Imágenes de páginas
PDF
EPUB

divinam hanc et flexanimam facultatem usurpatis, non ad promovenda insanæ ambitionis studia, non ad seditiones in republica commovendas, non ad imponendum credulitati vulgari, ac idiotarum simplicitati fucum faciendum; sed quo animos hominum, salutari sane suadela, a putidissimis vanitatibus et a sordidarum voluptatum illecebris ad veræ virtutis et sapientiæ studium abducatis. Sed non magnum, Academici, neque decorum fortassis fuerit, iis de rebus felicitati vestræ gratulari, in quibus etiam improbi stolidique homines plurimum excellere possunt; quibus nonnunquam tenacem memoriam, qua multas linguas addiscere, et dexteritatem ingenii, quo concinne et copiose eloqui possent, liberalis natura impertivit: at sincero ardore ingenuarum artium, et excellentium scientiarum aviditate inflammari, divinissimas philosophiæ contemplationes deperire, atque adeo bonæ menti acquirendæ sedulo incumbere, id non nisi bonorum et sapientum virorum fuerit, non tantum egregiis dotibus a natura instructorum, sed propria indole ac judicio spontaneo ad res optimas contendentium. Atque illam esse præclaram indolem hodiernæ Academiæ nostræ, non pauca aut obscura indicia contestantur: siquidem quæ majores nostros nimium sane et fere omnino occupabat, futilium nugarum infelix curiositas, ea apud vos magnopere declinare et defervescere cœpit : quibus scil. jam non admodum allubescit, in nescio qua de entibus rationis, de materia prima et consimilibus chimæris scholasticis, otiosa et puerili contemplatione, divinam aciem ingenii obtundere, bonasque horas male collocare in ea philosophia prolixe consideranda, cujus nulla sunt principia certa et evidentia, nullæ conclusiones firmo fundamento innixæ, nulli

effectus ratiociniis respondentes; in qua nihil solidum, nihil perspicuum, nihil volupe, aut ingeniosum, nihil non aërea subtilitate et sophistica vanitate corruptum ac contaminatum. Est vero quod vobis gratulemur, Academici, sublimiorem genium, et favente Minerva, nobilius sanctiusque studendi institutum; ad scopum hunc nobilissimum collineatis, ut quicquid verum sit, quicquid pulchrum et elegans, quicquid humanæ mentis consideratione dignum, quod intellectum vel utiliter instruat, vel fideliter exerceat, vel sincero ornatu condecoret, vel pura voluptate oblectet, id omne ut flagranti opera discatis, in id assiduam meditationem impendatis. Gratulor, inquam, vobis siquæ hic adestis, adestis autem ut sperare fas est, complures excelsæ et liberales animæ, præclarum hoc vestrum propositum. Gratulor vobis justam illam et generosam judicii libertatem, vestris conatibus, vestroque exemplo nobis et posteritati assertam. Gratulor excussam vestris cervicibus stultam illam et sordidam superstitionem, scientiarum validissimum obicem, et fidissimam nutricem ignorantiæ et improbitatis: quæ dum ingeniis hominum methodos quasdam angustas, et certos quasi sententiarum cancellos præfigit, ut ea, nullo habito discrimine, quæ a majoribus nostris tradita sunt, et quæ e non nisi levibus præjudiciis hausimus, obfirmate credere debeamus; prout usum rationis a divina bonitate nobis indultæ aut valde imminuit, aut plane aufert; ut purissimam voluptatem, si qua inest liberalibus disciplinis, polluit et subducit; ut sapientiæ profectus et scientiarum impedit augmenta ; prout efficit ut nos eo pacto docti, quo Hispani et Itali religiosi sunt, hoc est, non nisi memoriter et perfunctorie evadamus; ita ingenii obstinati, pervi

cacis et arrogantis invictissimum est argumentum : quam potius hæc genuina sit et laudabilis modestia, quæ erectum ac generosum animum decet, se unius veritatis justo imperio subjicere, eam ardentissimis votis expetere, et ubivis latentem, quovis pacto, sive scrutinio experientiæ, seu rationis indagine expiscari. Erga hanc Dei Opt. Max. pulcherrimam filiam quam sincere vos sitis animati, vel propensus iste affectus indicare potest, quo nuperrime mathematicas scientias veritati unice charas dilectasque colere cœpistis. Macti estote, Academici, tam insigni et laudabili studio. Jam tandem vos serio philosophiæ operam daturos bona spes est, veritatis inquisitionem non tantum a dialecticis argutiis, sed quod antiquis philosophis solenne erat, ab iis nobilissimis scientiis auspicantes: quibus discendis et percipiendis dum attente invigilatis, non tantum multifariæ cognitionis uberrima supellectile mentes vestras ditatis et exornatis, nec solummodo inexplebilem sciendi appetitum, sane ingeneratum omnium hominum animis, at in vestris potentius ardentem, variorum subtilissimorum theorematum non fluxo et imaginario, sed solido et durabili pabulo satiatis; verum etiam, quod maximum est, ingenia vestra hac dura quidem sed minime aspera cote acuitis, quin et illa in tam illustri palæstra agitantes, sincero usui fidelis ratiocinii assuefacitis; adeoque et phantasias vestras ad res quaslibet etiam abstrusas et intricatas facile ac distincte concipiendas, nec non et intellectus vestros ad altissimarum rerum diuturnam contemplationem patienter perferendam præparatis. Enimvero indignum, et vestris auribus proculdubio ingratissimum auditu fuit opprobrium, suavissimas illas, ac omni elogio potiores disciplinas, quibus re

periendis a majoribus nostris tam portentosa sedulitate ac mirabili felicitate insudatum est; quas divinus Plato, et magnus vester Aristoteles, et subtilissimus Democritus, et veterum sapientum chorus universus tanti fecit; per quas potissimum quantum a brutis animantibus distemus, et quam mirificæ sint vires rationis humanæ, tot tantisque indubitatis speciminibus colligimus; quæ hominum vitam tantopere ornarunt, et adhuc ulterius ornare possunt; quæ denique animos hominum tam suaviter recreant, sanctisque adeo et intaminatis deliciis perfundunt; indignum, inquam, fuit et summe deplorandum, has utilissimas jucundissimasque disciplinas, in florentissima hac æde Musarum, et veritatis omnifariæ delubro sanctissimo, in frequentia hac lectissima optimorum ingeniorum, neglectas ab omnibus et plerisque etiam extima superficie tenus incognitas jacuisse. Aliter se rem mox habituram nunc equidem sperare convenit, quum deposita hac mollitie et timiditate animi, quæ ad difficultatis cujusque speciem emergentem refugere solebat, et quæ nec simplicium alphabeti elementorum non adeo formidabilem vel pueris aspectum sustinere non poterat, robustiora jam facta ingenia vestra et quasi confirmatiora, terriculamenta ista degeneris ignaviæ, non tantum fixa acie intueri, verum et generose aggredi, et feliciter superare valuerunt. Nempe Euclidis, Archimedis, Ptolemæi, Diophanti horrida olim nomina jam multi e vobis non tremulis auribus excipiunt. Quid memorem jam vos didicisse, arithmeticæ ope, facili et instantanea opera vel arenarum enormes numeros accurate computare, etiamsi illæ non tantum, ut fit, maris littoribus adjacerent, sed etiam ingenti cumulo quaquaversus ad primum mo

bile et extremas mundi oras pertingerent: rem vulgo miram et arduam creditu, at vobis effectu facilem et expeditam. Quid, quando geometriæ subsidio, non solum terrarum longe dissitos tractus, sed et patentissimas cœli regiones emetiri nostis, interim ipsi quietem agentes, nec loco omnino cedentes, ad prælongas regulas catenasve immenso spatio applicandas? Quid referam alios, sublimibus alis ingenii supremum æthera conscendentes, astrorum vestigiis presse inhærere, paratos districtim dicere, quam magna, et quam alta sunt; quantum sui circuli, et quo tempore conficiant, et qualem orbitam describant, quasi non cnm nobis in hisce terris, sed cum superis in palatio Dei omnipotentis ætatem transigerent? Sane de horribili monstro, quod algebram nuncupant, domito et profligato multi e vobis fortes viri triumpharunt: permulti ausi sunt opticem directo obtutu inspicere; alii subtiliorem dioptrices et utilissimam doctrinam irrefracto ingenii radio penetrare. Nec vobis hodie adeo mirabile est, catoptrices principia et leges mechanicæ non ignorantibus, quo artificio magnus Archimedes Romanas naves comburere potuit, nec a tot seculis immobilem vestam quomodo stantem terram concutere potuisset. Verum scientias istas nostris encomiis longe celsiores, quamvis pro rei dignitate, et vestræ industriæ debita laude parce, utcunque tamen pro tenuitatis meæ et temporis modulo nimis liberaliter celebravi : præcipue cum orationem nostram alio pertrahere, vestrasque aures quasi vellicare videantur, adhuc siqua sunt majora studia prospere apud vos vigentia, vestræque immortali gloriæ imputanda. Naturalis, inquam, philosophiæ studia, sanctissima, suavissima et utilissima: cujus curiosa contemplatione, mea qui

« AnteriorContinuar »