Imágenes de páginas
PDF
EPUB

divinam hujus oraculi cryptographiam? durum oportuit esse putamen, cui adeo salubris nucleus includeretur; natatore Delio opus est, qui quod in eo latet salutis expiscetur. Videtur enim sphinx ille conjuratus inaccessi securus arcani, ænigmaticæ formæ integumento ipsum in medium proposuisse, pactus perniciem, suam si quis solveret, aliorum vero omnium, si nemo enodaret. Quo igitur feratur hic griphus nisi ad dipum, quo dubium nisi ad Apollinem! Non humili egemus interprete; exploratore regio hæ insidiæ nobilitandæ sunt. Conniveat in hoc palmari casu vulgaris acies prudentiæ. Quis sustinere ex aperto sensu literarum emicantes flammarum radios præter regiam Aquilam potest? quis in pauxillis atramenti maculis præter principes sensus subodorari pulverem pyrium valeret? Actum fuisset de Britannia, si quod Neronis votum erat, princeps noster literas nescisset. Non citius chartæ applicat oculos sagacissimus rex, quam flammas! flammas! clamat; non citius nasum, quam pulverem! pulverem! vociferatur. Sic uno ictu oculi regius hoc monstrum Basiliscus lethaliter confixit. Quæ non tunc gens Angliæ regem suum invidisset? quis non eum Deo fuisse a consiliis largiatur? Adesdum huc Epicurea natio, eque indicio isthoc disce Deum agnoscere; quid, an cæco impetu fortunæ occursantes literæ in illam sese epistolam ordinaverant? An fortuita volutatione fluctuantes atomi in Montaquilii manus eam obtulerant? An ex ejus manibus in regias incerto flumine ignavæ sortis delata est? Jam an humanæ illud prudentiæ fuit in tam abditi negotii recessus statim penetrasse, aut alius oculus scintillantem chartam percepisset quam divinæ lucis jubare illustratus? Re isto pacto patefacta, et super

veteratorias artes genuina prudentia triumphante, placuit nocte mitti quis domicilium nequitiæ, suamque supellectilem excuteret. Ibi in sua provincia excubans repertus est mali omnis noctua Fawkius, ille draco harum Hesperidum vigilantissimus. Dein amotis fascibus, detractisque illis pejoris olla operculis, altum absconditæ patuere insidiæ. Quam puduit dolia in ea statione esse deprehensa? Et ipse pulvis licet minime inflammatus quasi erubescere videbatur simul atque moventur loco, mutata etiam sunt ingenio, et pœnitere præ se ferunt ipsa destinati sceleris instrumenta. Liquari se in bombardas ferreæ massæ, vestræque hodie inservire lætitiæ desiderant. Amat captivus pulvis festivo nunc et innocuo strepitu vestræ ovationi accinere. Ipsi illi fasces solennitatis hodiernæ gloriæ lucem subministraturi asservantur, adeoque et lapidum istorum est ... in felix extrui vestræ liberationis monumentum. Solus Fawkius secum immotam mentem in carceres asportavit. Reliqui perturbato sane ordine ad manifestam mortem, h. e. e cineribus in prunas se proripiunt; O ingens ausum, cujus apertum bellum exiguæ tantum reliquiæ sunt! cujus in publica vi languentes jam conatus expirent, quod qui moliti sunt non nisi victi ad arma confugiunt, tanquam extremum desperationis asylum. Nec illi facile sibi Martem conciliaverant, quos Mercurius fefellerat, qui a quo dolis adjecerant animum, virtuti prorsus renunciaverant ; a paucis igitur se opponentibus in alterius palæstræ pulvere certantes nullo negotio fusi et profligati sunt. Aliis captis res ad restim rediit, eorumque scelus diminute ut poterat pœna expiavit, non talio; par enim supplicium crimini, dempto ipsius merito, non reperisset in sua pharetra

justitia, etiamsi omnibus eam telis evacuasset. Jam quis Garneti tot mendacia fando percurrat? Quis Fawkii et Winteri obstinatas mortes digne defleat ? quin exitum illorum tristissimum, utinam dedisset Deus ut cum bono omine nocti et sepulchro committamus; idque nos potius quod superest cogitemus, quod sit potissimum gratitudinis suffimentum ad aras benefici Numinis adolendum. Bruta fuerit hæc nostra et insipida exultatio, nec aliud de hodierna lætitia quam dolere poterimus, ni permeans eam et pervadens gratæ agnitionis spiritus condiat et sanctificet: accendat ille luctuosus ignis, quem effugimus, præfervidum in præcordiis nostris agendi gratias zelum. Satis enim fuisset innocentes perîsse, quam ingrate salvos superesse; et exoptatius longe fuisset in illis ruderibus contumulatos esse, quam sospitatoris Dei eximiam benignitatem in turpi oblivione sepelire. Nimirum ille quamdiu in dextra sua amatam sibi tenuerat Angliam, noluit eam facile dimittere; nec passus est quamvis importuno invidentium nisu suæ beneficentiæ sibi fructus extorqueri. Recepit ab illo sua omnia Britannia, imo seipsam sibi restitutam; imprimisque optimum suum principem pariter et parentem ; cujus illa erat mira et decantata politicis felicitas, regnum cum pace accepisse, at major in æternum laus acceptum in continua quiete administrasse, cujus promeruit prudentia ut felix esset, nec unquam memoria ejus sit intermoritura, donec in albo suo Britannici fasti nonas Novembres complectantur. Proximam a rege a munifica manu Numinis accepit quasi renatam sibi regiam sobolem, ne hisce primogenitis filiis misera mater orbaretur. Accepta etiam est nobilitas, atque inde præstitum Angliæ ne ignobile regnum efficeretur; ne errabun

da sine ducibus, desolata absque comitibus, absque dominis, heu! libera nimium et in licentiam soluta, absque equitibus vero abjecta humi, et cuilibet conculcanda jaceret derelicta. Dum opes nostras ad manum et ob oculos aspicimus, in iis præsentem tunc Dei opem advertamus, dum copiam rerum et affluentiam, redundantem ejus bonitatem recognoscamus. Tutæ nobis ab hac clade privatæ ædes evadant in tot templa piis laudibus et officiis consecranda; et ipsa templa in cœlos quosdam cœlestibus hymnis atque harmoniis personantes. Quid commemorem justitiam sui juris factam ? Quid liberatam nobis ipsam libertatem, quid pacem nostram non inquietatam? quanquam hæc non minutula, aut aspernanda cœli munera; occupent illa suum in nostra gratitudine locum, dummodo summum facta et nobis et sibi superstes nostra religio. Hæc ille scopus erat, in quam præsertim hodierni furoris spicula collimarunt; illud vallum tutela cœli munitissimum, cui hæc invidia subruendæ concutiendæque vineas suas arietesque applicabat. Nam ut hoc scelus prosperum fuisset, quo illa locorum proscripta evolasset et vagabunda? quæ ut apud nos diutius hospitaretur, calidum nimis effecisset locum hodierna scintillatio. Quos in ejus caput sanguinis imbres roscidus ille vapor destillasset? quæ excepisset tragœdia tam minacem prologum? cui adversus pietatem in sequenti prælio hæc sæva velitatio prælusisset? Non sterile, credo, aut infrugiferum fuisset hoc facinus; et cum sui generis facile Phoenix fuerit, interque reliqua scelera familiam duxerit, vereor ut e cineribus suis execrandaque traduce longam nobis malorum propagasset seriem: an aliqua injuria timendum fuisset dixerimus habituram Angliam ex sua Elizabetha alteram Ma

[ocr errors]

riam; absit ut vitio suo dicam, sed tali satellitio stipatam; quando enim non Marianæ succenturiat Maria, et cœesis principibus succedunt occidendi martyres? Quid enim, qui cruentum illum Garnetum, ob hujusce facti meritum, post tot Campianos, Clementes, Guignardos inseruerat cœlo, et rubris calendarii sui literis ascripserat, quo illum in loco habiturum fuisse perfectam hanc cladem conjecturam faciamus? An non inter tot Siculas Vesperas, Parisienses Lanienas, Mariana supplicia, tot Gallicos, Anglicosque triumphos, in Constantini aula imo in suis potius Lateranis parietibus depingendos curasset, ut haberet singulo mane pontifex, quo jejunos oculos nostræ cædis spectaculo pasceret. Quo vos proprius, Academici, hoc cura pertingat, fuisset certissime ut hoc omnigenæ sapientiæ fanum in stupidæ superstitionis delubrum, ut hoc ......... asylum in carcerem ejus et ergastulum, ut hoc antrum Musarum in Loioliticum nidum; ut hæc vestra Cantabrigia in Duacum quoddam aut monachium perverteretur: vidissetisque etiam hoc ipso die, et fortasse in hoc ipso loco extantem gloriose Jesuitam, nostræque petulanter insultantem miseriæ. Quam igitur religionem benignus Pater sartam nobis et tectam conservavit, eadem et nos hodie uti velimus in gratiis ei referendis; ne quæ ab hostibus perire non potuit, ea per nos ipsos videatur periisse,; enimvero videtur jam olim quod aliquando eveniret persentiscens divina sapientia etiam nostris hisce temporibus lucidum hoc beneficii intervallum adornasse; quo nos a funestissimis temporum nostrorum casibus abducentes oculos parum respiremus, quo lapsos pene et comminutos præsentium malorum sensu animos hac præteritorum memoria erigamus aliquantum et reficiamus: ut quum

« AnteriorContinuar »