Imágenes de páginas
PDF
EPUB

niret prædicandus, doctissimus ille et disertissimus vir, professor simul nuperrimus, atque orator academicus, quem una sua vobis, etiam de se quæ nihil dicat, quam mille meæ, plus commendaverit oratio, quo certe haud alius quisquam de hoc loco, deque hisce literis præclarius meruisset, si quam bene legit, tam legisset et sæpe, atque illi per valetudinem aut saltem per graviora negotia id licuisset. Illustre vero agmen claudat haud postremus merito, quin ausim dicere primus, ut qui nemo hanc cathedram aut tenuit tamdiu, aut tantopere decoravit, mihi perpetuo obsequio colendus, nec vobis minus omni honore suspiciendus, vir optimus, et oculorum licet judicio renuenti, etiam maximus Duportus. Exiguo quippe cortice obvolutus omnigenæ eruditionis nucleus, angusta capsula inclusus ingens thesaurus literarius; volumine parvo comprehensum quotquot sunt linguarum, artium et scientiarum compendium; tot Erasmorum, Budæorum, Stephanorum accurata epitome; cujus in modico corpore immensus animus habitat, giganteum versatur ingenium, omnes Athenæ hospitantur, tota quanta quanta est Græcia diversatur: qui a nostra plerorumque ultima memoria Atlantem agens Græcarum literarum, Academiæ decus humeris non magnis adeo quam validis sustentavit, et velut stella mole aucta, virtute diffusissima lucidissimis radiis universum mundum circumfulsit; a quo habet Anglia nostra, ne aliis gentibus literarum gloria cedat, nec suos Galliæ Scaligeros, Salmasios, Petavios, suosve Belgio Heinsios, Grotios, Vossios quod invideat. Quis enim Græcas literas perspexit intimius? quis Latinas extulit purius vel copiosius? quis poëticam facultatem felicius coluit, et cœlestis Musæ diviniores raptus heroici carminis majestate propius adæquavit?

quis tot unquam orationes habuit concinnas, lepidas, eruditas? aut dum tot annos, imo tot lustra juventutem academicam instituit, adeo grammaticam austeritatem critica varietate condivit, rhetorica venustate expolivit, amoena urbanitate temperavit? Quis denique tam fideli opera, tam indefesso labore, tam assidua diligentia susceptam provinciam administravit? adeo quidem ut successoribus suis tam insigne exemplar sequi difficile fecerit, assequendi vero spem omnem præciderit, et ademerit potestatem. At quid ego loquacis linguæ insulsa temeritatę tantas dotes minuo, tantis virtutibus detero, tanta merita obfusco, quæ (nisi loci hujus et temporis ratio silentium damnaret, nisi illius in vos magna merita, in literas eximia, in meipsum infinita, etiam invito mihi verba extorsissent) satius erat tacita admiratione fuisse veneratum? Quin vos evolvite scripta, recolite dicta, quæ authores interpretanti, elucidanti, conferenti, quæ prælegenti et peroranti exciderunt, in memoriam revocate, ut ex profectu vestro magis discatis quam ab elogio meo tantum virum æstimare, cui similem professorem multa vobis non dabunt, parem paucissima invenient, majorem nulla unquam secula parient, nulla pepererunt. Hosce viros cum cogito, antecessores meos, eruditione consummatos, operibus insignes, sempiterna fama coronatos, inde in meipsum oculos retorquens, tenuitatem ingenii mei, memoriæ debilitatem, studiorum diuturnam quasi desuetudinem, squalidam rubiginem styli, et quæ mecum habitat literaturæ omnis curtam supellectilem contueor, tum vero horribilis me consternatio incessit, desperatio animum obruit, vario affectu discolorem vultum pallidus rubor suffundit, reputanti quod facinus aggressus sim, quale onus humeris meis sus

tulerim, quanto discrimini caput meum objecerim ; tum præceps consilium damnare, et audacis incœpti me pœnitere, pennis cereis, iisque male compactis qui ausus fuerim in tantum fastigium assurgere; qui quantumvis aspera repulsa confusam juvenilis impetus ferociam nondum edomuerim, adversosque ventos et repugnantes æstus jam ante expertam, jactatam fluctibus, conquassatam tempestatibus, et allisam scopulis, rursus irato pelago naufragam ratem committere non dubitarim, infausti ominis præsagium aspernatus, nec indignantis fortunæ tam acerbum præjudicium reveritus. At quanto consultius fecissem, pristinæ sortis memor, si intra propriam pellem continuissem me, nec velut asinum Cumanum iterato risu excipiendum, calumniarum fustibus cædendum, et obtrectationum aculeis dilacerandum propinassem? aut si tam inquieti ingenii sum, adeoque otii impatiens, ut ne aliquid moliar, mihi nequeam imperare, quanto sapuissem magis Homerici Patrocli prudentem modestiam æmulatus, de quo princeps poëtarum in prælium exeunte,

Εἷλετο ἄλκιμα δουρὰ, τὰ οἱ παλάμῃφιν ἀρήρει,

*Εγχος δ' οὐκ ἕλετ ̓ οἷον ἀμύμονος Αιακίδαο.

Quid enim? ego Achilleam hastam invalidis brachiis vibrandam attrectarem? Herculeæ dextræ quasi clavam extorquerem ego, imbellis pumilio? Ego cicadis vespa accinerem? cycnei carminis suavitatem anserino stridore exciperem? post tot philomelas Atticas ineptula pica Græcanicæ elegantiæ delicatos modos attentarem? Ego denique Phoebeo curru conscenso imperitis manibus tanti muneris habenas moderarer, tot summos viros, tot magnos Apollines hactenus improbo nisu quod exercuit? qui plures authores legerint, quam ego viderim ;

plura scripta ediderint, quam ego intellexerim, plures in memoria libros circumtulerint, quam ego unquam in musaolo asservarim? quibuscum ego neque ingenio, neque doctrina, neque facundia ullatenus comparandus, neque cum illis eodem die (quod aiunt) sum nominandus. Neque illorum fulgor duntaxat luminibus meis officit, qui me antegressi, vel potius supergressi sunt, at vel magis prælustris ille cœtus doctissimorum hominum et juvenum eximia indole præditorum præstringit atque percellit, quos subinde dicendorum perspicaces arbitros, acresque Aristarchos sum habiturus, quale opinor non alibi extat terrarum, tam venerabile dicam, an terribile auditorum? Est enim jam terrori magno recordari, quod olim observare summæ voluptati fuit, fortunæ impetu abreptus dum varias regiones oberrarem, ut nullibi gentium tam magnifica conspici et splendida Musarum domicilia, ita nusquam literis æque fidelem operam dari, ac fervidos conatus impendi, non alibi genus studendi adeo virile, liberum atque animosum vigere, nusquam tantum cum acumine leporem, cum doctrina ingenium conjungi, neque cum multijuga eruditione mores, ut probos, temperatos, ingenuos, ita salsos, amonos, atque festivos conspirare. Equidem apud Germanorum hesterna crapula obnubilata cerebella, in Batavas aures pingui Minerva obstipatas, coram desultoriis Gallis, aut ad Italos ultra vernaculum idioma parum sapientes, nihil admodum morarer verba facturus. Nunc velut in Martio pago reus capitis causam acturus, aut tanquam ad Lugdunensem aram rhetor constitutus, illorum judicia experiri debeo, qui curioso examine singula perpendere, et exquisita censura notare solent, castigare falsa, fastidire inepta, absurda exsibi

lare; Græcarum præsertim literarum qui tanta notitia pollent, ut mihi in solo antiquo, Ionios inter Ægeosque fluctus diu multumque quæsita nec inventa Græcia periisse prorsus, nisi quod tanto trajecto terrarum intervallo huc commigrasse, apud vos sedem refixisse videretur. Ego igitur a vobis, hoc est, ab omnibus bonis literis qui tamdiu exulavi, qui tot annos extra patriam, nunc in ipsa videor peregrinus, qui a Græcis procul, apud Barbaros plurimum versatus fui, cui peragranti terras, trajicienti æquora, cum utriusque elementi periculis atque procellis conflictanti, tantum temporis detritum est, tantumque defluxit studiis horridis, agrestibus, incultis, nec ab eloquio minus quam ab usu communi alienis occupato; ideoque cui mentis aciem difficiles nugæ obtuderunt, phantasia calorem frigidulæ speculationes suffocarunt; cui siquis unquam fuit aut alacer impetus animi, aut vigor fervidus ingenii, diuturno neglectu deferbuit omnis, aut otio contabuit; fortunæ angustiis elisus concidit, aut rerum fastidio expiravit; cui denique neuter unquam favit Mercurius, nec qui facundos præstat, nec qui opulentos, utpote qui a libris, a facultatibus, ab omnibus studiorum adminiculis, nedum oblectamentis, improvisus, inops, destitutus, pauperior Iro, nudior sum leberide; Ego, inquam, talis vos aliquid docere profiteor, a vobis qui omnia discam paratior? ego cathedram occupem, haud dignus qui in communibus vobiscum subselliis consistam? nec in tam erudita frequentia qui sim οὔτε τρίτος, οὔτε τέταρτος,

Οὐδὲ δυωδέκατος, οὔτ ̓ ἐν λόγῳ, οὔτ ̓ ἐν ἀριθμῷ. Hoc nempe est quod aiunt, auaka Bouv, hoc incongruum πрwbúστeрov, ut ego viam præmonstrem, facem præferam vobis, quos duces sequi, et directrices aspi

« AnteriorContinuar »