Imágenes de páginas
PDF
EPUB

Nempe si universus mundus confertissima esset moles, continua materie stipata, nullis spatiolis vacuis interceptis, si quodpiam corpus ex iis quæ intra hanc molem disposita sunt moveri e suo loco incipiat, locumque alterius invadere, necesse est ut id alterum corpus expellat ; quod corpus quo concedet? expellet nempe aliud, atque illud itidem aliud, et continuabitur expulsio ad infinitum non solum spatii sed et temporis; quum aut nullum principium hujusce motus esse possit, aut saltem nullus finis.

Rursus finge moveri corpus per aërem, id ut contiguum aërem pellat, debet sane pilum quod aiunt sua superficie versus ipsum procedere; at tantulum spatium, quantula pili crassitudo est, occupatum est, quare se in eo sistere non potest, nisi prius aërem ex ipso depulerit. Quonam autem ipsum depellet? an per latera ad locum retrorsum ? at nondum est ullus retrorsus locus, quando ipsum nondum antrorsus processit. Igitur cum tantillum spatii, quantilla est pili crassitudo, procedere non valeat, quia locus non est, quo aërem illum occupantem protrudere possit, neque habebit consequenter unde aërem ulteriorem propellat, sed necessitate revinctum in eodem loco semper hærebit; quæ absurditates per argumenta non άmodeкTIKà inductæ facile omnes a vacui positione elevantur. Quin hoc idem ostendunt experimenta trivialia æolipylæ, bombardæ pneumaticæ, aliaque innumera, quæ apud Heronem in Spiritalibus, Gassendo ad Epicurum, et præcipue apud Helmontium in Discursu de Vacuo Naturæ, occurrunt sane ex iis nonnulla pulcherrima atque vividissima. Nec tam philosophi hoc eximii inane suum extrudi, quam id fieri argumento inani, seu potius metaphysica quadam subtilitate, indignantur: nempe hac; vacuum

imaginamur esse extensum, at hæc materiæ proprietas est; nec vacuo, hoc est nihilo, competere potest: ergo vacuum dari repugnat. At similiter tenebræ non dantur, quia ipsas tanquam nigredinem quandam concipimus; quæ color est corpori conveniens. Et cæcitas non datur, quia necesse est ut ejus ideam ab aliquo positivo desumamus, et multa geminatis. Dein juxta hoc argumentum res suæ existentiæ veritatem a nostra phantasia petere debent, et quæ nos perperam cogitamus, ea vel non sunt, vel non aliter quam nos concipimus. Quinetiam quid si dixerim, Deum ubique esse absque vera quantitate? et animam toti corpori coëxistere absque proprie dicta extensione? quidni igitur et vacuus esse possit absque extensione reali? denique divina potestas valet universam materiam præter eam quæ est hujus templi annihilare: id exempli causa fieri supponatur; retinebit certe templum in hoc casu fines quos jam habet: at non possemus non imaginari ultra terminos hujusce templi exporrectum aliquod spatii; igitur juxta hunc argumentandi modum revera dabitur spatium, hoc est, quantitas corporea sive materia, quæ tamen omnis jamjam annihilari dicta est: imo pariter concipimus ante conditum mundum ingens expansum extitisse; neque aliter cogitare possumus, utcunque aciem intellectus nostri intendamus. An inde sequitur revera tunc temporis immensam quandam materiam fuisse? quod nemo absque manifesta cum impietate, tum absurditate dicturus est.

Nunc ad triarios deventum est, et nostrum agmen claudant hermetici philosophi; qui sive interpretes sive tortores naturæ audire debeant, saltem semet ipsi a secretioribus consiliis, et mysteriorum omnium intime conscios esse jactitant. Ab eorum singula

[blocks in formation]

ribus experimentis, quæ huic hypothesi manifeste refragantur, recitandis consulto me temperabo; etsi liceret fortassis ex unico authore plusquam sexcenta hujus generis depromere, cum ut meipsum ex infinitis præstantissima seligendi tædio sublevarem, tum præcipue ut patientiæ auditorum consuleretur : proponam itaque non nisi generalia quædam observata, quæ cum hisce principiis antithesim habere videntur.

Primo, Itaque observant hi philosophi omne corpus naturale mixtum, qualia sunt animantia, vegetabilia, mineralia, lapides et similia, ex duabus partibus omnino diversis atque distinctis constare; non secus ac hominem ex anima et corpore: nimirum ex spiritu subtili, puro, potentissimo, et corpore opaco, fœculento, impuro atque imbelli: atque hæc duo ignis beneficio separari, et seipsa seorsim ostentare.

Secundo, Spiritum istum ita rectificari, depurari ac perfici posse, ut nihil sordium habeat in se reliqui, neque ideo ignem sibi immerito importunum perferre amplius, sed in superna avolare: quod siquis eum apicem perfectionis suæ adeptum, fæcibus suis, vel corpori derelicto restituere et remiscere moliatur, quasi priscum suum contubernalem impurum aspernatus, atque abominatus refugit; et vix difficili arte ac multa industria cogitur post multas prolatationes et circulationes descendere, et corpus illud suum purificare.

Tertio, Observant hosce spiritus in quantitate valde exigua, omni totorum suorum virtute esse prædita, admodum potestatibus validos esse, atque ingentia opera patrare.

Quarto, In corporibus per artem reseratis, forte singulis, si res innotesceret, at certe multis, specifi

cas et proprias virtutes, per quas consensum suum sub rebus quibusdam aut dissensum extremum testentur, reperiri: unde et quædam medicamenti loco propinata egregie membris vel visceribus quibusdam prodesse, quædam vero pessime officere deprehendantur.

Quinto, Compertum habent, spiritus prædictos in mole angusta alterius materiæ longe uberiori copiæ immissos, ipsam totam in suæ speciei tincturam et qualitatem convertere, et sibi ex ea quasi novum corpus efformare: ita ut seminum ratio, virtus, natura hisce spiritibus congruere videatur, dum speciem suam propagant et multiplicent; et sane hæc basis esse videtur philosophicæ fidei, et huic fundamento mysterium lapidis inniti.

Sexto, Notant res omnes vi suæ artis in aquam ultimo reduci claram et insipidam, ipsum durissimum adamantem, arenam, vitrum, terramque originalem non excipiendo; seminibus nempe omnibus, ex quibus sapores, colores et similia profluunt, quæ prius inerant, per arcanum quendam carnificem confectis ac interemptis.

Septimo, Penes se reperiri menstrua quædam, quæ vocant, potestate corpora dissolvendi, atque intimius penetrandi, quam ignis noster longe potiori instructa; quorum ope rerum nudas essentias facile inspicere licet; per quæ rerum ipsæ vitæ ac spiritus intaminati nullo negotio eruantur: et quæ præterea noxia corrigendi, et pessime venenata reddendi innocua, imo salutaria, mirifica vi pollent. Annon hæc omnia, et multo plura, et impensius miranda, quæ philosophi isti se vidisse atque expertos esse persancte affirmant, Hypothesim Cartesii prima specie reddunt suspectam ? annon diserte significant inesse

rerum naturæ quidpiam arcanius, divinius, ac excelsius, quam quod rudi hac methodo mechanices queat attingi? Saltem materiam diversi generis extare; corpora mixta ex suis specie discrepantibus principiis consistere, hoc est ex aqua, et spiritu aquam impregnante et coagulante; spiritus in corporibus singulis esse valde homogeneos; ideoque ignem non corpus persecando, atomosque spirituales ex materia corporis sua acie fabricando, spiritus separare; at solummodo aperiendo ostia, per quæ spiritus evadant, prout gladii acies exitum animæ præbet se in auras expiranti: dein ea corpora quibuscum nostri oculi versantur non nisi rerum cortices et operimenta esse; et nihil ad virtutes ipsarum conferre, imo istas potius impedire, diminuere, retundere et retardare. Et reliqua aliquam multa ex his consequuntur, quæ huic Hypothesi partim directe repugnare, partim ipsam transcendere videntur, et quiddam altius præ se ferre; quæ tamen particularius persequi et demonstrare non vacat: ex quibus inferri potest quod tutius atque consultius sit, potius experimentis fructiferis ac naturali historiæ diligenter incumbere, ex quibus multa effecta sat clare perspicere, et juxta eorum normam similia sperare atque dirigere licet, (quod abunde ex usu humani generis erit,) quam ex remotis præsumptionibus cum inani operæ dispendio, causas rerum fortassis inaccessas et sciri vetitas anxie perscrutari; atque interim pie credere ea sapientia divinam Majestatem hæc omnia condidisse, ut magis ea mirari, quam percipere possimus, ut inservirent usibus nostris, dum contemplandi vires superarent; ideoque demum ad causarum naturalium in puteo divinæ sapientiæ latentium comprehensionem nullum humani intellectus nisum aspirare posse,

« AnteriorContinuar »