Imágenes de páginas
PDF
EPUB

Degeneres animæ) vana exoptantibus ira,
Rex etiam fato oppressæ virtutis amicus
Abnuit, et, qui se potuit defendere vivus
Judice me, dixit, meruit post fata quietem.
An posthac fortes violavit iniquior umbras
Impetus haud scio, sed tumulum spes irrita quærit.
Qua merito minor Ambosius sub marmore clausus
Conspicuo perituri oblivia nominis arcet:
Marmora quid loquor ? hunc resonabit buccina major,
Et spisso clamore per æthera differet altum
Immani vocis certamine Georgius ingens:
Cujus in eloquium si vastam impellere molem
Vis hominum posset, Gangetidis accola ripä
Ultimus audiret perculsa mente sonantem,
Exaudiret totus, et obsurdesceret orbis ;
Concussas nutare domos, fragilesque fenestras
Dissultare, feros flatus regnare videres.
Is posset clamor cunctas perrumpere sphæras,
Adque ipsos penetrare Deos, symphonia cæli
Debilior nostras nondum licet attigit aures.
Oris quale cavum ! non æque grandis hiabat
Machina ventre suo Argolicam complexa juventam.
Quam spissus munit paries! haud crassior illo
Murus, quo Nini Babylonem cinxerat uxor.
(Ne mirare adeo, nec mendacem argue vatem ;
At perpende animo glebis ea monia coctis
In laterem, hos solido muros constare metallo)
Quis furor insedit mortalia corda, stupendo
Intima pro strepitu prædari viscera terræ
Divitis, et totas simul exhaurire fodinas,
Ac se tam valide conari reddere surdos ?
Quæ manus ad celsæ turris fastigia tanti
Pondera prodigii evexit, coloque locavit ?
Illi Gnosius Ætneusque loco decedet uterque
Dædalus, et quisquis priscæ miracula Memphis
In pontum sub ea deduxit mole gementem,
Unaque ingentes oneravit caute carinas.
Sed te materies hebeti gratissima Musæ,
Plumbi stridula massa, tuasque relinquere sedes

Sævus amor compellit, et insitus ardor ocellis
Lustrandi nova, nec tepido præcordia voto
Accendit regni caput inspectare cupido.
Sic dum pomiferis celeres excedimus arvis,
Persequimurque diem medium, fontesque calorum
Obrepit Bacchus sensim, parceque trementes
Exerit in limbos inimici frigoris ulnas,
Mox tepidi afflatu factus fidentior Austri
Densius objectat vineta feracia, tandem
Ebria continuo saturantur lumina Baccho;
Ast humili Baccho, nec qui conscensibus altis
Aërea tenues ramos circumplicat ulmo,
Contentus terræ affixis incumbere palis.
O quam te taceam, variis Momorantia vallis
Afflua deliciis, per quam domus inclyta, primos
Admissæ jactat quæ relligionis honores,
Sed fati rigidis insultibus obruta, Lethes
Nescia vivit adhuc et nomen vindicat ævo.
Nec mera vina crepas et munera sola Lyæi,
Calles haud invita tuos peragrantibus offers
Altera dona, tuis rubet altera purpura campis.
Ecce verecundis cerasis ut consita rura
Indefensa viis irritamenta rapinæ
Objiciunt, nullo munimine tecta, sed illo
Quod præstant probitas et rara modestia vallo.
Egressis hoc Elysio suprema laborum
Meta sub aspectum venit.

Pandite nunc Helicona Deæ.

Parisiis,
Feb. 9. 1655.

Iter maritimum a portu Ligustico ad Constan

tinopolim.

NOV. 6, ANNO 1657.

LUXERAT illius soboles gratissima, cujus

Æterna fasti nobilitate rubent,
Quæ sceleri devota evasit sacra saluti ;

Hæc prior, illa dies sexta Novembris erat,
Cum dulcis terræ placidis amplexibus acti,

Inque tuos lapsi, Doris amara, sinus, Deserimus Ligures oras, arcesque Liburnas,

Subditaque Etrusco littora clara duci. Ut tamen exilii patientia mitior esset,

Et foret intrati parca querela maris, Fecit amica ratis, quæ dum felicibus auris

Spumanti æquoreas perruit ære vias, Visa fuit medio turris discurrere ponto,

Visa rapi tumidis altera Delos aquis; Tanta superstabat moles cedentibus undis,

Sub tali gemuit pondere pressa Thetis ;
Haud illa major, nec pulchrior altera navis

Tradit in Æoliam vela superba fidem,
Per medios coeli ardentis quæcunque calores,

Et sævum pavidas per mare quærit opes,
Perque ea, quæ priscis ignota tonitrua nautis

Fulminei vincunt tela trisulca Jovis.
Hac nos Tyrrheni sulcavimus æquoris illas,

Quas adiit primum Lydia pinus, aquas,
Quasque errabunda tranavit Dardana pubes

Fatorum dubiam classe secuta fidem;
Lævum puppe alta spectantibus Itala tellus,

Occupat adversum Cyrnus iniqua latus:
Saxa tenent medium, trepidis quæ cognita nautis

In nostro nullum carmine nomen habent.

Tum regina deûm, veteris non immemor iræ,

Quam peperit formæ palma negata suæ : Ventorum pater, angusto qui carcere ventos

Comprimis, arbitrii sub ditione tui,
Trojanum genus, et Brutum jactare parentem

Ausa secat Tuscos gens inimica sales,
Hos modo tu: verbis assibilat Æolus, Ultra

Non opus est, conjux imperiosa Jovis;
Et simul emissus claustris resonantibus Eurus

Avolat, ac nostrum consonus Auster iter
Reprimit; abripitur variis obnoxia ventis,

Subditaque incerto lassa carina salo; Undique vesano fluctu jactata volutat,

Et nunc has partes, nunc resupinat eas ; Instabiles titubant mensæ cænantibus, orbes

Desiliunt, patinas dira ruina trahit;
Hunc aries, illum lascivo bubula cornu

Impetit, e patula deflua lance caro,
Jus ruit indomitum, polentaque nescia justi

Limitis humanos irrigat amne sinus;
Quid fragili vitro speres, Bacchoque salaci ?

Edit mirificos ebrius iste choros. Senserat injustæ ludibria sæva sororis,

Et fremuit moderans cærula regna Deus : Hæc patitur, qua non gens navigat altera, nec qua

Insultat dorso charior ulla meo ? Composuitque fretum, reduces candentia pulsant

Vela leves Zephyri, proficimusque via. Aspera Sardinia lustramus littora, belli

Infaustas Tyriis Trojugenisque faces. Tum procul Ætneus speculantes campus ocellos

Detinet, hunc Mavors durus adire vetat. Mox Siculos inter fluctus Libycosque renidens

Allicit incertam Malta superba ratem; Infelix scopulus, si Parca benignior illas,

Quas natura negat, non tribuisset opes : Scilicet haud dulcis torrentia pocula Bacchi,

Nec flavæ Cereris munera læta crepat,

Grandibus insignem factis Mavortia tollit

Fama, rudes clivos inclita palma colit.
Difficili turres saxo natura tuetur,

Adjicit ars vires ingeniosa suas,
Plus pia virtutis species, fulgentia summis

Aggeribus niveæ signa decora crucis.
Floreat æternum justæ prosperrima sedes

Militiæ, heroüm prodigiosa domus : Queis dedit haud animos, scelerata nec induit arma

Fluxus opum, aut vani falsus honoris amor : Nobilis obstrinxit sancti tutela sepulchri,

Agaridasque sacro pellere cura solo : Effecit numero pollens ignavia, tandem

Desererent voti prima theatra sui :
Expulsis Phæbea Rhodos concessit asylum,

Phæbeam gestis nobilitare Rhodon.
At novus exundans Rhodopeïs montibus imber

Hac quoque belligeram depulit arce crucem ;
Extremum tandem profugi munimen honoris

Hesperii Meliten munere regis habent; Inde suis vastant Saracenas classibus oras,

Sanctaque adhuc gladio vindice bella gerunt. Hanc adimit confestim auris abrepta secundis

Pinus, et Ioniæ pervolat æquor aquæ.
Vix semel immensi gyrum percurrit Olympi

Flammigeris peragrans æthera Phæbus equis, Cum puer, aërei prospectans vertice mali,

Provocat aspectum bellica prora meum, Persequiturque eadem cupido vestigia cursu,

Expandens nostris æmula vela, refert. At si vera crucis Melitææ insignia præfert,

Congressus faciles optat amica comes. Hinc dubiam nobis tenuit sententia mentem,

An foret hostili concipienda loco: Captum urgemus iter, pavor haud ingloria pulsat

Corda, nec indignæ sordida cura fugæ : Senas impendunt quater horas, jam prope nostris

Ut verbis possint verberibusque frui ;

« AnteriorContinuar »