Imágenes de páginas
PDF
EPUB

tuos. Illa ex orationibus demantur, nihil placet: non dignitas, non concinnitas, non gravitas, non elegantia, nec pondus, nec ornamentum; neque nervi, neque aculei, neque robur deinde, neque pulchritudo. Non delicatos nares vel fragrantissimi rhetorica flosculi; non palatum mellitissimæ verborum illecebræ ; nec oculos lumina ulla, nec pigmenta, neque lenocinia oblectarunt; ipsæ figuræ deformes erant; ipsa argumenta arguebantur, ipsæ rationes obbrutuerunt, omnia præter unicum jocum rejecta, præter unicum illum petulantem Cupidinem, qui vestra omnium corda animosque tyrannico aliquo telo fixisse, vulnerasse, domuisse videbatur. Ab indecora hac effuse ineptiendi libidine illud saltem vos coërceat, quod minime sint in illo ridendi loco res nostræ constitutæ. Et nostris suspicionibus, et plerisque aliorum calculis exitio addicti, isto modo academiæ funera curemus, ne minime alii nostram misericordia calamitatem prosequantur, dum nostris ipsi instantibus fatis Sardonio hoc risu quasi gratulari videamur.

Et jam vestra mihi vicissim, auditores humanissimi, opus est indulgentia, ne forte minus arrideat vobis hæc mea prolixa declamatio potius, quam oratio. Quin redeamus pariter in gratiam, inque illa, quæ ad nostrum omnium decus promovendum, ad illustrandam academiæ gloriam, ad eluendas præsentis infamiæ maculas, ad rei literariæ (heu jam afflictissimæ) solatium faciant, unanimi industria contendamus. Solenni vos obtestor desiderio, academici, virtutem imprimis et modestiam, integritatem vitæ, morum comitatem, animi linguæque temperantiam et castitatem amplecti, prosequi, venerari. Erigite vestros de hodierno torpore vivaces animos; turpissimum illum desidiæ somnum et veternum ex

cutite. Peculiarem horum temporum ignaviam corruptricem morum, decoctricem ingenii, nutricem et lacunam vitiorum, magni cujusque et egregii solam pene et certissimam hostem, procul in suas regiones facessere jubeatis. Quin omnibus diligentiæ nervis, forti animo, fervido conatu, invictis studiis, sudoribus et vigiliis obite literas nobiles, eximias, immortales, mentis vestræ vitæque castissimas delicias, suavissimas epulas, ditissimum thesaurum, tutissimum præsidium, pulcherrimum ornamentum. Ament sua deliria, indulgeant suis somniis fanatica secula; suam ipsi lucem manibus pedibusque eant extinctum : de vita et statu innocentium literarum, acclamante et hic justitiam popello, extrema sententia statuant; absit ut vos ea contaminati insania virgineo renuncietis choro, eas deseratis literas, per quas steterunt hactenus, et in æternum stabunt sua inviolata numini reverentia, sua virtuti laus, suus veritati locus : per quas hucusque perennarunt limpidissimi hi Castalidum fontes, per quas effloruit hoc Musarum Elysium; per quas vestra academiæ præstet virtus, ut ex hoc inglorio atque infami seculo eluctetur. Harum utcunque auxilio literarum supra importunæ plebeculæ perpetuo jam vobis obstrepentis despectissimam sortem vos attollite; harum ope de popularis æstimii ingratissimo contemptu, de publici obloquii flagellis, de injuriis temporum vos vindicate; ne forte existant haud pauci faleras vestras non immerito detractas, nuperimaque ista tributorum onera vere asinis imposita asserentes. Harum, denique, præsidio freti grassantem inscitiam ejicere; succumbentem veritatem excitare; renascentium errorum et novitatum indignissima monstra profligare; nostramque adeo academiam in sui honoris pristinum

fastigium revehere connitamini: nullo non genere literarum feracissima vestra ingenia excolite; nullis circumscripta finibus, nullis inclusa angustiis, nullis emensa spatiis, nusquam aut ripas aut obices agnoscens in immensum evagetur vestra cognitio: in ardua naturæ ascendite; in abyssos veritatis vos immergite; in adyta scientiarum penetrate: suppudeat vos ulla esse omnino in scientiis arcana vestræ diligentiæ inaccessa, ullos calles vestris non impressos vestigiis, ullas tenebras vestri intellectus fulgore non illustratas, ullam aut linguam tam absonam, aut dialectum tam difficilem, ut vestri aciem captus effugiat. Nempe dum vos assidue legitis, subtiliter disseritis, facunde peroratis, quis pudor est utilissimam simul et pulcherrimam mathesin sua obscuritate quasi obsignatam intra prodigiosos characterum cortices delitescere; divinam geometriam paucos ultra superficiem attingere; in solidum, in profundum, in ipsa scientiæ intima, ubi lateant usus magis quam ostentatio, neminem descendere; quod cæcos illos et implicatos numerorum labyrinthos acuminis industrii Ariadneo filo extricare satagant vel duo vel nemo in geographia terras incognitas, et nihil ultra relinqui; illustrem astrorum scientiam, miramque opticen irrefracto constantis animi radio perpaucos intueri; patentes et fœcundissimos Arabismi agros ignorari; sanctæ linguæ mysteria cæca devotione coli potius, quam cognosci; Græcos a Barbaris, in mediis hisce Athenis, plurimorum judicio non dissonare; reliqua omnia quamlibet optima, quanquam præclara, modo inesse aliquid difficultatis summa species ostentet, sicco pede præteriri? Ecce, dum hæc loquor, tacito obrepens incessu, in suos fontes labitur, in suum caput pervenit nostra parænesis; ad BARROW, VOL. VIII.

Q

sacrosanctam philosophiam, scientiarum parentem dixero, an deam quandam, degentem in cœlis, metientem infinita, scrutantem profundissima, contemplantem singula, complectentem universa; cujus ego nunquam fuerim confertissimas divitias, eximiam utilitatem, miros effectus, digna encomia celebrando; quo pacto nempe animum formet et fabricet, vitam disponat, actiones regat, pellat vitia, expugnet passiones, errores discutiat, liberet ab ærumnis, solicitudines detrahat; per ancipita fluctuantium dirigat cursum, agenda et omittenda demonstret; in Dei, in naturæ, in veritatis sinum perducat, det animo latius regnare, omnia possidere, et in suam originem redire; admoveat tamen ea ambigua vitæ, et secreta rerum discernantur, eaque efficiat pleraque, quæ stupor potius, quam loquela, religio, quam laudes, silentium quam præconium, mens luculentius, quam lingua docebunt, et explicabunt; de quibus loqui est temeritas, et loquendo detrahere sacrilegium. Ad talis tantæque disciplinæ studium acriter capessendum me vos incitare dedecus fuerit; æquius erit sperare vestram indolem vice esse stimulorum; apud vos rei pulchritudinem pro centum precibus, necessitatem vero pro mille fore argumentis. Ducem nobis, et perpetuum in philosophia dictatorem multi tractus, et præscriptio temporis, continuæ veneratio antiquitatis tradidit nobis Aristotelem, dignum mehercle hoc principatu; acerrimi ingenii, omnigenæ doctrinæ, indefessæ industriæ virum; quem non immerito et ego dubitem cum clarissimo rhetore an scientia rerum, an scriptorum copia, an eloquendi suavitate, an inventionum acumine, an varietate operum clariorem putem. Stet illi (per me) sua integra et inconcussa in his locis authoritas; maneat suum

imperium, fruatur suis fascibus; revocetis vos modo in animum neutiquam constare, an illum unum genuerit philosophia, in quo omnes suas vires experiretur; neminem unum tot arduis, ambiguis, secretis, imo ne manifestis quidem pervidendis suffecisse; naturam in unici pectoris angustiis infinitos suos thesauros, diffusissimasque opes nunquam conclusisse ; libero demum vos ortos esse judicio, intellectu sui juris, mente nulli imperio obnoxia; aptos natos vos esse tam imperare, quam subjici, tam præire, quam sequi, tam probare quam credere, tam invenire quam doceri. Solius ingenium vestrum veritatis jugo et arbitrio permittite. Exerceat illa quandam in vos, si velit, tyrannidem; ejus numen colite, ejus altaribus litate; in hunc vestros oculos scopum dirigite ; in hanc iter cynosuram intendite. Sit hæc vestræ palma victoriæ, vestræ brabium certaminis, vestri trophæum prælii; eliciat nobis cœlestem hanc flammam vester disputandi conflictus; emergat hæc harmonia e vestris tot dissonantibus sententiis; in hunc vos portum contrariis hisce ventis, stabiliente cursum sinceritatis et modestiæ Saburra, tenente clavum peritia, sedulitatis remis promoventibus velificamini. Obstet veritati apud vos nullum sectæ studium, nulla sententiæ pervicacia, nullus amor novitatis, nullum vetustatis præjudicium. Quanquam nollem vos (nisi sacrilegi esse velitis) antiquitatem plane aut respuere, aut aspernari debetur sua illi religio, sua reverentia; hæc nobis præivit; hæc faces prætulit, [hæc artes et prudentiam invenit,] hæc calles scientiæ indicavit ; id autem, ad quod et hæc et cætera referantur, veritas est; hæc ditat, hæc perficit, hæc nobilitat animam; hac nihil prius, nihil antiquius, nihil sanctius esse debet; vetustatem igi

« AnteriorContinuar »