Imágenes de páginas
PDF
EPUB

nisi si quam ipse, ex beneplacito suo, dignatus fuerit demisso cælitus radio illustrare.

Restat jam ultimo, philosophorum sententiis atque argumentis adductis, ea phænomena districte indicare, quibus per Hypothesim haud fiat satis : quod cum ex magna parte in præcedentibus obiter sit factum; nec liceat absque prolixitate aliqua hac parte pro rei dignitate defungi, non par est, ut patientiæ vestræ, humanissimi auditores, ulterius aliquod molestiæ crearem. Quapropter concludo, Hypothesim Cartesianam de materia et motu haud satisfacere præcipuis naturæ phænomenis.

ORATIO MODERATORIA

IN AUSPICIIS TERMINI, APRIL. 30, 1651.

IN vestris aspectibus omni gratia florentissimis; in vestro vultu, vivam literarum virtutisque effigiem · referenti; in vestra indole ad optima quæque atque amplissima comparata, dum præsentis seculi gaudia, et triumphos, spes, atque omina posterorum lætissima studiose contemplor, erumpit e gestienti pectore, non dico invita, sed tamen præceps, et quodam quasi impetu extorta, hodierna gratulatio. Scilicet, cum ubique alias terrarum literas oppressas, virtutem dejectam, triumphantem barbariem, luxum atque ignaviam diffluentes, omnia tenebris, strepitu, sordibusque oppleta, attonita diu mente tacitaque perlustrassem; quamprimum ex isto squalore oculi in suum hocvestræ præsentiæ elysium emergentes tam grati spectaculi avido se pastu reficerent, sensi et linguam stuporis sui vinculis vixdum liberatam, cujusdamque lasciviæ impatientia correptam, præpropero conatu in plurimam salutem vobis dicendam prosilientem. Salvere igitur vos jubeo, academici, etiam atque etiam omnes. Quæ salutatio prout e pectoris mei fundo et penetralibus, ex intimis præcordiis, e promptissimo affectu nata, atque effusa est ; ita utinam nulla eam doloris mistura cum ob vestras omnium vices, tum ob meas suscepti aliqua ex parte corrumperet, ipsamque adeo e sui authoris ardentissimis votis pariter cum ipso e vestro conspectu retractaret; neque enim aut mihi ingratior necessitas, aut vobis immanius infortunium obtigisse potuerunt, quam quod iniquus nobis omni

e

OTO

bus infestusque Apollo me vobis hodie conscivit moderatorem, vos mihi auditores; ego sane (ut mei ineptitudinem ingenii, ut peritiæ inopiam, ut cæteros meos defectus conticescam) ego, inquam, unicus vestris tot discrepantibus sententiis, tam dispari genio, tam diversæ expectationi satisfacere eadem opera possem, qua simul et semel Jovis et Momi, Ulyssis et Thersitæ, Democriti et Heracliti, partes agere ; aut in eadem scena Catonis et Roscii personas sustinere. Facilis est, ô Hercules, bivii tui ingressus. In prompto tuæ literæ anxios calles dignoscere, ô Pythagora; ænigmatis tui perplexitates, sphinx versutissime, solvendo sum ; at quibus ego technis, quo artificio effectum darem, ut per eundem spiritum, in eadem loquela, gravis pariter essem et lepidus, serius et facetus, dicaculus modestusque, hoc est nimirum ut vestram omnium laudem et benevolentiam promererer ? Hæc est ea difficultas quæ ine cruciat, hæc quæ me vestræ omnium indignationi, dicteriis, censurisque torquendum propinabit. Si quid enim ego, quandocunque sermones meos nostri officii et hujusce institui rationes exegerint, honesti et sobrii, bona scilicet mente, protulero; ecce tot illi famelici jocorum chamæleontes, hujusce loci, hujusce aëris parasiti, sua spe, sua præda, suo venatu multati, indignanti stomacho, latrantibusque pulmonibus ! qua sunt pedum, cerebrique levitate, hinc se continuo pro ripiunt, obtusissimi moderatoris capiti quot imprecantes diras, quot furiarum atrocissimas vindicias illi meditantes. Revertentes autem si quos recta iter ad nos conficientes nacti fuerint, quantæ confestim bardos illos arguunt insaniæ qui proficiscantur audituri (utor eorum verbis) asinum rhetoricantem, truncum loquentem, aut ipsum potius stu

na

pidissimum moderatorem prolixe somniantem. Sin ex altera parte aliquid de severioris styli rigida gravitate relaxando, operam quis dederit oratiunculam suam amanioribus facetiarum condimentis temperare; ilico, quæ nostra est fortuna, -ex ipso fonte leporum surgit amari aliquid—mirum ni in ridiculi hominis caput mille imputationum calami collimentur; ni tergum illud puerile inclementius vapulet; et ineptissimi humeri tot nugarum, cavillorum, stoliditatum, et universa illa levium quisquiliarum farragine degraventur. Ita me misere ambiguum conspicitis, academici, inter serium et ridiculum, inter iram et jocum, inter sacrum et saxum solicita distractione hæsitantem. Ex hujusce anxietatis æquilibrio ut me expedirem, quum ad vestri judicii aram confugio, ad vestra provoco consilia, quam belle mihi consulatur, quæso vos obnixe, ut animum advertatis. Nil aliud e vobis plurimi quam sales, facetias, festivitates; id est, si mentem rei scrutemini penitius, nugas, scurrilitates, ineptias; perpauci rationes honestas, serias, solidas, austeras nimirum, sordidas torpidasque, sibi et huic loco deberi vociferantur. Alius me supercilium strenue contrahere jubet, alter explicare; hic tetricæ fronti ærumnosam nubem induere; ille exporrectæ serenum. Est qui me malit esse hilarem, est etiam qui tristem ; hic ad lasciviam hortatur, ille ad severitatem : ut videam clarissime, vestris modo moribus et voluntatibus obsequi velim, necesse esse, vel me puerum præstare, vel senem referre, vel plane ludere, vel disertissime insanire. Ita quum intelligam vos omnes erga me hodie esse animatos, quid mitius restat, quam ut in vos indignabundus aciem stringerem, et in hæc ingentia opprobria liberæ orationi habenas effunderem ? Eone

tandem evaserint res nostræ, auditores lepidissimi, ut vestris etiam suffragiis hic ludus literarius in scenicam, hæ scholæ in theatrum, hæc subsellia in tot tabernas vertantur; vos autem ipsi ex academicis in spectatores, nos omnes in mimos atque histriones transeamus ? quin ego protinus togæ huic renuncio, comicum induor pallium; cucullo me exuo, recipio soccos. Huic ipsi pileo larvarum præstigias sufficio; pudet enim hujusce vultus, hujusce habitus, si me in hunc locum importuna adegerit necessitas, non ad virtutem evehendam et propagandam; non ad veritatem inquirendam et propugnandam; non ad vestras egregias laudes meritissimis encomiis celebrandas, verum ad agenda coram vobis ludicrorum propudia, ad theatralem plausum mercenario ineptiarum dedecore emendicandum. Illud si verum sit, quod fama loquitur, stomachos vestros solidi omnis cibi pertæsos, et dapium rhetoricarum nauseam et salubrioris philosophiæ gravedinem usque adeo invasisse, ut præter futilia quædam bellaria et putidissima nugarum fercula palato vestro nihil sapiat; ne ipsa sapientia, nisi insipida, neque veritas, nisi jocis condita, neque ratio, nisi ridiculo tincta; mala profecto sorte ego vobis coquus sum datus, ad illum inanium deliciarum apparatum neque ingenio factus, neque studio institutus. Si vel ipsæ serenissimæ Musæ non alio quam deformes cachinnos attollentium ritu pulchræ vobis et decoræ videantur; non ipsæ gratissimæ Gratiæ præterquam ridentes arrideant, quo suo amplius merito hic locus Musarum antrum, regnum Apollinis, domus literarum, templum virtutis, veritatis asylum, aut vos horum numinum longe amplissimorum ministri, mystæ, sacerdotes audiatis ? quin potius novo numini Joco; numini inter tot Atas, Pee

« AnteriorContinuar »