Imágenes de páginas
PDF
EPUB

nihil coram aut læti aut grati prospicere esset, non illicitum foret hac respectando caligantes oculos recreare. Levabit enim illud vix tolerabilem hanc sortem ferreorum temporum, si fuisse aliquando et reipublicæ et ecclesiæ aurea secula recordemur. Et si præsentis imago justitiæ nimium nos perterrefaciat, hoc non adeo remotæ exempla clementiæ animorum nobis quiddam redintegrabit; quin dabit hoc tot annos ferventibus inter nos dissidiis aliquas inducias, si in reddendis Deo quam alacriter amplissimis gratiis consentiens omnes studium adhibeamus. Nec ego unquam opportunius esse putem quam in tam fausto omne desinendum.

PRÆFATIO

CUM OPPONERET DIE CINERUM.

FEB. 21, 1654.

UTCUNQUE in hanc aream vestram, florentissimi Academici, sterilis admodum cogitandi, inopsque eloquendi processissem, hæsissemque animi pendulus, quam mihi ansam sumerem dicendi, et in quem se præcipue alveolum expectati sermonis cursus derivaret; ex quo tamen in prælustrem hanc frequentiam oculos hinc inde animumque versavi, sentio tandem eos pervasisse animi mei uterum blandæ voluptatis aculeos, qui sic ipsum fœcundo onere imprægnaverint, ut si quam facile hanc mentis sarcinam conceperim, tam ipsam possem tuto ac perite deponere, non vererer sane, ne in me hodie seu copiam verborum, seu vehementiam essetis desideraturi. Enimvero ea modo intumescit pectus nostrum sensuum ubertate; eo æstu concitatur fluctuantis affectus, ut quum se certo nequeat intra suas ripas coercere, dubium tamen feratur, qua porta se debeat prodere foras, et in quas potissimum partes extra se ruens in terminos vestros ebulliret. An gratulari debeam vobis hodie sospitem ab insultibus populi, infestisque rumoribus superstitem Academiam, et retinentem adhuc satis non solum ad testimonium salutis, verum etiam ad gloriæ suæ in tam celebri congressu ostentationem ; an pro tutelæ hujusce fausta diuturnitate statori hujusce nostræ reipublicæ et sospitatori Deo supplicia

vota nuncupare; an ut compositis verbis moneam vos abhorrere a diris infortunii vestri suspicionibus, animumque avertere; an denique expediat prius potiusque his omnibus, illius vobis qua cæteros mortales antecellitis felicitatis speciem ob oculos collocare, tum ut in hac suavi repræsentatione paulisper defixi oblectetis vos ipsos, tum ut discatis, ex tam pulchræ rei memoria, dignos vobis ipsis gerere spiritus, hoc est, excelsos et generosos, temerario contemptu ignobilis vulgi, minisque ferocis seculi superiores et sane quem non hujusmodi admoneret cogitationum, quem non in hæc verba præcipitem impelleret, solennem hunc vestrum hujusce diei conventum suis oculis conspexisse? Cui parem vera dignitate et genuino fulgore conferendum sibi ostendere, si quis eousque esset curiosus ut universum orbem terrarum appellaret, næ ille omnis ad hanc quæstionem vel obsurdesceret ingratus, vel quasi attonitus obmutesceret. Audivimus de Græcorum virtute judicium, prolatum ore barbari hominis, revera ipso Athenarum genio et suffragio dignum, generosi in illis ingenii non aliunde petens indicia, quam inde; quod scilicet Græci inter se virtutis ineuntes certamina, non auri, argentive acervos, non aëreos dominationis titulos, non quidpiam illorum, quæ humana solet affectare cupiditas, in præmium sibi fortiter gestorum proponerent; verum exilem solummodo olivæ ramum, perenne symbolum florentis fortitudinis, aut tenue apii folium, in id tantum sufficiens, ut virtutis ei nomen inscriberetur: eadem vos, Academici, potiorque laus manet, qui in Pisæos hos agros, in palæstram hanc pulcherrimorum certaminum hodie descendistis, ad conserendas manus viresque attentandas, non corporum sed animorum ;

ad contorquenda argumentorum jacula; non ut motu et pernicitate pedum, verum ut discursu rationis, ingeniique agilitate contendatis; cujus præclarissimæ contentionis nec illa a vobis, quanquam summo jure debita, expectatur merces, ut triumphales capita vestra induant laureas; at suis ut sertis victrix ve ritas coronetur. O dignum vobis et vestris studiis, curisque vestris et consiliis accommodum! O congruum humanæ indoli, nativisque dotibus cœlestis animæ institutum! Cui simile si alibi terrarum inquirimus, ubi tandem loci reperiemus, ut reliquos cœtus mortalium, sive civium sive agrestium, non dico nundinas et emporia, negotiantium, castra militum, subsellia litigantium, quin ipsas etiam aulas principum, politicorum phrontisteria, comitia judicum, senatorum consessus, etsi qui alii famigerantur inter homines specie quadam gloriosæ majestatis, atque exteriore purpura conspicui, consulamus. Nimirum ad creandas molestias, inferendasque sibi invicem calamitates, ad decernendas Bellonæ furias, ad corroganda ex visceribus populi vectigalia, quibus ad proprium seu luxum sive fastum abutantur; ut loco alter alterum ac authoritate submoveat, et cœtera erga se mutuo patrent maleficia; et si non ferino isthoc, alio saltem pecudum ritu ut pabula sibi ac vestimenta conquirant, et universim huic pygmæo corpori inserviant, ex terrena prosapia oriundo; in hos fines cogunt se in unum, et congregant quasi agminatim reliqui confluxus mortalium. A vobis interim colitur societas, inter vos celebrantur commercia, ut summe innocua, ita minime mercenaria, neque molesta aliis, nec vobis ipsis turbulenta; illisque Deorum Epicuri haud absimilia; quippe semoti longe a civilibus undis, rerumque humanarum anxia

solicitudine sejuncti, tanquam in supercœlestis convexi aureo pavimento ociantes, ævum vestrum summa cum pace transigitis, pascentes vos continuo suavissimarum contemplationum ambrosia, inque avidas fauces nectareos divinæ veritatis latices imbibentes. Nempe de conditore universi et rectore Deo, ejusque ineffabilibus bonitate, sapientia, virtute, quas in tam variis multiformis materiæ particulis ordinandis, inque innumeris illis rerum dissonantiis in suavissimum hunc concentum redigendis, demonstravit; de inconcussis legibus atque decretis naturæ; de indefessis motibus cœlestium corporum, occultisque astrorum influxibus; de raptu ætheris, æstu maris, situ elementorum, ortu et interitu rerum sublunarium, de multiplici genere atque diversa indole animantium; de arcanis plantarum facultatibus et signaturis; de mirabili qualitate et utilitate mineralium; denique de natura hominis, usu rationis, ordine et progressu scientiarum, de vitæ tum privatæ tum communis moribus et institutis; de his, inquam, iisque omnibus, quæ aut positu sublimia, aut comprehensu ardua, aut cognitu jucunda, quæ aut animum juvant aut delectant, aut digne occupant, et disseritis in propatulo, et in secessibus vestris cogitatis; ad quas cogitationes, ad quæ colloquia nisi admitteremur, nec præoptandum fuisset nasci, nec operæ pretium natos huc convenisse. Et revera videtur ad hæc natus factusque initio animus noster, ita in eorum investigationem curiose aspirat, in consideratione placide acquiescit, in comprehensione triumphaliter exultat; ita sibi obviam forte factarum veritatum, tanquam et cognitarum olim familiariter et impense desideratarum, avide in amplexus traducitur. Quo præsertim nomine debetis,

« AnteriorContinuar »