Imágenes de páginas
PDF
EPUB

ab ipsa suam, sua principia, suosque terminos mutuetur; cum sine illius ope et subsidio nec jurisprudentiæ subtiles apiculos attingere, nec medicinæ salubres succos degustare, nec ipsius theologiæ sanctissimis mysteriis initiari, nec academica ullatenus munia obire possitis, peritia ejus qualiscunque non jucunda tantum vobis et optabilis, sed summe utilis sit, et prorsus necessaria. Nolite igitur, lectissimi juvenes, tanti Imperatoris, cui academiæ albo, quum inscripti essetis, solenni sacramento fidem obstrinxistis, e justa militia in factiosorum castra transfugere; nolite ab antiquissimi clarissimique præceptoris disciplina ad novam aliquam et ignobilem sectam deficere; nolite denique e tritissima probatissimaque semita ad salebras istas digredi studiorum, temporis dispendia, ingenii cruces, industria offendicula. Saltem in Aristotelis assidua lectione, si non materiæ gravitas, sensus acumen, doctrinæ utilitas, at orationis retineat vos eximia dignitas, et singularis eloquii præstantia. Ab illo si minus sapere, at dicere saltem ut discatis ne dedignemini; nec si ab eo mentem instrui, linguam quoque ideo poliri recusetis. Est enim is certe, si quis alius veterum, Græci sermonis gravissimus author, optimusque magister dicendi; dictionis exquisita proprietate, venusta puritate, nitida elegantia, lepida suavitate, nervosa vi, nativaque mirifice pollens ubertate. Ut vel hoc nomine prout a clarissimis oratoribus amplissime meruit celebrari, ita manibus vestris teri dignus sit, mentibus concipi, memoriis insculpi. In qua facultate haud adeo mirum sit si tantopere excellat, ejus artem qui tam intime perspexit, tam perite tradidit, tam diserte, tam copiose. Eum ut merito ceu præviam facem oratorum ille rex et parens facundiæ præ

omnibus sequi se, suspicere, imo admirari disertis sæpe verbis confirmet, et fateatur. Hujus itaque præclarissimi authoris scripta, præsertim wтEρIKα, cum pro officii nostri ratione legenda mihi ac interpretanda proposuerim, ab iis, qui de arte rhetorica ad Theodecten communiter inscribuntur, libris auspicabor; illorum æmulatus morem, qui os solent prius ad loquelam, quam aut animum ad scientias, aut ad virtutem mores informare. Expectatis jam forsan, imo metuitis, ut de rhetorica dicam aliquid; ut eloquentiæ diutius immorer encomiis celebranda: quasi vero ipsa se satis rhetorica non esset dicendo; quasi non ad laudandam eloquentiam ipsa imprimis opus sit eloquentia, a qua ego tam longe absum, tam vehementer abhorreo, ut ad ejus vel stupeam nomen, ad solam mentionem obmutescam.

Dixi.

[ocr errors]

ORATIO HABITA IN COMITIIS.

BONUM factum, Academici, quod divina aspirante clementia, fama nequicquam occlamitante (vel infamia potius, quæ plerosque nos omnes aut tumulis mortuos inclusit, aut lectis ægros affixit) Libitina exempti, feralibusque purpuris exuti, vivi (Deo Sospitatori gratias) valentesque, quinimo vegeti atque robusti, comparemus hodie, ostro festiviore succincti prodimus, Academici puerperii solennia recolimus, et nedum ipsi propitia valetudine gaudemus, at multam amicis nostris salutem impertimus.

Nos, inquam, divino beneficio salvi salvos esse jubemus, hospites nostri quotquot adestis, sive quondam hujus, sive nunc alterius academiæ alumni, charissimi fratres, dilectissimique consobrini, quoscunque vel propensa charitas vel honesta curiositas huc adduxerunt, seu ad invisendum decumbentem academiam, seu ad congratulandum erectam, seu ad illam utcunque præsentia vestra cohonestandum recreandumque,

Multum sane, si quandocunque, nunc præsertim affectui vestro debere se persentiscit alma mater, quod malignis rumoribus haudquaquam absterriti, ad iter vos accingere veriti non estis, nec viarum tædia subire gravati, neque sorti nostræ vestram adjungere dedignati; id utique vobis imponentes negotii, ne mæsta solitudine laboraret academia, ne deserta prorsus aut amicis destituta videretur, ne comitia

publica private celebraret, aut incelebrata potius clanculum obiret.

Quo magis exoptandum mihi sit, illa nunc auspicanti, expectatione vestra dignam, auribusque vestris haud ingratam, qua vos excipiam, orandi contigisse materiam ; quæ et meam eloquendi tenuitatem suppleat, vestram expleat cupiditatem audiendi.

Neque votis fortuna meis omnino refragatur, cum multa tam florentis indicia, quam crescentis academiæ præsagia, quæ et præsentis status felicitatem luculente monstrant, et futuri spem abunde fovent, ultro res ipsa dicturo subministret.

Si quidem imprimis Musæ nostræ fausto patrocinio, certo præsidio, beneficoque fruuntur influxu illustrissimi juxta ac optimi cancellarii, ad academiæ protegendam salutem, provehendum decus, privilegia vindicanda, remque publicam nostram quomodocunque conservandam, exornandam, amplificandam, prompto studio, valida ope, stabili gratia paratissimi; quo nullus, opinor, ab omni memoria contigit ad commodis nostris subveniendum aut voluntate pronior, aut opera potentior, aut successu felicior; cujus ad omnimodas laudes, ad excelsas virtutes, ad gloriosa facinora justo præconio celebrandum cum facultas mea non aspiret, cum ad indolis heroicæ splendorem, animique coruscam magnitudinem nostra præstringatur acies; cum ad Martium ardorem, et militarem peritiam, ad fulminatum Mosam, et expugnatum Trajectum (perennis historiæ stylo debitum Monumethanæ fortitudinis et famæ monumentum) vox contremiscat; id saltem officii ratio vel invitis et impotentibus eliciat, ne tam spectatam in nos eximiam benignitatem silentio penitus involvamus, aut amplissima beneficia nobis collata non agnoscendo vel

stupide vecordes, vel perdite ingrati videamur; neque quod academia tanti Mæcenatis non illustri solum nomine decorata fulgeat, felicibusque sub auspiciis vigeat, ast singulari quoque benevolentia (nullam non seu captante seu arripiente benefaciendi occasionem) munita permaneat, subtrahenda fuit ansa nobis opportune gestiendi, vobisque libenter gratulandi.

Tum professorem cathedra nostra possidet, ejusmodi virum, eo animi vigore ingeniique acumine, ea judicii soliditate, ea facundiæ splendida amoenitate, limpida ubertate, nervosaque vi; ea eruditionis amplitudine et copia; ea demum solertia, diligentiaque præcellentem, ut quamlibet academiam ipse solus beare, solus insignire et illustrare valeat; de quo plura taceo, ne aut ipsius modestiam irritem, aut soli lucem affundere videar; cum laudes nullas Hercules ille theologicus desideret, apud vos præsertim, quibus ipsius dotes nullatenus incompertæ sunt aut erunt; si quidem aut memores estis eorum quæ antehac gesta sunt, aut iis quæ nunc geruntur attentionem debitam præstatis.

Accedunt alii facultatum, linguarum, mathematum professores, suo quisque peculiari dignissimus elogio, si vel ipsi proprio suo merito non satis inclarescerent, vel eorum famam perfunctoria nostra commendatio valeret adæquare.

Quid, quod numerosam alma mater jam enixa sobolem, in utriusque reipublicæ subsidium, inque posterorum solatium confert, optima ni fallimur indole præditam, et probe disciplinis excultam?

En et vobis, hospites, liberaliter excipiendis, ad disputandi munia comparatos, viros eximios; imprimis theologum insignem, quem frustra sit verbis meis laudare, se factis suis mox abunde commendaturum ;

« AnteriorContinuar »