Imágenes de páginas
PDF
EPUB

Consultum est revocare gradum, ne conscius Orcus
Explorata sui doleat secreta profundi.

Pergendum est quo fata vocant, quibus ultima sedes
Competit, in fidei, nam sic voluere, caterva.
Quæ fuerant, quamvis fusca nunc obruta Lethe,
Quæ sunt, præsentesque lacessunt obvia sensus,
Quicquid habent olim volventia sêcla futurum,
Quod nec ab annexis intenta scientia causis
Eliciat, levibus nec conjectura prehendat
Auguriis, nullisque sagax prudentia signis
Colligat, abstrusumque latet radice profunda;

Quæ bona, quæ mala, quæ media sunt classe locanda,
Omnia perpetuis extant insculpta tabellis,
Quæ penna manus omnipotens adamantis aravit.
At bona, ceu sincera fides, devotio fervens,
Justum, forte, tenax veri, compescere ventrem,
Munificum, prudens, miseris succurrere, pulchra
Virtutum series, non tantum scita, statuta,
Definita, sed æterno munita sigillo,
Consensuque probata Dei, cognataque juxta
Præmia consistunt; nitidissima pagina fulget
Auratis depicta notis. Capit altera pellis
Cum pœnis delicta suis; decreta Tonantis
Cum jussu citra placitum; meruere superni
Notitiam, sed non suffragia Numinis; atris
Signantur literis, atro damnata lapillo.
Omnis in hoc doctrina volumine, regula morum
Figitur, est legum codex uberrimus, artis
Omnigenæ secreta patent; thesaurus habetur
Historiæ locuples; varias ut pendula rerum
Scena vices mutet; quoties astuta malignos
Ediderit fortuna jocos; qui magna volutent,
Et subitis casus evertant regna ruinis :
Bella legas licet, et spumantes sanguine campos,
Fœdera mox pacesque, legas licet acta virorum,
Dictaque currentis linguæ, mentisque recessæ
Nocte magis tacitos, citiores fulmine motus.
Ære quoque in solida naturæ viva latentis
Ducitur effigies; videas effecta licebit

Principiis connexa suis; quid suscitat æstus
Equoreos; Pharium flumen quo fonte canales
Explicat æstivos; quo magnes percitus œstro
Immotum certa vertigine respicit axem ;
Ambiguas quæ distorquent miracula mentes.
Quæ nobis incerta fluunt, dubiique videntur
Eventus, cæcoque rapi temeraria cursu,
Et sic ut possint aliter contingere sortis
Arbitrio, fluxis hominum nitentia curis
Consiliisque vagis, nec sunt obnoxia legis
Præscripto, nisi quam nullis astricta catenis
Imposuit, jurisque sui regina voluntas;
Quæ levis ad motus, celerique solutior aura
Sponte sua ferri, nullo cogente, videtur.
Eternæ chartis mandarunt omnia Parcæ.
Sic cecidit casus, sortisque accisa potestas;
Nec cœli tantum depulsa cacumine, cultu
Excidit, eximio divæque potentis honore;
Nusquam extorris agit mundi, nec repperit usquam
In terris fortuna locum, venerandaque tantis
Gentibus, in nudum contabuit irrita nomen.
Hinc alacris projecta subire pericula miles,
Vix declinato frustrari corpore tela,
Nec cautus vitare feræ contagia pestis,
Lethique instantis patulas incurrere fauces.
Si præfixus enim quicquid luctemur habetur
Exitus, a nostris qui non dependeat actis ;
Si libertatis fictæ nos decipit umbra
Influxu cæco abreptos; æstuque voluntas
Fertur prona, suo nec se temone gubernat,
Quo vani spectent certamina cassa laboris ?
Neve audire licet, tumido quæ suggerit auso
Nequicquam magnis ratio pugnantia fatis,
Ausaque fusilibus ceris tentare calores
Sydereos nostræ fragilis sapientia mentis.
Quid frustra juvat æternis lassare minorem
Consiliis animum? quis enim conscendat Olympum,

Altaque cœlestis mysteria conscius aulæ

Perspiciat, lingua promat perspecta fideli?

Quod bona sint edicta poli, quod consona normæ
Justitiæ, quod nitantur ratione suprema,
Omnia quod videat præsago lumine, nutu
Disponat, pollente manu moderetur, oportet
Credere, nec dubii nugas agitare profani;
Sint arcana licet, tenuem superantia captum,
Nec studio scrutanda, nec enarranda loquela,
Mirari Deus hæc dedit, haud expendere lancis
Imparis arbitrio, dedit hunc mortalibus amplum,
In quo decurrat taciturna modestia, campum.
Atque ita præcipuos Saraceni dogmatis artus,
Musulmana quibus perstat subnixa columnis
Relligio, quibus internis assentibus hærent,
Et claræ debent suffragia consona linguæ,
Audaci calamo perstrinximus: alter anhelam
Sollicitat labor, et rapit in certamina Musam:
Credendis quæ subtexunt facienda, ministret
Ut menti manus officiosa, theoria praxim
Procreet, assurgant posito fastigia fundo;
Quam fœcunda fides, et quos radice benigna
Protrudat fructus operum, viresque propaget
Innatas; mores hominum, sacrosque referre
Succedit nova materies in carmina ritus.
Non ego sustineam cunctos percurrere nisu
Immodico: quis enim Danaæ si classis agendus
Census erit, si non geminos descripsit Atridas,
Ajacesque duos, magnum Chironis alumnum,
Laerteque satum, superis nec cedere dignum
Tydidem, Graias inter fulgentia gentes
Nomina, suffecisse putet, licet agmina tota
Præterit, obscuramque premunt oblivia plebem.
Sic ego quos celebrem de tota quinque phalange
Seponam, qui præfulgent atque agmina ducunt;
Cumque dato censu colludet carminis ordo.
Testamenta, preces, eleemosyne, Ramadanus,
Mecca: locum merito tenet attestatio primum,
Præstratum sectæ limen, quo liber in illam
Ingressus patet; hæc præfertur formula: Numen
Est unum, præterque Deum non suppetit ullum;

Estque propheta Dei Mahumetes. Turcica proles
Ne sinat elabi rimosa mente, memorque
Continuo repetat, stimulis urgetur amoris,
Terrificisque minis, simul ac pubescere mentum
Incepit, roseaque genas lanugine signant.
Sed qui deserta, quam primis imbibit annis
Materno cum lacte fidem, seu sponte vocanti
Inferno auscultans, animo vel conscius ægro
Flagitii, veniæque suis a partibus exspes,
Fraudibus allectus, lucri dulcedine captus,
Vindictæ sitiens, aut ambitione laborans,
Objectum sibi proponit Mahumetis asylum;
Solenni pacto, magno sub teste tyranno,
Aut aliquo decorante nefas magnate, cerebri
Projicit exigui neglecto frigore tegmen
Antiquum, nudusque affricta fronte fatetur
Velle Musulmannus fieri; tædere prioris,
Si placet, a Mahumete novam sperare salutem:
Tum proceres inter non infimus ille, superbe
Adferri jubet, extremis quæ nuper ab Indis
Venerit, et sancta redimiri sindone sedem
Ingenii; nullum circundata lina pudorem
Obnubunt, tutisque asininas pellibus aures.
Deinde sagitta levis conversi nobile munus
Offertur dextræ, resides qua exerceat armos,
Adversosque novæ fidei transfigat inermes:
Indice quam capit exerto (non pollice crasso,
Nec gracili minimo, ne jus sibi mœreat index
Præereptum) posthac præscriptam nec mora formam
Pica refert haud indocilis, quam præcinit audax
Antistes, recitat tyrunculus ore rotundo.

Cætera desiderantur.

In obitum dignissimi Domini Spenceri Bretton, illustrissimi Consulis Anglorum Smyrna, anno 1659, Elegia.

SIGNA triumphantis quisquis feralia lethi,
Et sævi luctus regna superba vides;
Quam justis regnet titulis dolor, atra triumphet
Parca, potes paucis discere, consul obit.
Qui, rogitas, consul? tristem circumspice scenam,
Materiam loquitur dramatis illa sui,
Quem deploraret populari Smyrna tumultu?
In quo tam celebris funere pompa foret?
Armaret quis communes in fata querelas,
Efficeret cunctis displicuisse Deos;
Assereret moriens suspiria publica; vulgi
Immitis fletu spargeret ora pio;
Discordes mundi sensus sociaret, ut unus

Tam variis constet gentibus esse dolor?
Agarida Christi venerantem nomen, Eöi

Hesperium Perses Armeniusque virum, Galli, Germani, cultores Ausonis oræ

Conformi doleant pectore, voce gemant? Quis diri exprimeret miracula tanta doloris? Quem tales gemitus promeruisse putes? Præsertim miseris ut acerbior incubet Anglis Luctus, liventes planctibus ecce manus: Demissos vultus, stillantia lumina, spissos Singultus, laceras ungue furente comas; Pullatas vestes, nigræque simillima nocti Corpora, mente tamen lucidiora sua. Orbatosne suum dubites deflere parentem, Dulce decus gentis præsidiumque suæ? Mororem modo jactura metire, fidemque Moestis at veris laudibus æquus habe.

« AnteriorContinuar »