Imágenes de páginas
PDF
EPUB

riunt; ut necessitas sit quod vel scriptor aliquatenus, vel lector non ita fiat industrius.

Alterum est quod admonitos vos velim, nempe, ut scriptis et sententiis vestris suas periodos, sua cola, sua commata caute et curiose affigatis. Quæ omittere semper incuriam, plerumque imperitiam arguit; quorum utrumque æque vobis indignum. Et nescio an alio indicio satis innotescat, utrum quis ea quæ scripsit, aut fecerit ipse, aut intellexerit. Sane cum debita punctatio desideratur, non tam scribentis est sensus qui elicitur quam legentis ; ut dum e tripode ambiguæ voces funduntur, sæpe dubium est, an eadem oraculi mens sit, quæ interpretis. Nam ut vocabulorum intra certas septi alicujus angustias constrictorum facilis est comprehensio, ita si non irrita, saltem haud expedita est venatio intellectus, in campestrium spatiorum indiscretam libertatem evagantis; utque is pessime exercitum instruxerit, qui nullo signorum discrimine turmas a turmis, cohortes a cohortibus disterminaverit ; ita non melius disponitur oratio, sic nullis periodis definita, ut verborum omnium soluta congeries unius sententiæ speciem repræsentet; atque assequi difficile evadat, an singula vocabula ad præcedentium seriem, an potius ad subsequentium ordinem sint referenda. Huic igitur monito obsequium præstabit, qui in iis quæ conscribit, omne punctum ferre desiderat.

Ultimo vos hortor, ne nimium curti, neve admodum prolixi sitis ; qua in re ne ipse exemplo noceam, propriumque præceptum primus violem, valete.

CONSCI.

ORATIO

CUM

GRÆCÆ LINGUÆ CATHEDRAM ASCENDERIT.

A. D. 1660.

PROVINCIAM aliquam qui suscipiunt, aut munus auspicantur (spectatissima corona) circumspicere solent, illustre quodvis argumentum si aliunde compareat, in quo dum vim ingenii sui ostentant, et facultatem explicant dicendi, bonam spem de se, reique in posterum bene gerendæ felix augurium imprimunt auditoribus; gnari scilicet, auribus tanquam ansis arripi animos hominum, neque ullo ipsos apparatu vel invitari facilius, aut lautius excipi, quam disertæ linguæ opiparis deliciis, et suavi nectare profluentis eloquentiæ. Inde fit ut pars illorum, professionis quisque suæ, fundatores atque fautores præcipuos, quorum illa aut instituta coepit auspiciis, aut opibus sublevata stetit, aut aucta crevit beneficiis, enixe studeant cum in solenne gratitudinis testimonium commemorare, tum honestis encomiis insignire. Alii in eodem stadio præcursores, viros eruditione conspicuos, et fama celebres, officio suo functos egregie, deque republica literaria præclare meritos, explorata seculorum ultima conscientia, ab oblivionis tumulo exsuscitatos, uberrimis laudibus cumulant, amplissimis decorant elogiis.

Reliqui fere artis, quàm colere et pertractare præ se ferunt, ut necessitatem exponant, utilitatem inculcent, dignitatem prædicent, hisque quasi subditis stimulis ad illi strenue incumbendum auditores pro

BARROW, vol. VIII.

vocent et cohortentur, id sibi potissimum negotii datum credunt: ut præteream singulares rerum, temporum, locorumque circumstantias, quas ut flamma stipulas, sic in fomitem orationis arripere soleat dicentium aut avidus fervor, vel sedula circumspectio.

Mihi quin hæc omnia contigerint dicendi argumenta, in suo genere egregia, et plane summa, ut diffiteri non ausim, ita nec fateri ut non magnopere erubescam, adeo imparem me sentio tam excelsis rebus vel enarrandis apte, nedum digne exornandis. Siquidem instituti nostri auctores habeam percensendos, non tantum fortitudine, sapientia, pietate, et omnigena virtute inclytos proceres, sed et maximos principes, ac reges gloriosos, qui licet majestate imperii, et rerum gestarum magnitudine tantopere excellerent, non alienum tamen a se, nec suo fastigio indecorum sunt arbitrati, bonas literas dum honore debito prosequerentur, et literarum cultores subsidiis foverent, humani generis sibi vota gratesque obstringere. Quorum ego nescio an debeam magis eximiam munificentiam, et præclaram erga studia voluntatem encomiis celebrare, an vero potius temporum infelicitatem dicam, vel hominum iniquitatem increpare, unde factum est, ut vix alendo homini, neque ad necessarios sumptus sufficiat, quo generosæ illæ animæ non solum idoneo commeatu abunde instructos, sed et splendide ornatos voluerunt. Utcunque non est mei aut rudis styli, aut humilis ingenii, tantorum heroum melioris historiæ utramque paginam implentia per sequi ανδραγαθήματα, nedum virtutes tantas graphice depingere, quarum immortalis famæ sublimibus alis evecta gloria tam infimi despicit atque dedignatur præconium oratoris. Nec si recluso temporis thesauro, illorum qui hanc Spartam excolentes clarue

runt, exinde memoriam extrahamus, sese unquam dicturo obtulerunt materia justior laudum aut copia uberior. Attestor tuum omni laude majus, omni luce clarius, omni encomio celebratius nomen, qui literatorum olim per universum orbem antesignanus, etiam nunc Græcorum in tabulis nostris agmen ducis prælectorum, prodigum illud, atque dæmonium hominis, ingenio, doctrina, judicio, facundia, ter maxime Erasme! Tu qui collapsas literas felicibus auspiciis instaurasti, sepultas excitasti, profugas reduxisti: qui sordido seculo obsoletam barbariem eloquii tui purissimo flumine eluisti : qui ineptia putrescentem mundum salibus tuis condivisti : qui sub cucullorum dolosis tegumentis latitantes tenebras inscitiæ protulisti in apricum, tuæque multiplicis literaturæ radianti fulgore dissipasti : qui superbæ ignaviæ superciliis incedentem fastum, ceu alieno tecto inauspicatam avem, mordacium joculorum faceta petulantia absterruisti ; inque validis erroribus profligandis plus unus potuisti ridendo, quam mille alii (serii, scilicet, et solidi homines) disputando, pugnando, sæviendo valuerunt. Tu Latine loqui, Græce legere, prompte, proprie, nitide scribere a mille annis primus, vel certe præcipuus, humanum genus docuisti. Quinimo tua in posteritatem ampliora fuerunt merita, quam ut illa unquam agnoscendo, nedum ut ego exprimendo sim. Tuum etiam appello, consultissime Faber, fatale nomen literis demerendis, cui nescio an Græcia tuis laboribus exculta, an Anglia tibi eleganti penecillo descripta, utrum scholæ plus debeant eruditis prælectionibus illustratæ, an prudentibus consiliis adjuta respublica. Nec minor hunc doctrina vel dignitate excepit amplissimus Cheekus, optimi regis Edvardi ad tantam spem institutor; vir pro ratione

suorum temporum prodigiose doctus, cui præter tot libros antiquos mirabili industria enarratos, emendatos, traductos, totque eximia proprii ingenii monumenta, etiam nobis Anglis peculiarem debemus pronunciandi morem, laudatissimum proculdubio, et antiquitati maximopere conformem; quodque sermonem Atticum ore efferamus non barbaro, sed eodem illo, quo Periclea olim vox Græciam pertonuit, ex quo Platonica mella destillarunt, quo Cecropidarum animos Demosthenica suada delinivit. Cui sane viro, ut merita sua postulant, digne celebrando, disertiore lingua opus est, quam mea esse possit, et oratione, quam nostra esse debeat, prolixiore. Quid alios, dum vita suppeteret, florentes fama, nunc placide quiescentes, ab umbrarum tranquillo hospitio producere in scenam ? quos certe omnino tacitos præstat, quam male tractatos inficeta concione, et mutila cum laude memoratos. Te saltem, fato licet defunctum, penitus tacere nequeo, clarissime Dunæe, quem adistis forsitan, ornatissimi auditores, qui Oratores Græcos maxima sui cum gloria et vestro fructu audivistis explicantem : quemque non alia accepimus contrahere pacta, alloqui hospites, consalutare dominam, ancillas objurgare solitum, quam Attica dialecto, adeo hæc illi fuit, vel citra metaphoram, familiaris. Quin vivit adhuc, et suo utriusque linguæ perfundit orbem diluvio rapidissimo ille torrens facundiæ Crichtonus, de quo merito dubitari potest, an linguas calleat doctius, vel eloquatur uberius ; quem proinde ac vos immani injuria afficerem, si arentis styli inopia ipsum collaudando aures vestras læderem, quas ille toties melliflua oblectavit atque permulsit eloquentia.

Et causa consimilis ni obstaret, etiam multis ve

« AnteriorContinuar »