Imágenes de páginas
PDF
EPUB

cere Cynosuras, dictasset prudentia mihi, a me modestia exegisset. Enimvero ex hoc arduo loco in tam augustum consessum pudibundos oculos demittere nequeo, ne tremula caput meum vertigo corripiat, ne immane periculum perhorrescam, ne illius, quæ me huc evexit, incredibilis audaciæ conscientia stupeam. Quanquam audaciam meam non est, quam facilitatem nimiam quod tantopere insimulem, qui nulla gloriolæ ambitione inflatus, nulla lucelli cupiditate accensus, (quibus eheu! vitiis hic locus exilia subministrat irritamenta) imo timidus atque invitus, refugiente simul ac reluctante genio huic meipsum negotio implicui, nec tam animo meo morem gerens, quam aliorum qui apud me amicitia, et beneficiis, et dignitate plurimum potuerunt, quorumque ego nec benevolentiam erga me ignorare, nec authoritatem aspernari, nec voluntatem negligere debui; consiliis, hortatibus, imperiis obsecutus. Neque esset profecto honori vestro ita pessime prospectum, si ego apud duros quidem et præfractæ obstinationis homines, sed doctiores multo, et huic muneri aptiores precibus, jurgiis, aut minis quicquam profecissem: utcunque de illo quod meo mihi jumento accersiverim, Éпioпáστ kak❤, ut queri vanum, ita nec resipiscere opportunum fuerit, eatenus progresso, unde pedem referre pudor vetat - Nec deferendum est tam solenni arbitrio præstitutum vadimonium; jacta est alea, transivimus Rubiconem,

Credidimus fatis, utendum est judice ferro;

ingresso pugnam jam nec receptui canendum, nec ab assignata statione recedendum est. Quin potius cum hostibus fortiter conserendæ manus, abjicienda desperatio, propulsandus timor, spiritus confirmandi, nervi intendendi, omni ope enitendum est mihi, ac

ceptis partibus ut defungar strenue. Studio supplendus est defectus ingenii; quod ab usu deest, cura compensandum est. Litandum est audentium adjutrici fortunæ, et contrahendum cum superis, siquidem vera aiunt, omnia labori vendentibus. Subsidio denique mihi comparanda est diligentia, vestro quatenus in me est decori ut consulam, vestris studiis inserviam, meo officio satisfaciam; præcipue vero, consultissimorum virorum, quorum consentientibus suffragiis huic provinciæ obeundæ delectus ac deputatus sum, ne de me conceptam spem omnino deludam, aut prolatum judicium dehonestem; quorum proinde amplissimum favorem quam verbis nunc parce agnoscam, tam animo imperpetuum vehementer abunde persentiscam, hanc saltem quoad potero factis gratiam relaturus, ut officio præstando dum graviter et pro virili incumbo, efficiam aliquatenus, ne videantur ipsi de me aut sperasse temere, aut perperam statuisse. Quin omnes Pierii chori cultum profitentes ut erigamus animos, acerba calamitate temporum depressos jamdiu atque dejectos, et acri protinus alacrique studio Musarum sacris operemur, in feliciorem statum conversæ reipublicæ invitat et allicit nos sereniori vultu arridens facies; compressa scilicet rabie literis infensæ plebeculæ, obturato ore indignis conviciis, improperiis, et minis nos lacessentium; detectis fraudibus, frustratis consiliis, et attrita potentia improborum hominum nostris redituum sacrorum miseris reliquiis inhiantium; debellata licentia militari et populari barbarie triumphata, sub auspiciis optimi regis, quem ut libertatis publicæ vindicem, legum assertorem, authorem pacis, tutorem fidei, et ecclesiæ instauratorem ex boni Numinis mirabili beneficio, quasi cœlitus delapsum, accepimus,

ita literarum patronum summum atque fautorem futurum, est quod speremus et spondeamus nobis; veram quippe et vivam effigiem magni patris, eique ut jure ditionum, sic et indole virtutum hæredem, quo principe nullus unquam literas aut dilexit impensius, aut constantius propugnavit; a cujus proinde genuina sobole quidni prospera omnia honestis studiis atque propitia ariolemur? Saltem transierunt illa nubila, tetrica, et inimica Musis tempora, quibus si unquam ullis apprime convenerunt ista, quo horridius inculta, eo magis apposita, Enniana carmina,

Spernitur Orator bonus, horridu' miles amatur. Bellipotentes sunt mage quam sapientipotentes. Non erit, ut nuperrime, quo doctior quis, quoque honestior, eo magis suspectus atque obnoxius, per omnes alias quam bonas artes, ad immodicas vires opesque illi citas grassanti nequitiæ. Non amplius ut abjecta fæx populi impune insultet nobis, famam nostram laceret, jura violet, bona diripiat, professionem temnat, conculcet, ludibrio habeat; neque quo minus frigore opprimamur, aut inedia nos perimat, ut ab illorum instabili nutu ac arbitrio insolenti pendeamus, qui cum moribus priscis, et legibus patriis, etiam scientiis liberalibus inexpiabile bellum indixerant, genus hominum cædibus, rapinis et violentiæ penitus addictum. Cessabit ille tubarum clangor, studiorum placidæ tranquillitati obstrepentium; a sago ad togam redibit sanguineo dudum murice nimis inquinata purpura, plus poterit subinde acumen ingenii quam gladii, vim ratio compescet, mens brachiis, robori sapientia antecellet. Emarcida diu laurus Apollinea lætius reflorescet, et amoeno virore Martiam superabit. Eluctata angustiis eruditio latius se diffundet, et tanquam disrupta nube clarioribus

radiis emicabit. Nec incolumitas tantum bonis artibus et justa securitas præstabitur, sed quasi a postliminio restituta solatia, et debita legibus præmia persolventur. Erit aliqua merces industriæ, virtutem dignitas compensabit, authoritate meritum fulcietur. Quod si aliqua sunt, ingenui juvenes, digna indole tanta, et florem industriæ vestræ quæ jure sibi vindicent, illa profecto Græcæ linguæ sunt studia, de quibus ut merentur copiose dicere, non fert ratio temporis, non instituti, sed nec facultatis meæ ; ast omnino intacta præterire, ut officio meo minime consentaneum, ita forsan expectationi vestræ injurium fuerit. Scilicet, ad sapientiam comparandam quam utilis, imo quam necessaria sit linguarum cognitio, præter infantes neminem, nedum vos latere potest. Siquidem hæ interpretes et quasi claves animæ sunt, quibus enunciantur consilia mentis, et arcana reserantur, quibusque doctrinæ omnis et disciplinæ commercium stabilitur. Ostia sunt, per quæ in adyta penitioris literaturæ unicus ingressus patet. Cortices quibus sensuum medulla obducuntur, vehicula veritatis iter ad aures capessentis; vestes, quibus amictæ res se sistunt oculis percipiendas, quibus nudæ aciem fugiunt intellectus: fundamenta denique, quæ substernat oportet, solidæ eruditionis structuram quisquis molitur; in eo divinæ dispensationis methodum imitatus, qui primum hoc apostolis cœlestis doctrinæ magistris tanto muneri adimplendo necessarium donum impertivit. Quanto magis incumbendum Græcæ linguarum principi, reliquas omnimodæ excellentiæ quæ tanto superat intervallo? si ætatem ejus spectamus, præter unam humanæ loquelæ coævam Hebraicam, antiquissima est, imo scientia omni non aliter quam parens sobole,

radix surculis vetustior. Si usum, is amplissimus est, ad omnis sapientiæ studium, ad omnem ingenii cultum se exporrigens; si commoditatem, vim aut gratiam respicimus, nullam arbitror extitisse unquam mortali spiritu modulatam, hac quæ fuerit aut explicandis sensibus aptior, aut demulcendis auribus gratior, aut affectibus commovendis efficacior. Hanc heroum ora protulerunt. Musarum hæc et charitum, sophiæ pariter ac suadæ, vernacula dialectus fuit. Hanc in lucis oras emergentium disciplinarum infantia balbutivit, adultarum provectior ætas elocuta est. Hæc historiæ veteris prima nobis monumenta consignavit, priscæ virtutis exempla tradidit, et veteris ævi illustria facta ab oblivionis injuria vindicavit. Eloquentiæ hæc nativos fontes aperuit, ejusque in omnem posteritatem limpidissimos amnes derivavit. Hujus in utero conceptus est, hujus uberibus lactatus adolevit poëticus lepos, ille dulcis magister, ac fortis victor animorum. Hæc superum laudes lyrica suavitate concinere, epica grandiloquentia res gestas regumque ducumque et martia bella ebuccinare; tragica gravitate humanæ sortis affectus, casus, ærumnas depingere, et comico sale vitia docuit perfricare. Hæc ducem vitæ, pabulum animæ, solamen curæ, et medelam ægritudinis philosophiam cœlo devocatam gremio suo excepit; illam, quæ rationem nostram subtilibus artificiis format, disserendi methodum edocet, argumentorum nodos nectit, dissolvitque; illam quæ mores instruit, officia distribuit, fines commonstrat, actiones disponit, affectus moderatur, nosque fati immunes, et a fortunæ insultibus tutos in supremum apicem felicitatis evehere pollicetur. Illam denique philosophiam, quæ naturales effectus observat, causas perscrutatur, facultates dis

« AnteriorContinuar »