Imágenes de páginas
PDF
EPUB

nas, Parcas, Vejovesque jam tandem annumerando, augustissimum hoc delubrum cum appositis sibi aris, hostiis, statuis, sacrificulisque consecrentur. Aris, dixi, hostiis, statuis, sacrificulis? Ecce quam sine ullo negotio hæc omnia (an vobis, sophistæ, architectantibus?) præsentia atque parata sunt! vestræ omnium aures sanctissima sunt joci altaria; pro molæ salsa sacrificio plerique astantium sui medullas cerebelli, et fumigantis phantasiæ nidores certatim obtulere. Uniuscujusque vestrum huic in mente Deo mille idola et simulachra eriguntur. Sin requirantur sacerdotes, ecce pro sua in jocum devotione procedunt in medium haud pauciores sexcentis tam sacrosancti muneris candidati; in quibus tamen ego nomen non profiteor meum. Quin potius videor mihi non immerito indignari, si in hoc suo quondam imperio tam stramineo numini fasces submittat regina scientiarum, mater artium, cœlestis philosophia; cœlestis, inquam, philosophia, nostri lux ingenii, mentis ambrosia, dux et magistra vitæ, medicina morum, animi paradisus, donum deorum longe optimum; si ut huic ficto deo locus et successio præbeantur, ex hisce scholis quasi quodam ejecta ostracismo exulabit divina veritas; veritatem, dico, cœli filiam, rerum legem, deorum autographum, supremum testem, proximum mentis affinem, imo ipsius intellectus parentem, sobolem, conjugem, essentiam. Hoc nisi esset manifestum, si non ipsa res aperte pronunciaret, vix ipse mihi etiam præfracte affirmanti fidem acquirendo fuissem, apud homines eousque ingenuos aut hæc tam præclara potuisse rejici, aut illa tam indigna, tam absurda obtinere. Quæ, quæso, omnia quid aliud sunt, quam tot spurii mentis incestæ abortus, æstuantis ingenii spumæ, purgantis sese intellectus ex

crementa, vagabundæ errores phantasiæ, pinguioris Minervæ sudores, insulsi sales, invenustæ veneres, rustica urbanitates, horridæ, barbaræque elegantiæ ? In quibus nihil sancti, nihil sani, nihil solidi, nihil rari; nihil, denique, in quo aut vis ingenii, aut vigor phantasiæ, aut subtilitas acuminis, aut fides memoriæ, aut laus industriæ eluceant, reperitur; imo ne ipsius quidem aliquid inventionis; nisi hoc sit egregie invenire, sedulo nempe obsoleta jocorum scrinia excutere, sophisticorum actuum archiva recolere, sepultas excitare facetias, antiquatas interpolare, alio donatas vultu edere; saltem novas quasdam et inauditas e tot communibus locis, e tam plene instructo promptuario colligere, e tam varia materia procudere, e tam diffusis campis excerpere; e tot, demum, catenarum nodis, lancium capulis, baculorum manubriis, ipsisque ollarum auriculis, aliquas arripere jocandi ansas. Sin in hisce rebus quisquam plurimum levitatis et ineptiæ, stultitiæ et vecordiæ, flagitii, obscœnitatis, injuriæ, et ipsius (proh dolor) impietatis desideraverit, nimium (heu nimium) harum fæcium deprehendet; etiam et expertus mirabitur fuisse usquam aliquos, in hoc olim gravissimo castissimoque Musarum hospitio, nugarum institores, talem audentes et gestu et lingua profiteri immodestiam, qualem vix, aut ne vix publicorum morionum projecta licentia, neque scurrarum de trivio effrænis protervia, neque ipsa Cynicorum perfricta impudentia præ se tulissent; qualemque non dico severior aliquis Aristarchus, sed vel ipse Momus, horum licet non longissime absimilis, suo confixisset obelisco. Certe quis hisce ferat audire in locis tantam verborum turpitudinem, quantum stupendum fuerit aut castam mentem concipere, aut pudens os proferre, aut ho

nestas aures aliquo gratulationis testimonio excipere potuisse? Quis non commotior sustinuerit aspicere eos viros, quos absque sollenni quadam reverentia cogitari non debere ipsa virtus judicaverit, vobis non quidem frementibus, verum ridentibus etiam, ac applaudentibus, totis conviciorum plaustris oneratos, immanisque petulantiæ spiculis impetitos? Etiam nos quam hic virtutem non temeratam, quam innocentiam illæsam, quem pudorem non explosum, quam sacrarum rerum majestatem illibatam quorundam facinore, omnium favore, vidimus et audivimus? Cogitate, juvenes, serio, et despicite, quam graves ex errore isto vos maneant contumeliæ; quam dura et infesta de vobis judicia apud omnes excitetis? Videamini vobis audire, id quod res est, plerosque ita de vobis statuentes, macilenta oportere esse ea ingenia, quæ tam inanibus vescantur alimentis; conspurcatissimam indolem, quæ sordes istas scurrilitatum tam avide et oblectanter deglutiat; pudendam esse illorum animorum scabiem, quos adeo infimæ stimuli voluptatis pungant titillentque; lubricum esse et inconstantem mentis habitum, quem leves adeo venti moveant et concutiant; hebetes, languidosque sensus, ad quos tam apertæ insulsitates sub ingenii sapore et coloribus veniant abeantque. Illos, demum, homines, vos, inquam, non optime esse moratos, quos ita perspicuum est a gravissimis hisce morum pestibus et certissimis pudoris corruptelis non abhorrere. Innocentes jocos, tempestivos sales, liberales facetias (ita me Musæ omnes et gratiæ ament) nemo est usquam qui me sincerius diligat; nemo qui tetricam illam et inanem plerumque austeritatem vehementius detestetur. Erat festivitatum qualecunque genus, quod neque

infra suam majestatem reges gloriosissimi, neque citra suam dignitatem consules eminentissimi, neque contra suam gravitatem sapientes cordatissimi sunt arbitrati: exempla Philippi, regis fortissimi simul et lepidissimi; Cæsaris illius Octavii, augustissimi non minus jocatoris quam bellatoris; elegantiam Scipionum decantatissimam ; et consularis scurræ M. Tullii tres facetiarum libros. Tot deinde Socrates, Diogenes, Zenones, Democritosque sua seria his ludis vertentes quid attinet commemorare? Res ipsa loquatur. Ecqua sit a strictioris disciplinæ, cui nos potissimum incumbimus, molestiis suavior respiratio? ecqua ab hujusce pulveris intensissimis sudoribus relaxatio utilior? ecquid a literario labore otium honestius? an aliud quippiam condimenti austerius pabulum philosophicum jucundius temperet, quam moderata festivitatum tinctura, quam honesta leporum amœnitas? Hæc nempe languentes spiritus reparat et recolligit, hæc tristes solvit affectus, hæc ab immodica animum attentione avertit; de satietate reficit, de fatigatione renovat; adimit languores, vires redintegrat: exitum, denique, hæc optatum superfluis phantasiæ fumis subministrat, quibus si non libera concedatur expiratio, redeunt in sese, et in spissum obstipati coagulum sua animum densissima ubertate obstruunt suffocantque, ut dum induere gravitatem quandam et mostitiam juvenes videamur, biliosa extemplo quadam insania imprudentes implicemur. Istos vapores festivitas discutit, recludit meatus, exhilarat spiritus, animum laxat et distendit, ut jam mobilior alacriorque, sibique non impar suis ipse officiis defungatur. Enimvero tumidum illud supercilium, compositos ad ærumnas vultus, Cleantheam faciem morti concolorem, verba

affectatam quandam gravitatem et fastuosam prudentiam ostentantia, tragicos gestus Erynnias potius quam Musas, Eumenides quam Gratias, Rhadamanthum aliquem quam Apollinem addecentes, et nostra ætas et hujusce loci genius repudiant. Vivimus nos non in stoa, sed in academia; non in Areopago, sed in Lycao; invita nobis ora nulla adhuc senectus corrugavit, ut urbicos potius patruos quam juvenes academicos sapiamus. Utamini igitur, si cui vestrum allubescat, per me jocis castis quidem illis, modestis ac innocentibus, reliqui modo injurii, obscœni, sacrilegi, quo digni sunt, eant ad corvos. Estis tamen monendi, ut cætera facetiis vestris loco, tempori, personis congrua adessent, modum quoque esse adhibendum: quem sane hactenus defuisse, testetur illa, quæ mentes vestras occupavit immodica nescio quæ voluptatis titillatio. Intra nullos sese terminos continebat hydropicus ridendi appetitus. Ad hunc locum frequentes confluxistis, an discendi, an audiendi, an proficiendi, imo vero sola hinc ridendi, illinc jocandi gratia? Quasi non alibi quam hic suam celebraret aulam ipsa stultitia, suas hic ageret nundinas, et universale nugarum emporium; scommata, convitia, barbarismos bibula aure sorbetis, mox evomitis rursus omnia probe in auriculis concocta, et sua plausus bene aucta Echo, quasi æra Dodonæa resonatis. Nihil est ab omni adeo levitate abludens aut sejunctum, quod vos statim, quæ vestra est alchymia, in risus et jocos non commutetis. Risit Zeuxis anum a se pictam; risit Chrysippus asinum ficis vescentem; uterque ridendo obiere. Vos etiam quotidie, omnium horarum homines, inspicere licet, anilia quædam deliramenta et ficu non digna asinos edentes, tantum non ridendo emor

« AnteriorContinuar »