Imágenes de páginas
PDF
EPUB

negotia putant conficere; idque multa agendo consequi solent, ut nihil agant.

Hinc tamen utcunque fit, ut oculum retorquens molestia afficiar, eoque graviter admordear, quod vel opportunitas defuit, aut imbecillitas obfuit, ne de vobis luculentius promererer.

Nec aliunde quam a comitate vestra solatium exquiram; quale satis efficax adhibeatis licet, quoad a me vel gesta vel omissa, sicuti res postularit, aut boni consulendo, aut benigne condonando.

Illud obtestato mihi tantummodo superest, ut prospera vobis omnia comprecer; imprimisque talem mihi successorem obtingere, qui cum usibus vestris aptior, tum votis acceptior sit : ita voveo scilicet, ita non læva cornix auguror ἔσται πάντα καλῶς.

ORATIO SARCASMICA

IN

SCHOLA GRÆCA.

QUOD moralis disciplina docet, res ipsa loquitur, et quotidiana experientia confirmat, frequentis alloquii pabulo ali necessitudines, easdemque diuturnæ ampoonyopías quasi tabe quadam perimi ; id forte spectans superioris ævi prudentia, ne quæ ex mutui officii societate inter nos coaluit amicitia, omnimodæ familiaritatis quasi resoluto vinculo dissiliret, nobis qui hoc munere fungimur, legem imposuit, longa jam consuetudine sancitam, vosmet quotannis, spectatissimi auditores, in hoc seu abeuntis anni decessu, seu accessu venientis, solenni ritu compellandi. Quod majorum laudabile institutum, mihi, cui antiquitate ipsa nihil antiquius habetur, et qui vetusto usu probatos mores præcipua quadam reverentia prosequi soleo, alioquin segni licet, et inhabili ad dicendum, seu violare retentum, seu intermissum non revocare, religio est. Eamque modo provinciam ut lætius obeam lubentiusque, facit id imprimis, ut quemadmodum amicos a multo tempore absentes, qui fuerunt aut qui futuri sunt, eo charius solito complectimur, lautiusque excipimus, ita nunc incumbat mihi vos ab integro minimum anno præterito neutiquam visos, nec ante elapsum alterum, opinor, denuo videndos, ut impensiori quadam comitate, uberiori oratione consalutem. Accedit ad hunc nodum

fortius stringendum, non uno nomine debita, nec exiguis in me beneficiis vestris obstricta gratitudo, non illa quidem verborum liberali apparatu, nedum exili quapiam et perfunctoria agnitione, (siquidem pro merito) digne exsolvenda. Levastis enim me (humanissimi quotquot estis academici) gravissimo onere; a maximo periculo liberastis; labori, solicitudini, pudori meo abunde pepercistis; jugi scilicet illa et pertinace absentia, qua has scholas refugistis. Eximio itidem honore cumulatis, singulari lætitia afficitis, incredibili quodam solatio me recreatis hodie, nova hac vestra et inopinata præsentia, qua locum hunc, tamdiu desertum et vacuum, repletis quodammodo ac decoratis. Fecistis illa, ne mihi esset in adornandis prælectionibus anxie desudandum; ne acuminis vestri severum judicium reformidarem; ut otio meo indulgerem libere, mihique quicquid venerat in buccam, securus famæ, immunis a censura, intrepide effutirem. Facitis autem hæc, ne perpetuo mihi putem in hac mosta atque ingloria solitudine ætatem fore transigendam, ne desperem penitus, hujusce diei fretus augurio, futuros semel in anno duos saltem vel tres, quos aspiciam, quos alloquar, quibus salutem feram, a quibus referam.

Enimvero ex quo in anni decedentis auspiciis longum mihi vale peroranti dixistis, desedi continuo solus huic cathedræ (nemo vestrum sat scio vel mentienti avróτns testis fidem derogabit) tanquam rupi suæ Prometheus affixus; vel ut arbiter quidam supremus in illa (quam non nemo nuper excogitavit) republica Solipsorum; non montibus dico aut sylvis, sed parietibus istis atque subselliis sententias Græcas, figuras, phrases, etymologias undique conquisitas admurmurans; plane ut Attica noctua ab omni aliarum

avium commercio segregata. Egimus ego et Sophocles meus in vacua orchestra: defuit illi etiam suus TρITAуWHIσTs, chorus affuit nullus, ne quidem puerorum ; qui canentibus accineret nemo erat, nec qui saltantibus applauderet, nec qui obstreperet loquentibus. Quod si forte vagabundus quispiam recens, vel naufragus sophista (unus aut alter) temerario æstu abreptus, vel infelicis auræ cujuslibet impulsu deportatus, in has aliquando (quod perraro tamen memini accidisse) oras appulerit, vix obiter is inspecta provincia, aut tribus verbis acceptis, tragici quippe nescio quid sonantibus, quasi a barbaro Græculo, si perstaret, propediem devorandus, e meo repente Polyphemi antro in pedes se conjecit. Non eo hæc dico, quasi sortem meam deplorem, aut illud væ soli ad me pertinere existimem; qui Scipionis illud allegare queam quam verissime, "nunquam minus "solus sum" (hoc præsertim in loco) " quam cum "solus;" quique ita comparatus sum, ut mihi nunquam impensius placeam, quam cum nemini vestrum displicere me scio. Nec ut improperem vobis, quod maximi beneficii vice duco, profiteor, agnosco. Neque ut ad tenues epulas nostras ambitiose invitem præsentiam vestram, quæ spatio, quod occupatis, neutiquam gratior est, quod dici solet; imo ob contraria his omnia. Meas imprimis ut laudem atque deprædicem fortunas; amplissimum hoc et commodissimum domicilium qui tamdiu solus incoluerim, nullis hinc inde ruentis, trudentis, tumultuantis popelli factionibus perturbatum: qui liberrimi aëris spiritum hauserim, non halitibus tetris oscitantium, non sudantium fœtidis nidoribus infectum. Qui vociferantium nullis clamoribus lacessitus, nullis caperatarum frontium minis perterritus, a Momis procul omnibus

et Zoilis, in tuta pelle, in tranquilla pace, in alto silentio placide conquieverim; qui sine ullo demum consorte imperii, sublimi solio insidens rex in vacua aula, longe fuerim lateque dominatus. Quinetiam, beneficio vestro, quam in prospero statu positus, quam animo lætus et contentus agam, docente me et demonstrante certiores facti, ut mihi nec misero prorsus nec ingrato acclametis: optatissimam denique felicitatem hanc ut mihi sartam tectam conservare, meumque suavissimum somnum ne velitis importuno strepitu interpellare, quo a vobis impetrem precibus, argumentis evincam. Enimvero manere domi pergite, si sapitis; privatis studiis incumbite; versate libros, quos habetis, lectissimos; in amona Musæi umbra delitescite; delicatis stragulis vos obvolvite; foco incolumes et hilares assidete; consulite quieti vestræ, valetudinem curate, genio indulgete. Quo domesticas delicias relinquere; lectionis filum abrumpere; vestes commutare, ad molestum iter vos accingere, cœli solique injuriis tenellas cuticulas exponere? eo scilicet ut per integram hic horam obrigescentes frigore, vel æstu tabefacti ineptulum quendam in obsoletæ vetustatis sterquilinio ruspantem, criticorum ludicris argutiis inhiantem, mythologorum putidas historiolas recensentem, grammaticorum inanes quisquilias corradentem sentiatis prælectorem. Mihi serio hæc optanti obsecrantique nullus dubito quin toto capite annuatis. Utcunque ut circumspecte agam, omnesque tranquillitatem meam invasuris aditus intercludam; ne qua vos, quid hic rei agatur ignaros, pernoscendi cupiditas trahat, aut præpostera illiciat curiositas, frequentius nos, quam vellem et par esset, invisendi; quid nostri consilii fuerit, quid sit, quid egerimus hactenus, quid porro acturi

« AnteriorContinuar »