Imágenes de páginas
PDF
EPUB

imo acturus quidvis, quod penes me fuerit, quo ostendam bonæ vestræ erga me voluntati, bonam erga vos gratamque in me voluntatem respondere.

Et jam præcipua parte orationis meæ defunctus videor. Nam dum vos, præclari adolescentes, prout hujus muneris institutum postulat, potentiusque ea ipsa, quam profitemur, humanitas nos invitat, alloquar et compellem, equidem non multa uti ambage verborum satius duco. Quid enim? an officium vestrum, quo venire, quando audire, quid scribere, quid componere, vos edocerem, quæ omnia, opinor, unius aut alterius anni præterlapsi usu et consuetudine probe didicistis? an ut ista vobis bene perspecta diligenter exequi velitis, multo suadelæ artificio provocarem, etiamnum ex nativa indole et propensione spontanea ad id agendum promptos paratosque; ut quidem sperare fas est de ingenua juventute, liberaliter nata et educata; versanti in hac luce præstantium exemplorum; et quasi in sinu tenero Musarum rerum optimarum studiis innutrita, quorumque ipse vultus adhuc primævo pudore rubens virtutem ac modestiam spondet et promittit? Condonate igitur mihi hunc laborem vos quod spectat forte supervacuum, mihi ex usu necessarium, non aut solicite aut prolixe urgenti et inculcanti; verum tenui solummodo et quasi nuda enumeratione, quæ a vobis petam, quæque expectem recensenti. Lectiones quotidianas ut frequentetis, non est quod vos stimulem. Ad eas lux clara, aer compurgatus, vegetus corporum habitus, mentes bene præparatæ, et præcipue genus negotii nec inficetum, nec ab indole vestra abhorrens, vos commovebit abunde et proritabit. Siquidem non ad nectendos inutilium argutiarum laqueos; non ad nodosas perplexitates

Aristotelicarum subtilitatum, quæ tenera vestra torqueant et excruciant cerebella, extricandas, vos evocamus; non istas vobis adhuc jejunis apponemus duras atque acerbas dapes, quæ dentes frangant manducantium, stomachos fatigent concoquentium. Sed quas humanior literatura subministrat ciborum delicias; mel Atticum ex variorum scriptorum floreis apicibus collectum; suave lac distillans e turgentibus mammis Musarum; generosum nectar veteris Enotriæ; et quos exprimere est e semper virenti Minervæ oliva sapientiæ salubres succos, eos vobis pro matutina refectione degustandos propinabimus. Ex omni choro authorum, quem una legeremus, segregavi Ovidium. Torvum enim illud et morosum Virgilianæ majestatis reveriti, incertum et intricatum Papiniani tumoris abominati sumus; et Horatium sæpe suaviter nequam, dictisque elegantibus et præceptis non raro lasciviæ, ac intemperantiæ virus admiscentem respuimus. Quin et ipsum præterire ausi sumus Ciceronem, subinde dum largo flumine verborum exundat, rebus et sensibus parcum. Quidni igitur Ovidium in manus sumerem? Ovidium dixi, imo potius Genium quendam ingenii ac eloquentiæ in humana specie ludentem. Cujus versiculos nec mortalis aliqua cura finxisse; nec studium expressisse; neque ars concinnasse; sed vel natura ipsa sponte effudisse, aut divinior quædam Musa dictasse videatur. Ovidium, lactea ubertate eloquii, facili proprietate verborum, sincera puritate sermonis, sententiarum apposito lepore, utilique acumine; æquali calore, et continuo styli spiritu cuivis conferendum; cæterum inexhausta inventionis copia, candida sensuum perspicuitate, lauta supellectile historiarum, varietate ac divitiis omnigenæ doc

trinæ, et mirifice suavi, facili, lævi, ac rotunda compositione carminum cuivis longe præferendum veterum poëtarum. Cui nihil unquam aliud vitio datum est, quam quod intemperantis ingenii fuerit, quodque vir amoribus alioqui nimium deditus, sui quoque ingenii nimius amator extiterit. Ex Ovidii tot libris ejusdem genii, etsi disparis materiæ omnibus, eum secrevimus, quem enucleatum dare potissimum operæ pretium censebamus; in quo nihil ad historias, nihil ad antiquitatem, nihil ad philologiam omnem, imo fere nihil ad philosophiam, omnesque scientias liberales pertinens desideremus; quem dum legimus, juvenes, non nisi ferias agemus, nullusque nobis occurret dies non inter fastos annumerandus.

Themata vestra quod attinet, præcipue flagito ut ea argumentum suum, tanquam fidelem Cynosuram, perpetuo respiciant. Quorsum enim mihi illa scopum præfigendi cura, nisi vobis altera incumbat ad eam exquisite collimandi?

Nempe is haud immerito tanquam erro ac vagabundus tractari debet, qui extra oleas sibi præfinitas in alteras materias excurrit; nec debet aliquo jure id hodierni thematis vice censeri, quod poterit crastino argumento æque adaptari. Bonam mentem sensumque rei propositæ congruum, puro et proprio, nec non si fieri potest, compto ac eleganti sermone vestiendi, proximus conatus esto. Turpe enim fuerit pulchros conceptus sordido habitu tectos incedere ; et magnopere injustum bene natas cogitationes plebeio amictu dehonestare. Sententias gravitate et acumine temperatas vellem; easque nec raras in vasto gurgite natantes, nec importune densas, alteramque alterius vestigia nimis arcte prementes ; sed tanquam stellas eo intervallorum ordine disposi

tas, ut hujus lumen illius radiis minime confundatur. Totam orationis seriem apta methodus connectat, pulchræ similitudines illustrent, apposita exempla confirment, casti lepores condiant; molles ac modestæ metaphoræ exornent; nullique non flosculi et colores rhetoricæ pingant, condecorent, perficiant. Absint obsoleta vocabula, phrases alienæ atque absurdæ; duri ac audaces tropi; sensus obscuritas infeliciter surgentis; et præcipue ineptorum salium insulsa et inverecunda affectatio; suumque unusquisque proferat, ac propriæ inventionis penu depromptum; ne forte furtivis coloribus nudatus, seipsum prorsus implumem ac inopertum plectendum præbeat et deridendum. Eandem legem carminibus vestris dictam volo, eoque impensius; quod ista horum indoles existat, in quibus mediocritas ipsa vitium sit, idemque jure habeatur deflectere a summo, atque ad imum devergere, Ne memorem ideo poeticam artem vobis magis cordi esse debere; quoniam hæc ætatis vestræ propria reputatur; siquidem in flore isto crescentis adolescentiæ agilitas phantasiæ, sublimitas spiritus, validus calor, impetusque ingenii, motus animorum acer et promptus, affectuumque viget atque exultat vehementia: adeo ut qui hac ætate Musarum ineptum se prodat, eadem opera palam faciat, aut sibi nunquam affuisse ingenium, aut si quod affuit, præmaturo fato consenuisse. Quinetiam vos attendere oportet epigrammata esse quæ scribitis; nec sufficere quod sensus quadrat, quod proprietas vocabulorum respondeat, quod carminis ratio et metri leges accurate observentur; nisi insit etiam quiddam salsi et lepidi, aliquisque aculeus qui mentes legentium grata voluptate pungat titilletque: et quandoquidem aures prius suavis sym

phoniæ placido ictu ferire, quam animos, quibus natum est juvandis, inventionis deliciis afficere solet poëticum modulamen, id tale exigo, quod composito amne fluvii instar nullo obice interrupti decurrat. Ea enim carmina, quæ aut testudineo gradu incedunt, aut crebris cæsuris claudicant et cespitant, Vulcania rectius quam Apollinea, et vetulis nescio quibus potius quam semper virginibus Musis videntur ascribenda. Absit vero ut suspicer quemvis vestrum in syllabarum quantitate peccaturum. Frustra enim is se putat versiculos condere, illa in re, quæ a prosa versum dirimet, aberrantem. Saltem peccator iste, qui syllabarum natura aut usu brevium quantitates producit, prælectori ne obmurmuret, si etiam quantum suum in promptuario invenerit prolongatum; ut et ille dignus est longas corripiens, qui alteram ipse ferat correptionem. Denique, ingenui juvenes, e carminibus vestris demonstratum date, vos quibus Minerva nascentibus favit, quantum ars perficere, vos quibus illa minus propitia fuit, quantum solertia naturam possit superare. Unum aut alterum superest, quod vos insuper moneam, et peroravi unum, ut iis quæ componitis nitide ac distincte scribendis curæ aliquid adhibeatis. Bene moratorum hominum est hoc præstare. Nam cui quis chartam offert male depictam, is illam palam præ se fert contemnere. Nec sua aut legi, aut intelligi, aut probari cupit, qui fœda maculis et lectu difficilia objicit. Sane dum facile et prompte legimus, dum scripti nitor speciosus oculis legentium adblanditur, nescio quo pacto, sensus ipse tanquam minime molestus hospes in pronas mentes illabitur: contra difficultas et deformitas scripti et tædium et præjudicium pa

« AnteriorContinuar »