Imágenes de páginas
PDF
EPUB

Ingenua bonitate excepit, fovit amicis

Consiliis, juvit consiliisque rudem. Integritas vitæ siquid, facundia linguæ,

Et facilis morum candor honoris habent,
Siquid pacificæ mentis prudentia felix,

Et sibi cura suum-conciliare gregem,
Hunc merito vestrum jactare potestis alumnum,

Certus ab hoc vobis germine crescet honos.
Me sibi devinxit certe, nec debita tanta

Excutient animo secula mille meo.
Nec regit imbelles agilis dum spiritus artus,

Excidet immemori gratia vestra mihi ;
Hospite qui mensa cepistis et hospite tecto

Ignotum vobis immeritumque virum. Dum peragit septem lampas Titania gyros,

Hic sumus, octava carpere luce fugam Cæpimus, in liquidos iterum descendere campos,

Et magni portam Thracis adire juvat. Errantes pelago scopulorum cingit acervus

Alter, in his palmam Sapphica Lesbos habet ; Quæ cunas Theophraste tuas divine, tuasque

Psittace, præclaris terra superba viris,
Alcæique chelyn, et jactat Arionis illam,

Quæ pisces valuit sollicitare, lyram.
Exerit hinc sublime caput Vulcania Lemnos,

Gleba sigillatum præbet opima solum.
Imbros detegit et canos Samothracia montes

Ardua, mystarum relligiosa parens. Implicat invitos tandem statione maligna,

Nostræ equidem Tenedos non bene fida rati; Quæque decem Danai classes Agamemnonis annos,

Nos totidem plagæ detinuere dies :
Hinc Veneti rerum, depulso Thrace, tyranni,

Inde viæ cupidos sæva moratur hyems;
Interea faciem belli spectare nefandam,

Et rigidi Martis tristia signa licet, Ambustas ædes, direptaque prædia, passim

Quæque per incultos ossa seruntur agros.

Qua sunt aggressi terram regione, quibusque

Victrices scopulis applicuere rates ;
Quo tormenta jugo Saracenæ obnoxia turri,

Queisque alacres turmas disposuere locis,
Demonstrant, vacat attentis admittere dicta

Auribus, invisæ dum tenuere moræ : Rumpimus has tandem, cursumque iterantibus olim

Inclyta Dardanii littoris ora patet. Florida planicies, placitis delecta Deorum

Artificum, sua qua Pergama sede forent ; Nobilis heroum circus, fatale theatrum

Virtutis, prisci Martius orbis ager. Europen Asiæ commisit, Troas Achivis,

Diisque adversantes bellica scena Deos ; Hectoris eximii volucrisque effusus Achillis,

At magis ingenii campus, Homere, tui :
Condita divina ceciderunt monia dextra,

Ast æterna tuo carmine Troja viget.
Nec procul umbrosæ vertex ostenditur Idæ,

Quo funesta fuit lis agitata foro;
In mare contracto Simois ubi defluit amne,

Cum Trojæ allueret mænia, major erat.
Dum vix elapsa est oculis Sigëia tellus,

Et sua adhuc memori funera mente sedent, Altera suppeditant tragicos spectacula luctus,

Et cedunt aliis Troica fata malis. Angustas fauces Athamantia deteget Helle,

Quas fallax toties nobilitavit amor.
Diffusos Asiæ tractus, plagasque patentes

Europæ tenuis distrahit unda freti,
Quam tumidus vanis vexavit Persa flagellis,

Et fluxam stulta compede vinxit aquam.
Quis Seston nescit, priscæ quis nomen Abydi,

Adversas arces, claustra gemella maris? Cui non dicta est noctivagi jactura Leandri,

Parque Herus pulchræ flamma, sepulta salo? Non licet his curas impendere, tendimus ultra

Ignave, contra vim venientis aquæ;

Donec liberior Propontidis alveus ipsam

Explicat; effuso deficit amne vigor. Rursus aberrantes angusto limite fluctus

Congregat, et stricto continet ore salum Bosphorus: attollunt septem fastigia turres,

Et patet urbs longæ meta statuta viæ.

[merged small][ocr errors][ocr errors]

DE RELIGIONE TURCICA.

Α ΚΕΦΑΛΟΝ.

ANNO 1658.

MENTIBUS his residere metum studiumque Deorum
Quis putet, aut animos divinum tangere cultum
Humani expertes ? Jovis ut Cyclopica corda
Cura premat, Coeli fateantur regna gigantes ?
Sic habet : inseruit sensum nascentibus altum
Authoris natura sui, rerumque parentem
Ignorare vetat rerum fatalis origo;
Numinis immunes non vivitur; occupat omnes
Relligio, plus falsa juvat, quam nulla; docemur
Hanc facile, cupidaque stupentibus aure sacerdos
Imbibitur nugas, et inania verba susurrans.
Hinc simul ac patriis bellatrix turba latebris
Emersit, Scythicisque opulentam Persida sceptris
Supposuit, servos domini accepere magistros,
Succubuit victor domitis accessio sacris.
Sæva superstitio, bellisque creata ciendis,
Indulgens iræ, pronæque effusa remittens
Lora voluptati, martis simul improba fautrix
Et veneris, votis ac moribus apta ferinis,
Barbara corripuit subita præcordia flamma :
Quam faveas modo, Musa, nec indignere lacunis
Stercoris impuri te immergere, protinus omnem
Excutiam, quo fonte, quibus defluxerit olim
Alveolis, arcana rudi mysteria versu,
Absurdos ritus, commentaque vana retexam.
Primus Arabs, humili deductus stirpe, sed alta
Ambitione tumens, pravi molimine fretus
Ingenii, cum rem Christi marcescere fædis
Corruptam vitiis, lacerique labascere vires
Imperii, populum luxu grassante solutum,

Immemorem priscæ fidei, fallique capacem Cerneret, e Stygiis immissa luce tenebris ; Proditione prius satagit grandescere, cives Sollicitare, jugum veteris convellere regni, Allicere incertum studiisque accendere vulgus, Se diro præbere ducem stimulumque furori: Judiciis superum mox inclarescere ; labem Obscuri generis detergere, desuper ortum Illustrare, potestatemque ascribere coelo: Mira per humanas mendacia spargere mentes, Se libertatem sublatam vindice terris Restitui, morum se correctore reduci Justitiam, præcepta novæ veneranda salutis Se præferre, sua reparari secula lege; Quam non terrena cretam ratione, suique Pallada jactaret cerebri, sed ab æthere summo Divinoque sinu rapidis deduceret alis Dux superûm Gabriel, Cæli fidissimus Hermes : Aut inspiraret solitæ sub imagine formæ Nobilis aura Dei, mites imitata columbas, Et docili arcanos stillaret in aure susurros. Sic e spernendo venerabilis, eque latrone Vates, nil infra commercia numinis audax, Ense simul stricto, falsoque feroculus ore, Marte Jovem, sævis oracula miscuit armis. Hinc præclara fides Mahometis ; filia turpis Perfidiæ, quam viperea detrusit ab alvo Seditio, Lucina manus scelerata ministras Præbuit impostura, tumentiaque ubera lacte Sacrilego admovit, nutrix Bellona replevit Cædibus, et crudo crescentem sanguine pavit, Credulus effudit per conscia pectora terror. Emanavit ab hoc fidei cynosura recentis Angelico doctore liber, densissima monstris Pagina, nugarum locuples, foecunda Chimæris ; Colluvies tetra errorum, sentina, lacusque In quem sectarum detrita volumina sordes Deposuere suas, quas aut Judæa creavit Aut pagana superstitio, vel pejor utraque

« AnteriorContinuar »