Imágenes de páginas
PDF
EPUB

suis institutis adaptasset; unde nec ob hoc apud Judæos conversos uspiam turbatum legimus. Atqui constat apud eos, sicuti magni synedrii senatoribus unus antistes præfuit, ita singulis synagogis (quibus utique jam particulares ecclesiæ respondent) ap- impre xiovάywyou quendam, seu caput cœtus, reliquos inter doctores et presbyteros cum auctoritate præsedisse.

III. Ecclesiæ primitivæ status et praxis, apostolica tempora statim excipiens, hoc penitus firmat, et irrefragabiliter quasi demonstrat; nam episcopale regimen tunc passim invaluisse, certum atque confessum est: at vero qui fieri potuit, ut ecclesiæ tam variis in locis a se longissime dissitis (Hierosolymis puta, Antiochiæ, Alexandriæ, Ephesi, Corinthi, Roma) ab apostolis nuper fundatæ, hujus in disciplinæ agnitione et usu derepente simul omnes conspirarent, nisi primitus illam ab institutione apostolica derivassent? quomodo tam subito, tam facile, sine manifesta quadam confœderatione, sine notabili strepitu, sine multa contradictione irrepere potuit ab apostolica institutione deflectens regimen? Num verisimile sit inter fervidas illas persecutiones, ecclesiæ magistris potissimum incumbentes, adeoque cum eminentia nil aliud quam gravissima accerseret pericula, stolidam hanc ambitionem ubique sic increbuisse præsidentias indebitas occupandi? Adeone sanctissimos plerosque fide confessores et martyres ista pestis invasit, ut injustam potestatem vel impotenter appeterent, vel improbe arriperent? An alii fortissimi quique viri tam iniqua molientibus facile cessissent, aut prompte consensissent? Cuncti Patres, viri sanctitate juxta ac sapientia illustres, tam cæci fuissent, ut non perspicerent, tam pravi, ut ultro com

probarent ingruentem ejusmodi corruptelam? Tota demum ecclesia tanto abusui tam libenter acquievisset, tam placide succubuisset? Imo potius, cum hæc absona sint, et quæ vix concipi potest ullatenus obvenisse, regimen episcopale cunctarum ecclesiarum apostolicæ constitutioni innexum est; et juxta Tertulliani effatum, aliis Patribus astipulantibus probaTertul. in tum," Constat id esse ab apostolis traditum, quod apud ecclesias apostolorum fuerit sacrosanctum ;" Aug. Ep. cui et illud accinit Augustini," Illa quæ non scripta "sed tradita custodimus, quæ quidem toto terrarum "orbe observantur, dantur intelligi vel ab ipsis apo"stolis, vel plenariis conciliis, quorum est in ecclesia "saluberrima auctoritas, commendata atque statuta "retineri."

Marc. iv. 5.

J18.

66

IV. Hoc etiam invicte munit historiarum certa fides, et inconcussa traditio, quæ in ecclesiis quibusque præcipuis præsidentes episcopos continua ab Iren. iii. 3. apostolis serie deducit; nam "Habemus" (inquit, et

iv. 63. v.

20.

aliquoties iterat Irenæus, testis apostolico ævo fini-
timus)" annumerare eos, qui ab apostolis instituti
"sunt episcopi in ecclesiis, et successores eorum us-
66
" que
ad nos." Istam historiæ fidem, consonumque
traditionis suffragium, si morose respuimus, quo sodes
fundamento religionis nostræ veritas nitetur, quo ful-
chro sacrorum librorum auctoritas sustentabitur?
quid uspiam sanctum, quid certum apparebit? Hoc
certe ratiocinio, cum firmiori non possent, Irenæus,
Tertullianus, aliique patres hæreticos refutarunt,
apostolicæ doctrinæ obstrepentes.

V. Accedit his veterum Patrum (uno saltem Hieronymo dempto, non antiquissimo, nec sibi satis in hac re constanti) unanimis consensus, episcopale regimen auctori Domino vel apostolis adscribens ; quem

55,52.

aspernari, nescio certe num immaniorem arrogantiam an stupidiorem vecordiam sapiat: parco testimoniis, Cypr. Ep. quæ et innumera et nimis obvia sunt. Itaque rejicere hoc regimen est divinam institutionem violare, idcircoque criminosum.

2. Culpa non vacat ecclesiæ catholicæ sanctionem, "toto" (ut Hieronymus loquitur) "orbe decretam2,” communique assensu firmatam, divinæ legi minime contrariam, abjicere. Hoc qui negat, quem in ecclesia unitati, paci, charitati locum relinquit? annon synodos omnes generales aspernatur, despuit, aut irritas facit ? annon dum totius ecclesiæ sententiam refigit, etiam singulæ cujusque, totam comprehensæ ecclesiæ pessundat auctoritatem? At episcopale regimen tale saltem est; et si minus apostolica, utcunque tamen ecclesiastica potissima constitutione nititur; si non divina lege, saltem humana prudentia constitutum est. Hoc ex innumeris synodorum decretis liquet, quæ regimen hoc clarissime probant, firmissimeque muniunt; ut quod de Paschali jejunio, a synodo Nicæna præscripto, graviter inculcat S. Chrysostomus, id huic negotio, longe potiori ratione, congruat; To Chrys. tom. μὲν γὰρ τῷδε ἢ τῷδε χρόνῳ νηστεῦσαι οὐκ ἔγκλημα· τὸ δὲ σχίσαι τὴν ἐκκλησίαν, καὶ φιλονείκως διατεθῆναι, καὶ διχοστα σίας ἐμποιεῖν, καὶ τῆς συνόδου διηνεκῶς ἑαυτὸν ἀποστερεῖν, ἀσύγνωστον, καὶ κατηγορίας ἄξιον, καὶ πολλὴν ἔχει τιμωρίαν.

Cæterum divinæ legi non adversari regimen episcopale, cum res ipsa monstrat, (ubinam enim talis lex extat?) tum eorum præcipui fatentur, quibus hoc regimen non arridet.

3. Non absimiliter reprehensibile est ecclesiarum

In Tit. i. 5. Episcopi noverint se magis consuetudine quam Dominica dispositionis veritate presbyteris esse majores. Hier. ibid.

6. Orat. 28.

16.

innocuæ consuetudini seu praxi vulgatæ repugnare :

hoc ponit apostolus, quando suum de feminis inter sacra peragenda velandis virisque retegendis præ1 Cor. xi. ceptum hoc urget argumento; Si quis autem videtur contentiosus esse, nos talem consuetudinem non habemus, neque ecclesiæ Dei; quod sane frustra dixisset, si pacis gratia consuetudini non esset obseAug.Ep.86. quendum: cui ita succinit Augustinus; "In his re"bus, de quibus nihil certi statuit scriptura divina," (demus adversariis hoc in præsenti casu contingere,)

Aug. c.

66

mos populi Dei, vel instituta majorum pro lege te"nenda sunt ;” rursus, "Scripturarum a nobis teneCresc. i. 33. tur veritas, cum id facimus, quod universæ placuit "ecclesiæ:" iterum, "Siquid horum per orbem fre

Aug. Ep.

118.

66

66

quentat ecclesia, hoc quin ita faciendum sit disputare, insolentissimæ insaniæ est ;" quanto magis huic censuræ subjacet, orbis totius in re tanta consuetudinem penitus abjicere!

4. Etiam culpæ affine est regimen abjicere rationi consentaneum, ecclesiæ commodum et salubre, pietatique servandæ vel fovendæ apprime conducens.

Episcopalem certe præsidentiam ratio multiplex exigit, et pluribus ex causis res ipsa postulare videtur.

Absque illa vix, aut ne vix fieri potest, ut in divino cultu decora conservetur harmonia, in sacra disciplina firma concordia vigeat, scandala propulsentur, factiones reprimantur, a perniciosis hæresibus religio protegatur, ecclesiæ status aliquandiu persistat integer et incolumis, ne in plurimas illa sectas comminuta dissipetur.

Sane reipublicæ Christianæ plurimum interest, societates institui mole quadam et robore non exili præditas, quæ collatis viribus operisque conjunctis

religionis veritatem, dignitatem, incrementum, et quæcunque commoda tutentur; alioquin si ipsa comminuatur in frustula, vel particulis incohærentibus, tanquam pulvis aut arena, constet, facile statim quocunque vento seu invasionis externæ seu intestinæ seditionis dispergetur; quin et Babylonia quadam opinionum rituumque confusione laborans, in sapientibus fastidium excitabit, profanis ludibrium debebit. Verum nulla societas, grandiuscula præsertim, ordinato pacatoque in statu, diutine consistere potest sub potestatibus multis paribus atque coordinatis; vel absque singulari quadam authoritate, quæ ad rempublicam spectantia proponat, inita de his consilia moderetur et ad consensum inflectat, discordes sententias conciliet, dubiis in casibus arbitretur, constituta executioni mandet, repugnantes coerceat ; ita fit enim, ut quod pluribus incumbit, id nemo curet; quod multis committitur, id nullus exequatur. Unde mera democratia, nisi de monarchia mutui quid adsciscat, omnino subsistere nequit; neque proinde corpus ullum sine capite, ullus exercitus sine duce, ullus senatus absque præside, vel civitas absque præfecto durare solet. Hoc jugis experientia docet, hoc etiam episcopalis præsidentiæ adversarii non diffitentur, quin et sua praxi confirmant; itaque varias ipsi subordinationes a se excogitatas instituunt, et singulis suis ecclesiasticis conventibus moderatorem quendam, velut póσкаιроv episcopum, præponunt; ratione sic efflagitante, ut Beza docet, imo et Deo ordinante; "Essentiale fuit" (inquit ille vir clarissimus, Beza. de et paritatis presbyteranæ patronus acerrimus) "quod grad. "ex Dei ordinatione perpetua fuit, est, et erit, ut c.23.p.153. presbyterio quispiam et loco et dignitate primus

66

"actioni gubernandæ præsit, cum eo quod ipsi di

Var.Minist.

« AnteriorContinuar »