Imágenes de páginas
PDF
EPUB

Connubio stabili gaudent, plaudente Hymenæo,

Beatitudo et sanctitas.

Jugis amicitiæ fatali fœdere vita

Eterna nectitur bonæ.

Justos esse malos non ipsa Astrea, beatos

Non ipsa det felicitas.

Christus parendo sanctis non officit actis,
Ea sed docet, jubet, juvat.

Terram esse in mundi centro sitam nullis argu

mentis evincitur.

ANNO 1653.

O NIMIUM faciles prono cœlestia sensu
Metiri, radiisque oculi finire pusilli !
Nempe patent circa picti laquearea cœli
Syderibus stipata, cavi seu fornice vitri
Implantatæ agiles jaculentur lumina flammæ.
Scilicet hos tenuis visus describere fines
Jussit, et hac mundi campum sepire figura:
Iste æquas stellis designat in æthere sedes,
Seu cursu stabili dubiove errore ferantur;
Ille brevi solem facile constringeret arca;
Et paribus suadet spatiis distantia mundi
Moenia tellurem patulo complectier orbe.
Haud aliter stetit in mediis erratica terris
Delos, et in medio rupes sedet alta profundo,
Cujus spumoso lustranti e vertice circa

Omnia pontus erunt, deerunt quoque littora ponto.
Sic quem fata sinent lunam conscendere pennis
Anseris innixum, vel dira mole gigantum,
Se putet in medio rerum consistere puncto,
Et circum æquali converti sydera gyro.
Sphæra brevis sensus, cœli diffusa; capessat
Judicium ratio, quæ cum sit nulla, valete.

Hypothesis Cartesiana de materia et motu haud satisfacit præcipuis naturæ phænomenis.

ANNO 1653.

ALUMNE coeli; flos sophiæ; latex,

Libella, lumen, lima scientiæ;

Dilecte vero vir; fidelis
Artis et ingenii magister;
Prostrata cujus cuspide Martia
Ignava collum flexit opinio,
Nitens arenæ, comprimensque
Deciduas cubito columnas ;
Retusa sub quo vindice tetrica
Præjudicandi cessit iniquitas,
Sophistice contentiosa,

Et temere ingeneratus error;
Ignosce sanctis, maxime Cartesi,
Si Musa vecors manibus obstrepit,
Ignosce, nos te curiose,

Dum tua deserimus, sequemur;
Quæque abrogata lege tyrannidis
Exegeris suffragia libera

Dicemus, en te adversus ipsum

Intrepido speculamur ore.
Timere noli: spiritus arduas
Nisu impotenti succutiens domus
Radice figit destinata

Excidio tabulata tristi.

Ingens pusillo machina brachio
Impulsa stabit: fortius impetum
En admovemus; væ, tremendo
Verbere personuere nubes!

Heu quale visum lumina præferunt

Invita turpis conjugii, sacer
Quod nolit Hymen auspicatæ

Ignibus irradiare teda.
Informis Hyle, lurida, vividæ
Immunis auræ prorsus et ingeni,
Et quapiam vertiginosus

Mobilior, leviorque pluma
Motus, perennis connubii jugum
Subiere, faustos accipit annulos
Sponsus triumphans, sponsa sordens
Pellibus induitur decoris.

Junctis nefanda lege parentibus,
Lucina præsens innumeros dedit
Forma nitentes invidenda,
Cartesio perhibente, fœtus.

Prægnantis Hyles filia prodiit
Pulchra universi machina, cœrulus
Æther, ferax telluris almæ
Campus, et oceani fluentis.

Huc nempe cœlestis recidit labos,
Fecisse quondam res numero duas,
Donasse nobis versipellem

Protea, pennigerumque motum.
Quas scena mundi visibus objicit
Lusus decentis perpetuas vices,
Persona duplex sustinebit?

Huic Deus invigilet theatro? An mundi ocellos, ætheris incolas Cæco fluentes volvier impetu Volubilis vis bruta molis

Ordine perpetuo incitabit?

Non cura mentis, non manus artifex,
Sed prosper aptæ materiæ fluor,
Quas torpidi miramur ædes

Struxit equo, volucrique cervo?
Nec sempiterni turbinis æmulum
Cor sponte gyrat mille volumina,
Reciprocas sed obsequendo
Incipit atque perennat undas?

Quid jam cupressi funebris aut cedri
Ortus, vigores, semina cogitem?
Non illa rector spiritus, sed
Materies operosa prodit.

Cicuta tristis, salvia sospitans,
Conyza fœtens, flos Paphiæ rosæ,
Utræque surgunt ex iisdem

Seminibus, vel utræque nullis.
Crescens metalli venula pauperis
Centum moratur syderis ambitus,
Lasciva dum forte expetitas

Mechanice peragit choreas.

Propensa nusquam passio prenditur, Infensa nusquam; cuncta potens amor, Sævum odium, finesque rerum Exilium subeunt acerbum;

Non appetitus viribus insiti,

Sed tela vibrans, ac atomos truces,
Lupus, monenti te Renate,

Exanimam procul arcet agnam.
Hoc mens acumen languidior ferat,
Et tam coruscæ vim sapientiæ,
Inscitiæ O felix asylum,

Pande fores animæ fugaci! Quin ista nudæ lucidus arbiter Naturæ ocellis falsa fatentibus Juraret interpres Deorum,

Si recitare vacaret, Hermes.

« AnteriorContinuar »