Imágenes de páginas
PDF
EPUB

Non deserendum est tam solenni arbitrio præstitutum vadimonium. Jacta est alea; tansivimus rubiconem credidimus fatis, utendum est judice ferro. Ingresso pugnam jam nec receptui canendum, nec ab assignata statione temere recedendum est. Quin potius cum hoste fortiter conserendæ manus; abjicienda desperatio, propulsandus timor, spiritus confirmandi, nervi intendendi, omni ope enitendum est mihi, acceptis partibus ut defungar strenue. Studio supplendus est defectus ingenii: quod ab usu deest, cura compensandum est. Litandum est audentium adjutrici fortunæ, et contrahendum cum superis, siquidem vera aiunt, omnia labori vendentibus. Subsidio denique mihi comparanda est diligentia, vestro ut aliquatenus decori consulam, meoque ut officio satisfaciam; præcipue vero, consultissimorum virorum, quorum consentientibus ad hoc quicquid est Spartæ administrandum suffragiis delectus et deputatus sum, ne de me conceptam spem deludam penitus, et prolatum judicium dehonestem; quorum proinde amplissimum favorem quam verbis nunc parce agnoscam, tam semper animo prolixe persentiscam, hanc saltem quoad potero factis gratiam relaturus, ut officio præstando dum gnaviter et pro virili mea incumbo, efficiam quadantenus ne videantur ipsi de me aut sperasse temere, aut perperam statuisse.

Quinimo institutum hoc nostrum quo lubentius aggrediamur et persequamur lætius, animos addat timidis, et tardis subdat aculeos, illius, cui operam addicemus, disciplinæ ingens utilitas insignisque præstantia. Neque enim spinosis tenellas mentes subtilitatibus excruciare, aut futilium tricas argutiarum innectere; non steriles conserere rixas, ludi

croque cum larvis certamine velitari: non volaticas insequi chimæras, evanidasque passim per lubricos calles venari conjecturas: sed manifesta adstruere principia, certas conclusiones elicere, utiles regulas condere, jucundasque nobis incumbet quæstiones expedire. Curæ siquidem nostræ fundus committitur excolendus, tot artium fœcunda parens, tot scientiarum inconcussa basis, tot in rem humanam commoditatum perennis scaturigo, geometria: cui scilicet uni æquum est, ut præcipua vitæ oblectamenta, præsidia salutis, incrementa fortunæ, operæque nostræ compendia accepta referamus: quod eleganter et commode habitamus; quod tutis ab hostili incursione vallis protegimur; quod per infidos fluctus secura commercia celebramus; quod agrorum pacifice fines dispescimus; quod momenta ponderum æqua lance expendimus, justaque suum cuique mensura dispensamus; quod vastas susque deque, quo volumus, levi digito moles versamus, immanemque rerum perpusilla vi resistentiam profligamus: quod speciosis spectaculis et concinnis ocellos simulachris oblectamus; quodque harmonicis auriculas concentibus delinimus. Quod terreni faciem orbis delineamus accurate, remque mundi publicam nostro universam conspectui subjicimus. Quod temporis fluxam seriem apte digerimus, et rerum vices agendarum debitis intervallis distinguimus. Quod cœlestium radiorum in usus nostros subtilem efficaciam derivamus; quod mente demum superos accedimus; imo superos admovemus nobis; nostraque neutiquam a tellure disjuncti per æthereas libere regiones spatiamur; leges ipsis præscribimus inviolabiles cœlis, et vagos syderum circuitus certos intra cancellos coercemus. Ut præteream in palæstra rationem

nostram geometrica cum ad valide intorquenda argumentorum tela, tum ad caute declinandos sophismatum ictus, cum ad nervose disserendum, tum ad solide dijudicandum, ad prompte inveniendum, ad recte disponendum, ad dilucide explicandum, utilissime exerceri: nec non ad attentæ meditationis perferendum tædium, ad alacrem cum objectis difficultatibus conflictum, ad pertinacem in studiis solertiam, usu componi mentem, et robore confirmari: instabilem hac et inæqualem phantasiam quasi saburra librari; hac fluctuantem anchora figi; hac dẹ-. sultoriam orbita contineri. Luxurians hac ingenium ceu falce castigari; obtusum hac cote exacui; præfervidum hoc fræno reprimi, torpidum hoc stimulo excitari; nulla clarius lampade per cæcas naturæ ambages, nullo certius filo per tortuosos philosophici labyrinthi anfractus vestigia regi incedentis; nec alia demum bolide veritatis fundum facilius explorari. Ne dicam, hinc quam varia rerum cognitione ditetur, quam multiplice perpoliatur ornatu, quam salubri pabulo nutriatur animus, et quam sincera voluptate perfundatur. Nam illius quæ cœlos, quæterras, quæ maria permetitur scientiæ, nulla juste limites describat, nulla plene complectatur utilitates, nulla penitus laudes exhauriat oratio. Et alioquin in materia decantata ab omnibus, et vobis intimius perspecta, improbe stolidus sim, si aut meam frustra abutar operam, aut vestram ulterius violem patientiam. Quanquam haud mediocrem jure meo possim in geometriæ auditoribus patientiam exigere; facilemque debeam utcunque a vobis veniam impetrare, si (quod felici cedat augurio) optimum me hodie præstiterim geometram, hoc est, pessimum oratorem.

ORATIO PRÆFATORIA

IN

SCHOLA PUBLICA MATHEMATICA,

MART. 14, 1664.

UT conquieverit paulo solennium negotiorum æs

tus, et restituta tantisper rebus vestris tranquillitas dandis accipiendisque novis animos apparaverit vobis, aures patefecerit; attendite sultis (academici) insolitæ rei quiddam, et prodigii non absimile denarrare gestienti. Affulsit nuper: quidnam? inquietis: an dirus cometes funestorum casuum prænuncius, cujusmodi plusculos indies (vel invito cœlo) fanaticorum capitum distorta contuetur acies? imo novum, at beneficum sydus, vero pariter ac fausto jubare scintillans, quale nullum constat a multis annis supra horizontem academicum emersisse; cujus ego nunc ut dimetiar magnitudinem, motus explicem, præsagiam eventus, non vanus utique huc prodeo astrologus. Vultis edisseram clarius? Quam iniquum sit in literas, erga literatos invidum ingratumque audiat hoc seculum, ignorare nemo potest, qui vel ad illarum calamitosam sortem obverterit oculos, aut ad crebras horum querelas non prorsus obsurduerit. Quo demiremini magis, qui tristes hac tempestate Camoenas respiceret; istam infami seculo labem abstergeret; elanguentibus studiis vigorem inspiraret; obductam longa desuetudine, nullisque

jamdudum vestigiis signatam benefaciendi semitam retegeret, eximium tandem comparuisse Mecœnatem; nedum titulo tenus, ut fit, sed ipsissima re Mecœnatem; non qui nudam ostentarit gratiam, at solidam operam impenderit literis, non ipsas benevolo tantum affectu, sed munifica quoque manu sit prosecutus: cujus ego viri ut laudes efferam, ut virtutes deprædicem, utinam mihi congrua tantis meritis verba, par tali materiæ eloquium obtigisset; neque de adeo prælustri argumento tam mihi arduum esset digne fari, quam nefas est omnino tacere. Utcunque cum publicæ gratitudinis intersit, meique præsertim id exigat officii privati ratio, etsi facultatem præstare non possum, voluntatem tamen ostendam, aliquo saltem (imperfecto licet et inconcinno) elogio præclari benefactoris memoriam cohonestandi.

Fuit is (assurgite quotquot estis auditores, tantoque debitam nomini reverentiam exhibete) Henricus Lucas; Lucas, inquam, martiam simul virtutem effulminans, et Palladiam sapientiam blandius expirans nomen; belli togæque laudibus utramque paginam historiæ repleturum, futurumque apud posteros an heroicæ fortitudinis nescio, vel divinæ munificentiæ exemplis celebratius. Henricus Lucas; vir a prosapiæ dignitate prolixe commendandus (utpote qui prænobiles familias proxima sanguinis agnatione contigerit) nisi quod amplitudini generis potior animi magnificentia detraxerit, et virtutum excellentia natalium splendorem obumbrarit. Modicas illi facultates nascendi sors attribuit, quasque etiam pupillo litigiosi fori subtraxit importunitas, jurisque injuria surripuit; prospera fati iniquitate, ne scilicet inconsultæ fortunæ potius, quam laudabili solertiæ sua vel honeste vivendi copia, vel gloriose benefaciendi fa

« AnteriorContinuar »