Imágenes de páginas
PDF
EPUB

28.

Act. ii. 22.

cor tuum mentiri Spiritui Sancto? mox autem subjicit, Non mentitus es hominibus, sed Deo; plane, nominibus illis eandem rem designat; plusquam innuit idem esse mentiri Spiritui Sancto, atque mentiri Deo. Servator noster, ut homo, conceptus est a Spiritu Sancto, proptereaque Dei natus fuit: Spiritus Luc. i. 35. Sanctus (inquit angelus ille) superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi ; ideoque quod et nascetur ex te sanctum vocabitur Filius Dei; quomodo constabit aut consequetur id, nisi Spiritus Sanctus sit Deus? Dominus etiam noster cum Dei, tum Spiritus Sancti virtute miracula perpetrasse narratur ; Si ego (apud Matthæum ait ipse) in Spiritu Dei Matt. xii. ejicio dæmones; apud Lucam vero, Si ego digito Luc. xi. Dei (hoc est, Dei potentia) ejicio dæmonia. Eadem 20 in Actis Petrus Deum fecisse dicit. Utramque phrasin æquipollenter effert S. Paulus per dvváμeι πvεúμatos Rom. xv. aylov. Scriptura Sancta, quoniam a Spiritu Sancto dic- 2 Tim. iii. tata, Oɛóvevotos dicitur. Dixit in prophetis Spiritus, ait B. Petrus, et idem alii passim; Dixit in iisdem 1 Pet. i. 11. Deus, ait Apostolus ad Hebræos, et itidem alii, toties, 2 Pet. i. 21, quoties S. pagina Dei Verbum appellatur. Spiritus c. i. 70. Sanctus in cordibus nostris charitatem diffundit, et operatur; ideo feodidaktor dicimur ad nos mutuo dili-1 Thess. iv. gendum: quin omnis virtus idcirco promiscue Deo Spirituique Sancto tanquam immediatis authoribus ascribitur: πνεύματι Θεοῦ ἄγεσθαι, et ὁ Θεός ἐστιν ἐνεργῶν Rom. viii. kai tò Đéλeiv kaì tò èvepyev, idem denotant. Unusquis-Phil. ii. 13. que porro fidelis Christianus ideo templum (hoc est, locus Deo sacratus) vocitatur, quatenus ei Spiritus vi. 19. Sanctus speciali modo præsens est: Οὐκ οἴδατε, ὅτι 16. ναὸς Θεοῦ ἐστε, καὶ τὸ πνεῦμα τοῦ Θεοῦ οἰκεῖ ἐν ὑμῖν; (inquit 9. Paulus;) Annon scitis vos esse Dei sacrarium? unde scitis? inde, quod Dei Spiritus vos incolit; quoniam

19.

16.

Heb. i. I.

&c.

8, 9.

1 Cor. iii.

16, 17.

2 Cor. vi.

Rom. viii.

22.

utique divini Spiritus inhabitatio nil aliud est quam inhabitatio Dei. Rursus idem Apostolus, év kai iμeïs Ephes. ii. συνοικοδομεῖσθε εἰς κατοικητήριον τοῦ Θεοῦ ἐν πνεύματι ad habitaculum Dei in Spiritu; hoc est, eatenus habitaculum Dei, quatenus Spiritus Sanctus in vobis habitat. Quomodo disertius aut penitius Spiritûs Sancti divinitas enunciari poterat? Accedit, quod expresse 2 Cor. iii. S. Paulus Spiritum Sanctum appellat Dominum; 'O δὲ Κύριος τὸ πνεῦμά ἐστι· τὸ πνεῦμα verbis immediate subsequentibus Tò aveuμa Kupíov dicitur; (quod et prius in eodem capite τὸ πνεῦμα Θεοῦ ζῶντος, uti Chrysostomus adnotat;) itaque Domini Spiritus et ipse Dominus est, ad quem Judæi, dempto velamine mentes eorum 1 John v. 7. obtegente, revertentur. Demum S.Johannes Patrem, Filium, et Sp. Sanctum unum esse testatur; adeoque Spiritus Sanctus est Deus, utrique coëssentialis.

17.

et v. 3.

Dial. in
Maced.
apud S.
Athan.

Exhinc corollarii loco, Macedonianorum retunditur importunitas, nihil aliud fere, quam ubinam Spiritus Sanctus in sacris literis exerte Deus appellatur, sciscitantium. Ubi Deus appellatur, ais? Ubi non? inquam ego siquidem cum passim in eodem diplomate, vel in eadem historia, Cæsari et Imperatori eadem dicta, facta, gesta memorentur, recte pronunciari possit, quod ibidem Cæsar appellatur imperator; id quod nemo, reor, inficias ibit.

2. Spiritui Sancto expressissime tribuuntur omnigenæ Dei perfectiones incommunicabiles, divinæ naturæ characteres et idiomata. Ipsum imprimis Sancti (absolute, auтovoμaσтikes, characteristice positum) epitheton huc pertinet: siquidem, (ut in Annæ 1 Sam. ii. 2. hymno habetur,) Non est sanctus ut est Dominus, neque enim est alius extra te-non est alius nempe præter Deum absolute perfecteque sanctus, (hoc est, a rebus omnibus intervallo quam longissimo segrega

7.

tus, procul exaltatus supra omnia, peculiariter venerabilis et angustus) unde Sanctus ille, ‘O ayıs, Dei nomen est plane diaкρITIKÓν imo Spiritus ipsius nomen (itidem absolute, et eminenter positum) adeoque summam puritatem et perfectissimam (ut cum barbaris loquar) actualitatem signans, idem innuere videtur: quin etiam æternitas, immensitas, omniscientia, omnipotentia (quibus utique nullæ concipi possunt excelsiores, aut Deo magis propriæ perfectiones) Spiritui Sancto tribuuntur. Eternitas; nam alánov aveõμa dicitur Apostolo ad Hebræos; Quanto Heb. ix. 14. magis (inquit ille) sanguis Christi, qui per Spiritum Æternuma semetipsum obtulit immaculatum Deo? Immensitas; Quo (inquit Psalmographus) ibo a Spi- Ps. cxxxix. ritu tuo? et quo a facie tua fugiam? quæstio negationem involvit, ejusque manifestam innuit rationem: a Spiritu tuo fugere non est, quoniam is ubique præsens est. Omniscientia; Spiritus (inquit B. Paulus) 1 Cor. ii.10, omnia perscrutatur (id est, omnia, perfecte, funditusque comprehendit,) etiam profunda Dei, kai тà Báln TOU Oεou, hoc est, omnia, nulla re exclusa; nam si tà Bábn, tum omnia proculdubio, quæ Deus novit, adeoque quæ sciri possunt, intelligit; illa nempe, quæ comprehendere tam creaturæ sortem longe superat, quam unius hominis captum transgreditur alterius hominis cogitationes affectusque persentiscere, (nam hujusmodi comparationem instituit S. Paulus): quod et e Servatoris dicto confirmatur; Ovdels ywvwokei tís Luc. x. 22. ἐστιν ὁ υἱὸς, εἰ μὴ ὁ Πατήρ· καὶ τίς ἐστιν ὁ Πατὴρ, εἰ μὴ ὁ υἱός· atqui Spiritus Sanctus quis Pater, et quis Filius, proculdubio norat: ergo, Spiritus Sanctus Patri Filioque coëssentialis est. Speciatim Spiritui Sancto tribuitur præscientia futurorum, quæ contingenter

a Vulg. Sanctum.

II.

i. 17.

II.

eveniunt, (qualis scientia præ reliquis ardua, Deoque summopere propria est, ac inde vulgo divinatio nun

cupatur,) quæ peculiariter Spiritui Sancto velut ejus Eph. iii. 5. immediato principio appropriatur; unde Spiritus proRev.xix.10. phetiæ (vel propheticus), Spiritus revelationis, SpiJoh. xv. 26. ritus sapientiæ, Spiritus veritatis audit. His accenseri possunt et alia non minus divina Spiritus Sancti attributa; velut Independentia quoad voluntatem et 1 Cor. xii. operationem; nam, hæc omnia (gratiarum scilicet istarum eximiarum productionem; donorum istorum mirabilium distributionem) operatur unus ac idem Spiritus, dividens singulis prout vult, ait S. Paulus. Joh. iii. 8. Uti ventus ubicunque vult spirat, nec a quoquam determinari potest, aut inhiberi, ita (quod Dominus noster in Evangelio Johannis insinuat) Sanctus Spiritus pro jure suo ac arbitrio quicquid vult operatur. Bonitas absoluta; quæ soli Deo convenit (nam bonus Matt. xix. nemo, præterquam unus, Deus ipse): atqui Spiritus tuus bonus: deduc me in terram rectam (ait Psaltes.) Neh. ix. 20. Veracitas absolutissima, (quæ et scientiam perfectam

17.

et bonitatem extremam implicat,) qualem innuit ei 1 Joh. v. 6. assignata veritatis abstractæ titulus: Spiritus est qui testificatur (ait S. Johannes) quoniam Spiritus1 est veritas, hoc est absolutissime perfectissimeque verax. Demum omnipotentia Spiritui Sancto congruit, ut ex ejus operibus constat, quæ mox sequenti proponemus argumento:

Nam, tertio, Operationes divinissima (creatæ cujuscunque rei potestatem transcendentes) adscribuntur Spiritui Sancto, quales sunt res creare: nam, Gen. i. 1. informi massæ Spiritus incubans mundum enixus Job. xxvi. est: Spiritus Dei cœlos ornavit, inquit B.Job: Verbo P3. xxxiii. 6. Domini (canit Psaltes) cœli formati sunt, et Spiritu

b Vulg. Christus.

Ps. civ. 30.

4.

ii. 10.

Tit. iii. 5.

oris ejus omnis virtus eorum: qui vero res omnes condidit, Deus est, (ó dè távta kataσkeváσas, Oeòs,) infert Heb. iii. 4. Apostolus ad Hebræos. Res conservare: Emittes Spiritum tuum et creabuntur, et renovabis faciem terræ (de rerum continua productione seu conservatione significatur.) Homines speciatim cum primitus, tum continuo producere: nam a Dei Spiritu promanavit anima protoplasti; deque seipso profitetur ille bonus Elihu, Spiritus Dei fecit me,et spiraculum Omnipo-Job. xxxiii. tentis vivificavit me. Sed et (quod aliquanto majus Eph. iv. 24. et difficilius æstimetur merito) homines denuo creare, 2 Cor. iv. 6. vel deformatos ad imaginem Dei renovare (hominis coloss. iii. quodammodo demortui spiritum vivificando, cæcam 10. illustrando mentem, perversos affectus reformando); quæ effecta dare prout Deo, sic et Spiritui Sancto passim attribuitur. Sed et huic adnexum justificare, vel peccata condonare (non ministerialiter, sed, quod Luc. v. 21. soli Deo convenit, principaliter et absolute) nam, Cor. vi. 11. sed justificati estis (inquit S. Paulus) in nomine Do-Tit. iii. 5. mini Jesu, et in Spiritu Dei nostri. Ecclesiam in- AC12.13. fluxu suo velut animare; suo nutu temperare, leges Compareei præscribere, rectores ei præficere; quin et ei ex- Eph. iv. 11. truendæ, propagandæ, conservandæque proficua quæ- Heb. ii. 4. que charismata dispensare (quæ sane divinæ potestatis omnino propria, præcipuaque sunt opera.) Miracula (hoc est, opera naturæ legibus adversa vel superiora, Deoque proinde soli congrua) peragere ; quæ nempe peculariter attribuuntur Spiritui Sancto; in his quod palmam obtinet, resuscitare corpora mortuorum: ὁ ἐγείρας τὸν Χριστὸν ἐκ νεκρῶν, ζωοποιήσει Rom. viii. καὶ τὰ θνητὰ σώματα ὑμῶν διὰ τὸ ἐνοικοῦν αὐτοῦ πνεῦμα ἐν iu, inquit S. Paulus. Nullum est denique seu naturæ, seu providentiæ, seu gratiæ tam sublime, tam

4 Ἡ κτίσις οὐχ ἁγιάζει κτίσιν. Basil.

Rom. viii.2.

Cor.12.13.、

Act.

tur.

1 Cor. xii.

II.

« AnteriorContinuar »