Imágenes de páginas
PDF
EPUB

dem sententia, nihil dignius est, in quod vestri acuminis solertia se impendat; nihil ad excolendum ingenium, ad compurgandum animum, ad affectus regendos et compescendos, ad perpoliendos mores, vitæque innocentiam comparandam et confirmandam, aptius aut efficacius esse possit. Quid enim, obtestor, humanas mentes magis distendet ac amplificabit; quid ab rerum sublunarium immodico æstimio, sordidaque solicitudine fortius abducet quam immensam magnitudinem mundi cum harum exili parvitate contulisse? quid ad abjecta et humi repentia se ignobili cura incurvantem animum ad heroica desideria validius reflectet, quam mirabilis illius sapientiæ ac potentiæ seria consideratio, quarum illa in condendis, hæc in ordinandis rebus clare elucescit? quid aut tumores superbiæ facilius comprimet, aut morsus invidiæ refrænabit, quam de perfectionis divinæ divitiis, et incomprehensibili excellentia in politissimo speculo naturæ relucentibus, jugiter meditari? At eximiam illam bonitatem cogitantes, quam initio res universas condidisse, et singulas tenero amore complecti, ipsisque vigili cura indesinenter prospicere, rerum continuus tenor ad propriam felicitatem et mutuum subsidium conspirantium nos edocebit; hanc, inquam, ineffabilem benignitatem dum animo profunde imprimimus, annon quasi rapido quodam instinctu ad effigiem tantæ pulchritudinis conformabimur, et necessario ipsi comes, affabiles et benefici evademus? Jam naturæ studio quid suavius? aut quo potius se intellectus sua sponte appelleret? ubi otium suum et turbulentæ vitæ tædia quis fallat prudentius? quæ varietas gratior? quæ speculatio profundior? quod theatrum magnificentius? quis campus patentior, uti luderet ratio, et se recrearet, et placi

dissime lasciviret? ratio, inquam, non ideo tantum nobis concessa, ut necessitatibus bruti corporis et vitæ hujusce mortalis negotiis procurandis inserviret, sed præcipue ut in quotidiana consideratione rerum sensibus obversantium, et præsertim in sui authoris dulcissima recordatione animose exultaret. Neque dum de divina hac scientia, nuper magis serio excoli cœpta, gratulor academiæ, palpum obtrudo, aut Gnathonis partes ago, vobis de re falsa et incomperta turpiter adulantis. Annon vera res sit, testor libros, quos jugi industria pervolvitis, rationem quam assidue torquetis, experientiam quam frequenter consulitis: libros, inquam, quicunque aut solide aut ingeniose de arcanis naturæ perscripti sunt. Neque enim Aristotelem solummodo, quamvis vestra lectione dignissimum, et reliquos antiquiores philosophiæ magistros; sed quæ vestra est laudabilis solertia, etiam recentiores, quicunque aut ingenii acumine, aut diligentia in perscrutandis rebus præcelluerunt, et sæpe inspicitis, et caute examinatis. Quin et oculos auriculis succenturiatis, ac duci rationi comitem adjungitis experientiam. Quando enim, obsecro, a condita academia in tot canum, piscium, volucrumque neces ac lanienas sanguinolenta curiositas sæviit, quo vobis partium constitutio et usus in animalibus innotesceret? O innocentissimam crudelitatem, et feritatem facile excusandam! Quid plantarum historiam dicam, etiam a neophytis vestris sedulo exploratam? qui vixdum ipsi in Musarum viretis radices egerunt, antequam plantarum omnium, quæcunque aut in agrorum liberis spatiis, aut intra hortorum septa adolescunt, et vultus dignoscere, et nomina recensere possint, quorum bonam partem, ut denuo in vivis esset, ipse Dioscorides ignoraret. Quæ, quamvis in

se magna, vobis parva esse viderentur, nisi et Hermeticæ philosophiæ arcanam, et præstantissimis cujusque ætatis ingeniis in deliciis habitam eruditionem affectetis: quæ sane ars sola, præter mathematicas, stupenda opera non dubia fide historiarum comprobata, experimentorum varietatem jucundissimam, et mysteria pulcherrima jactat, quæque sola non medicinam tantum, sed et universam philosophiam valde perficere et illustrare possit. Equidem novi quorum animos ad hæc studia igni chymico ferventius desiderium inflammavit: alios qui se Lullii, Villanovæ, et quæ ejusdem farinæ philosophorum extant monumenta, imo et ipsius Paracelsi obscurissima scripta se capere et comprehendere non dubitarent; ne memorem alios egregios viros, quorum magnanima audacia de Chrysopoo lapide nobilem sive fabulam sive historiam generosa fide amplecti non pertimesceret. Sane quo vos incomparabile hoc studium, conjunctis viribus, nec languidis conatibus capesceretis, utinam animis vestris et prægrandis illa spes et fortissima ambitio insiderent, quibus ipsam ingenerare magnorum aliquot virorum illustria exempla, non verba queant fluxa, et torpida oratoris tum mali, tum patientiam vestram lacessere metuentis. Unica superest moralis philosophia, quam vobis, Academici, si vestris auribus non esset importunum, prolixe gratularer. Ad quam si quid Platonicæ philosophiæ, si quid Peripateticæ, Stoicæ aut Epicureæ peritia, quam vos ex Platonis, Aristotelis, Ciceronis, Plutarchi, Plotini, Epicteti, et Senecæ voluminibus hauritis; si quid optimorum virorum luculentæ præceptiones, accuratæ dissertationes, aut præsentia exempla conferre possunt, eam necesse est ut vos optime calleatis: illud saltem tacere nequeo, mihi quam certum et exploratum, inter

vos multos eximios viros versari, hoc genere philosophiæ etiam animitus imbutos, ea vitæ puritate, ea sinceritate morum, ea constantia et magnitudine animi, ea fide, eoque candore præditos, ut nullibi terrarum similes, nedum pares sperem reperire. Quos tamen omnes illaudatos, etiam et insalutatos dimittere præstat, quam vestram patientiam ulterius irritare: quam sane vereor ne graviter offenderim, dum vestro genio inconsulto, meum nimis presse consectatus sum, cujus culpæ cum me valde pudeat et pœniteat, vestra tamen venia prius implorata, in tutissimas silentii latebras me recipio. Vos autem, Academici, tot linguis clari, tot artibus conspicui, tot scientiis ornati, valete et gaudete.

[blocks in formation]
[ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small]

SI quale mihi hodie a fortuna argumentum dicturo, talis quoque ab ingenio dicendi facultas obvenisset, ne digna quam sustineo, persona; digna loco, quem occupo; digna vestra, quam verecundis oculis obtueor, spectatissimi auditores, illustri præstantia contingeret oratio, non esset profecto quod vehementius addubitarem. Quæcunque enim, provinciam qui suspiciunt aliquam aut munus auspicantur literarium, in præfationis potissimum materiam sibi expetunt dari; seu fundatores professionis suæ fautoresque (quorum illa aut instituta cœpit auspiciis, aut opibus sublevata stetit, aut aucta crevit beneficiis) virtute præcellentes viros, et dignitate spectabiles, suoque adeo jure amplissima sibi elogia vindicantes: seu in eodem stadio præcursores, eruditione conspicuos et fama celebres, officio suo functos egregie, deque republica literaria optime meritos, quos justa non minus quam magna laude prosequantur; sive suo denique artem demandatam studio, cujus effuse possint cum utilitatem exponere, tum dignitatem prædicare, hisque eloquii velut illecebris audientium animos permulcere; illa quin omnia obtigerint dicendi argumenta, in suo genere egregia et plane summa, ut diffiteri non ausim, ita nec fateri, ut non magnopere

« AnteriorContinuar »