Imágenes de páginas
PDF
EPUB

gistros, ita nonnulla quoque tacendi documenta extare: proponamus igitur hunc nobis saluberrimæ disciplinæ præceptorem: neminem maledictis incessere, nedum conviciis quempiam proscindere; nullius detrahere merito, aut famæ obtrectare; non efferre se insolenter, nec inaniter altercare; non in aliena se ingerere negotia, nec malignos undique rumusculos aucupari: non indigestos præcipitare sermones, nec præpropera velocitate linguæ mentis sensum anteire; ab hoc fructuose licet addiscant exemplo, qui dicendi methodum callent, modum ignorant. Sed vero modestiam nisi ab animo recte composito, et a sincera judicii æquitate profectam, aut taciturnitatem nisi cum summa fide conjunctam, aut gravitatem quis nequicquam laudibus efferat, nisi insigni quadam comitate temperatam. Atqui illo a veteratoria nemo astutia, a malitiosa fraude, ab improbo erat fuco immunior; judicia nemo sua exactiori trutina pensitabat; affectusque nemo strictiori fræno compescebat; nulla bilis æstuabat intemperie, nullo livore turgebat, expers degebat omnis odii, et a discordia vehementer abhorrens; mente semper placidus, vultu serenus, convictu innocens, mansuetus alloquio, neminem ut unquam aut aspectu terreret, aut facto læderet, aut dicto lacesseret.

Hominem plane diceretis ad Stoicæ virtutis ideam normamque efformatum; detersa tamen ista morositate inconcinna, et rigida morum asperitate perfecte delævata: ad conversantium quippe nutus, quasi stabili semper ipse in æquilibrio positus, facile semet inclinabat; non tam suo promptus indulgere genio, quam alienæ voluntati obtemperare; nec alias sibi unquam impensius placens, quam si quando convictoribus suis minime displiceret. Quo minus mi

randum sit cum tot amplissimis et ornatissimis viris tam arctam illi necessitudinem, intimamque adeo amicitiam intercessisse; utque reliquis omnibus aut cultoribus virtutis, aut fautoribus doctrinæ, sic excellentissimo imprimis Marchioni, Mecœnati pariter maximo, et peritissimo Mystæ literarum, non gratam modo consuetudinem ejus, sed et charam extitisse.

Cui tanto placuisse viro licet ultima non sit laus, supremum tamen merito in tanto laudum cumulo fastigium occupasset, clausissetque agmen nobis, nisi quæ reliquas ejus coronavit imo consecravit virtutes, eximiam in Deum pietatem, impium esset præterire. Hunc præsertim unum hodiernorum gigantum insolescenti possimus proterviæ obtendere, contemptæ religionis suo exemplo assertorem, suo suffragio vindicem acerrimum. Nam divini numinis non dico abdicare cultum, sed inficiari existentiam; mundum autumare non ab aliquo sapienti opifice conditum, verum sponte nescio quo pacto sua emersisse, cæcoque impetu ferri omnia, non a provido consilio gubernari; hoc est, seculorum omnium historiæ derogare auctoritatem, nulliusque non sensus nostri apertis testimoniis refragari, unicum jam specimen haud vulgaris ingenii, unicum habetur (proh superum hominumque fidem!) divini prorsus acuminis argumentum. Quod si millies mille convicti indiciis, milliesque adhuc totidem beneficiis devincti, nec meritam illis fidem, nec debitum his profiteri obsequium recusamus, ludibrium statim debemus, acutissimis scilicet istis, (imo omnium potius ineptissimis mortalium,) ceu stipites ac asini hebetes ingenio, expertes judicii, solennia delirantes. Atqui horum, opinor, nemo exstat usquam, qui, quam fuit

pientissimo huic philosopho, aut captum queat sublimiorem ingenii, aut confirmatius exercitium rationis, sine immani sibimet cum stultitia tum superbia arrogare. Desinant itaque hoc experimento submoniti spurii isti philosophastri, credentibus Deum omnibus colentibusque stuporem imputare mentis, judiciique inopiam exprobrare; cujus non poterant non æmulari eruditionem, non agnoscere prudentiam, non suspicere integritatem, illius pudeat illos sententiæ tam impotenter obloqui, tam ferocule insultare; evadantque tandem talis intuitu exempli vel magis pii, vel modestius impii. At theologico rectius e suggestu meruit pietas illa luculentis exornata encomiis humano generi ad imitandum promulgari, quam ab humilioribus hisce rostris meo infimi oratorculi dehonestari præconio. Imo ignoscas oportet mihi, sanctissime pakaρíтa, tuas quod ego virtutes, fide creditas tantum, non usu cognitas, ullatenus attigerim ; hoc est, quod cæcus clarissimam lucem depingendam, surdus suavissimam harmoniam susceperim deprædicandam. O si viventis intueri vultum amoena luce circumfusum, si observare gestus placida gravitate compositos, si degustare sermones tuos mellea salubritate conditos; si jucundissima tua consuetudine frui, istoque guttulas aliquot ab inexhausto gurgite scientiæ mihi depromere licuisset, tuo forsan pectus imprægnatum afflatu concepisset aliquid simile tui, tuo os imbutum nectare te dignum aliquid profudisset.

Nunc vereor admodum, ne satius fuisset amaro tantum fletu, quam insipida tibi oratione parentatum. Suffecisset utique nuda mentio tui non excitasse mentes modo, et commovisse affectus, sed universis confestim audientium oculis lachrymas ex

cussisse, quam ex præmaturo obitu tuo irreparabile damnum sustinuerint literæ, quam insolabili mœrore affecti sint familiares tui, quam immedicabile vulnus inflictum sit huic societati, tristi secum memoria recolentium. Damnum, inquam, irreparabile literis, et huic eruditæ societati vulnus insanabile: neque enim de me in ejus locum utcunque suffecto aliter debetis existimare, quam infantulum Herculi, pumilionem Atlanti, Phaetontem Phoebo quendam successisse. Ego tuam, Laurenti, imbelli dextra clavam contrectem? Ego oneri tuo invalidos humeros supponam? Ego currus tuos conscendam arduos, istasque tanti muneris, tuum quæ exercuerunt brachium, imperita manu habenas temperem? Te ego, totque alios consummatos eruditione, claros scriptis, immortali fama prælustres viros misellus tenebrio excipiam? cui ad hæc feliciter attrectanda studia captum natura perexiguum, occasio pauxillulum otii, subsidium fortuna plane nullum subministrarit; nec ullus cui fuerit unquam aut alacer impetus animi, aut vigor fervidus ingenii; sin aliquantulus fuit, diuturno neglectu deferbuit omnis, et languida incuria contabuit; sponte sua interiit, rerum fastidio ceu febre correptus, aut sortis angustiis præfocatus expiravit: cui ab omnibus bonis literis tot annos exulanti, barbaros Scythas inter et incultos Sarmatas versanti, peragranti terras, trajicienti æquora, cum utriusque elementi periculis, cumque gravioribus infortunii procellis conflictanti, tantum temporis detritum est, tantumque defluxit, exilibus nugis occupato: qui ex quo, infausto errore perfunctus, conquiescere cœperam, in grammaticum mox pistrinum detrusus, et vocularum miserabili aucupio damnatus, mathematicis protinus scientiis, et philosophiæ omni

(unam forsitan moralem excepero) nuncium remiserim, imo bellum denunciaverim, vale saltem (ut mihi videbar) æternum dixerim. Cui proinde a multo jam tempore nil lectum novi huc spectans, nil de industria visum, ne quidem per transennam, nihil omnino auditum, nisi tenui fama, et ad invitas aures perlapsum nec cui aliquid modo novi non adest, sed nec integri quicquam superest, præter rudera quædam dudum collapsæ ædiculæ, et miseras veteris naufragii reliquias. Ut plane videar mihi, tanquam ex Platonico specu, in hanc tot clarissimorum syderum insolitam lucem emersisse, non equidem ut doceam aliquid, sed ut omnia stupeam; illud autem præcipue, in me conjici oculos vestros, ad me dirigi aures, me expectationis vestræ scopum designari; cathedram denique hanc a me obsideri, indigno, qui in communibus vobiscum subselliis consistam, qui discipuli vestri privilegio gaudeam, nedum professoris titulo insigniar. Enimvero ex hoc edito loco in istam tot subinde tritam doctissimis viris aream pudibundos oculos demittere nequeo, ne tremula caput meum vertigo corripiat, ne immane discrimen exhorrescam, ne illius, quæ me huc evexit, incredibilis audaciæ conscientia percellar. Quanquam audaciam meam non est, quam facilitatem nimiam quod tantopere incusem; qui timidus hanc provinciam et reluctanti genio invaserim, non tam animo meo morem gerens, aut proprio fretus judicio, quam illorum, qui apud me et amicitia, et beneficiis, et dignitate plurimum potuerunt, consiliis adductus, hortatibus impulsus, imperiis coactus. Utcunque de illo, quod meo mihi jumento accersiverim, malo ut quiritari vanum, ita nec resipiscere opportunum fuerit, eatenus progresso, unde pedem referre pudor vetat.

[blocks in formation]
« AnteriorContinuar »