haud facile querelas stomachumque tenebunt. Scilicet res omnes a Deo conditas virtutis innatæ expertes; effectus quoscunque cum vi et luctu peragi; interna agendi principia, hactenus a philosophis magno consensu admissa, una cum intentione finium rejici; et loco horum principia mortua ac temeraria, púσ vxov, naturam absque anima, id est, corticem absque nucleo proponi exclamabunt subirati. Sane aliter antiquissimus ille philosophantium Thales dicitur tradidisse; cujus illud, Ilávra bewv εival πλήρη. pn. Longe aliter ipse Aristoteles; qui omnia fateri videtur animabus esse plena, iis verbis, capite 2. libri III. de Gener. Anim. Ἐν γῇ ὑπάρχειν ὑγρὸν, ἐν δὲ ὕδατι πνεῦμα, ἐν δὲ πνεύματι θερμότητα ψυχικήν ὡς τρόπον τινα, πάντα ψυχῆς εἶναι πλήρη. Insuper Platonici et Stoici, videntes mundum tam pulchra partium harmonia, et quasi organizatione constare, omnia tam sapienti dispositione, quam mirabili consensu et indefessa constantia in mutuum subsidium beneficiumque conspirare, et hujusmodi pleraque animadvertentes, non verebantur asserere, prout ipsorum mentem Manilius repræsentat,

-Vivere mundum,

Et rationis agi motu, cum Spiritus unus

Per cunctas habitat partes, atque irriget orbem Omnia pervolitans, corpusque animale figuret. Itaque tam longe aberant illi primitivi antistites philosophiæ ab hoc, ut mundum inanimem et nullo vel principio vel intentione agendi præditum supponerent, ut contra vel animabus referta esse omnia, vel Spiritum quendam vitalem catholicum, qui per universum diffusus omnia conservaret atque foveret; qui Custos τῆς εὐταξίας, et contrariorum δεσμὸς συναγω yos existeret, et qui multis stupendis atque latentibus

« AnteriorContinuar »