Imágenes de páginas
PDF
EPUB

Academici, summe vobis ipsis gratulari, aut potiori jure æterno Numini immortales gratias habere, cujus benigna dispositio id vobis negotii dedit; dignum ea mente quam vobis indidit, iisque sacrosanctis propensionibus, quas vestris ingeniis implantavit; cujus quasi singulari arbitratu imperturbatum hoc ocium, excolendæ bonæ menti, vestrisque affectibus supra vires suas erigendis tantum non necessarium recepistis ; quo pacto videri queat divina beneficentia ut reliquis hominibus animas, ita animos etiam vobis, aut animorum saltem usum et exercitium indulsisse. Nec debent eximia hæc et selectissima in vos collata coeli munera ad vestram rem magis domesticosque usus recondi, quam in publica commoda, et universam humani generis salutem redundare ; et si fideliter ingenuas artes didicisse, si rebus maximis et pulcherrimis intendisse animi aciem, tempusque impendisse, emollivit vobis animos, vestrisque ingeniis candorem, modestiam, prudentiam, benignitatem ingeneravit, non tam debent hæ sanctissimæ dotes in pabula cedere privatorum pectorum, quam in totius humanitatis condimenta. Duces vos vitæ, et magistros virtutis dedisse orbi videtur et designasse cælestis providentia, ut vestris tam illustribus exemplis, quam fidis institutionibus caveatur, ne in reliquos homines vel ignoratio veri bonique, vel pedissequæ hujus feritas, barbaries, et omnimodo confusio, invaderent et inundarent.

Neque enim ita hactenus bene cum rebus humanis comparatum est, ut norit maxima pars mortalium suo Marte rectum iter virtutis arripere ; ut queat vulgus hominum vel semper prætextibus alienis inconsulte credulum, vel propriæ cupiditati in. effrænate addictum, vera et verisimilia, sincere justa

et quæsitis tantum coloribus blandientia, quæ sequenda ipsis sint, quæque evitanda internoscere; vel se a laqueis pravarum consuetudinum, et male feriatorum hominum impostura expedire. Vestra autem contra in eo se jugis exercuit diligentia, quid ab orbe condito gestum sit, a fida teste veritatis historia inquirere ; fontes, principia et fines rerum omnium ac conciliorum explorare; puram ab adulterino, a specioso solidum . secernere, et quid in unaquaque re sanctum vel honestum, quid vero iniquum ac perversum dispicere : quin et circa multifarias sententias ingenia vestra versando, rerumque in quascunque partes momenta expendendo, de omni proposita materia libere et sincere judicare; et sapere altius et de vobis, deque Deo Optimo Maximo melius sentire didicistis, quam ut possitis facile vel judicia vestra imperitorum jugo subjicere, vel pravis seculi moribus consilia mancipare : ex qua vestra nobilissima immunitate illud vobis conscivistis nullo pretio æstimandæ felicitatis, ut possitis quam paratissime et sectari ipsi optima, et viam aliis ad illa præmonstrare. Quæ omnia cum vera sint, Academici, et liquido apparentia, potestis non difficulter illorum sive infirmitati, sive invidiæ ignoscere, qui in vobis hæc bona aut non satis aut nimium animadvertentes, hinc credula simplicitate, inde præpostero livore abducti, eo non illibenter contulerunt studia, ut vos ab hoc apice felicitatis deturbarent. Equidem non indigna censuerim vestra studia, quæ magis hac splendidam sustinerent invidiam ; quæque non immerita universi orbis, siquidem ita contigisset, impeteret æmulatio. 'At nec illi quidpiam alienum a suis moribus perpetrarunt, qui desiderantes în seipsis ea bona, quæ in vobis nimis clare resplendent, juxta humanæ fragilitatis modulum, non potuerint vos integris oculis contueri. Nec vos etiam a dignitatis vestræ orbita ullo modo aberrabitis, si propositæ virtutis strenuo insistentes tramiti, et simul benefici Numinis præsidio innitentes, non eorum solum ingratos et imprudentes contemptus, verum et impotentes minas negligatis. Dixi.

EPISTOLA, 1651.

Reverendissimi, et ornatissimi Viri, AD vos tandem pervenient hæ literæ, ventis benevole aspirantibus, equidem pro officii, quo vobis obstrictus sum, magnitudine, et pro modo forsitan expectationis vestræ admodum seræ, licet si aut mittentis propensio, aut scribendi spectetur materia, nimis quam tempestivæ. Etenim si propositum hoc ad animi mei genium exegissem, eousque dum aut ipse bene scribere didicissem, aut saltem donec attentione vestra digna se obtulisset occasio, etiam scripturienti calamo ultro temperassem. Quarum rerum cum unam prorsus impossibilem, alteram magnopere incertam perspicerem, quo nisi ad Musarum præsentissimam opem confugerem, in earum licentia latebras reperire confisus, cum scriptoris imbecillitati, tum argumenti inopiis celandis idoneas. Hoc quicquid erat consilii misello embryoni originem dedit, qui hujusce chartæ quasi secundinis involutus detractis fasciis in vestram lucem prodibit. Epistola (εμμέτρου pariter ac αμέτρου) quoddam rudimentum est, nondum integram membrorum conformationem adeptum, eorum quæ in hoc satis curti itineris decursu spectasse vobis acceptum refero, qualemcunque descriptionem fronti suæ insculptam repræsentans. Variæ viæ difficultatibus eluctatus ad Lutetiæ mænia tandem perductus est, hic viribus fatiscens seu potius rerum sibi objectarum multitudine oppressus, respirandi intervallum tantisper postulat, donec pro

non

gressum suum aut vestra approbatione animatus absolvere, aut repræhensione deterritus abrumpere cogatur. Et siquidem hunc foetum juxta ideam in sui opificis proposito præfiguratam omnibus suis numeris perfectum fuisse contigisset, ulterius oculos vestros hac agrestis styli incondita barbarie lacessere ex usu non fuisset. Nunc mutili carminis infælices abortus aliquatenus supplere, et unius epistolæ defectus altera non minus imperfecta cumulare oportet, in qua pauca illa, quæ hujus scriptionis generi maxime accommodata videntur, etsi pessimo penicillo, et satis perfunctorie delineata, bono utcunque animo accipitote. Res hic in Gallia externam rerum faciem spectanti admodum in tranquillo versantur. Pax ubique sereno vultu arridet, per universum regnum nusquam armorum strepitus auditur. Externis successibus adblanditur fortuna, intus deliciis affluunt omnia. In aula potissimum splendor et exultatio regnant, continuo tenore luditur, saltatur, festis, conviviis, commessationibus indulgetur, animo mos geritur, nihil sinistri timetur, aut expectatur. Sed quæ tantæ fælicitatis stabilitas existat, qui in penitioribus sali recessibus tempestatum æstus bulliant, et quæ in clandestinarum consultationum cavernis vis ventorum confletur, penes prudentiores esto judicium. Malorum semina, tenuis glebæ superficie tantum obducta, sua nondum germina in apricum emiserunt, verum continuis imbribus irrigata, quas intra radices longe lateque spargunt, lynceis istis Evdepkéotepor facile deprehendunt. Nam ubi status rerum violentus est, quis durabilem spondeat ? ubi avaritiæ sitis plusquam hydropica dominatur, quis afflicti populi patientiam præstet inexpugnabilem, cujus viscera perpetuis. exactionum hamis exenterantur? ubi infesti in

« AnteriorContinuar »