Consultum est revocare gradum, ne conscius Orcus Explorata sui doleat secreta profundi.
Pergendum est quo fata vocant, quibus ultima sedes Competit, in fidei, nam sic voluere, caterva. Quæ fuerant, quamvis fusca nunc obruta Lethe, Quæ sunt, præsentesque lacessunt obvia sensus, Quicquid habent olim volventia sêcla futurum, Quod nec ab annexis intenta scientia causis Eliciat, levibus nec conjectura prehendat Auguriis, nullisque sagax prudentia signis Colligat, abstrusumque latet radice profunda;
Quæ bona, quæ mala, quæ media sunt classe locanda, Omnia perpetuis extant insculpta tabellis, Quæ penna manus omnipotens adamantis aravit. At bona, ceu sincera fides, devotio fervens, Justum, forte, tenax veri, compescere ventrem, Munificum, prudens, miseris succurrere, pulchra Virtutum series, non tantum scita, statuta, Definita, sed æterno munita sigillo, Consensuque probata Dei, cognataque juxta Præmia consistunt; nitidissima pagina fulget Auratis depicta notis. Capit altera pellis Cum pœnis delicta suis; decreta Tonantis Cum jussu citra placitum; meruere superni Notitiam, sed non suffragia Numinis; atris Signantur literis, atro damnata lapillo. Omnis in hoc doctrina volumine, regula morum Figitur, est legum codex uberrimus, artis Omnigenæ secreta patent; thesaurus habetur Historiæ locuples; varias ut pendula rerum Scena vices mutet; quoties astuta malignos Ediderit fortuna jocos; qui magna volutent, Et subitis casus evertant regna ruinis : Bella legas licet, et spumantes sanguine campos, Fœdera mox pacesque, legas licet acta virorum, Dictaque currentis linguæ, mentisque recessæ Nocte magis tacitos, citiores fulmine motus. Ære quoque in solida naturæ viva latentis Ducitur effigies; videas effecta licebit
Principiis connexa suis; quid suscitat æstus Equoreos; Pharium flumen quo fonte canales Explicat æstivos; quo magnes percitus œstro Immotum certa vertigine respicit axem ; Ambiguas quæ distorquent miracula mentes. Quæ nobis incerta fluunt, dubiique videntur Eventus, cæcoque rapi temeraria cursu, Et sic ut possint aliter contingere sortis Arbitrio, fluxis hominum nitentia curis Consiliisque vagis, nec sunt obnoxia legis Præscripto, nisi quam nullis astricta catenis Imposuit, jurisque sui regina voluntas; Quæ levis ad motus, celerique solutior aura Sponte sua ferri, nullo cogente, videtur. Eternæ chartis mandarunt omnia Parcæ. Sic cecidit casus, sortisque accisa potestas; Nec cœli tantum depulsa cacumine, cultu Excidit, eximio divæque potentis honore; Nusquam extorris agit mundi, nec repperit usquam In terris fortuna locum, venerandaque tantis Gentibus, in nudum contabuit irrita nomen. Hinc alacris projecta subire pericula miles, Vix declinato frustrari corpore tela, Nec cautus vitare feræ contagia pestis, Lethique instantis patulas incurrere fauces. Si præfixus enim quicquid luctemur habetur Exitus, a nostris qui non dependeat actis ; Si libertatis fictæ nos decipit umbra Influxu cæco abreptos; æstuque voluntas Fertur prona, suo nec se temone gubernat, Quo vani spectent certamina cassa laboris ? Neve audire licet, tumido quæ suggerit auso Nequicquam magnis ratio pugnantia fatis, Ausaque fusilibus ceris tentare calores Sydereos nostræ fragilis sapientia mentis. Quid frustra juvat æternis lassare minorem Consiliis animum? quis enim conscendat Olympum,
Altaque cœlestis mysteria conscius aulæ
Perspiciat, lingua promat perspecta fideli?
Quod bona sint edicta poli, quod consona normæ Justitiæ, quod nitantur ratione suprema, Omnia quod videat præsago lumine, nutu Disponat, pollente manu moderetur, oportet Credere, nec dubii nugas agitare profani; Sint arcana licet, tenuem superantia captum, Nec studio scrutanda, nec enarranda loquela, Mirari Deus hæc dedit, haud expendere lancis Imparis arbitrio, dedit hunc mortalibus amplum, In quo decurrat taciturna modestia, campum. Atque ita præcipuos Saraceni dogmatis artus, Musulmana quibus perstat subnixa columnis Relligio, quibus internis assentibus hærent, Et claræ debent suffragia consona linguæ, Audaci calamo perstrinximus: alter anhelam Sollicitat labor, et rapit in certamina Musam: Credendis quæ subtexunt facienda, ministret Ut menti manus officiosa, theoria praxim Procreet, assurgant posito fastigia fundo; Quam fœcunda fides, et quos radice benigna Protrudat fructus operum, viresque propaget Innatas; mores hominum, sacrosque referre Succedit nova materies in carmina ritus. Non ego sustineam cunctos percurrere nisu Immodico: quis enim Danaæ si classis agendus Census erit, si non geminos descripsit Atridas, Ajacesque duos, magnum Chironis alumnum, Laerteque satum, superis nec cedere dignum Tydidem, Graias inter fulgentia gentes Nomina, suffecisse putet, licet agmina tota Præterit, obscuramque premunt oblivia plebem. Sic ego quos celebrem de tota quinque phalange Seponam, qui præfulgent atque agmina ducunt; Cumque dato censu colludet carminis ordo. Testamenta, preces, eleemosyne, Ramadanus, Mecca: locum merito tenet attestatio primum, Præstratum sectæ limen, quo liber in illam Ingressus patet; hæc præfertur formula: Numen Est unum, præterque Deum non suppetit ullum;
Estque propheta Dei Mahumetes. Turcica proles Ne sinat elabi rimosa mente, memorque Continuo repetat, stimulis urgetur amoris, Terrificisque minis, simul ac pubescere mentum Incepit, roseaque genas lanugine signant. Sed qui deserta, quam primis imbibit annis Materno cum lacte fidem, seu sponte vocanti Inferno auscultans, animo vel conscius ægro Flagitii, veniæque suis a partibus exspes, Fraudibus allectus, lucri dulcedine captus, Vindictæ sitiens, aut ambitione laborans, Objectum sibi proponit Mahumetis asylum; Solenni pacto, magno sub teste tyranno, Aut aliquo decorante nefas magnate, cerebri Projicit exigui neglecto frigore tegmen Antiquum, nudusque affricta fronte fatetur Velle Musulmannus fieri; tædere prioris, Si placet, a Mahumete novam sperare salutem: Tum proceres inter non infimus ille, superbe Adferri jubet, extremis quæ nuper ab Indis Venerit, et sancta redimiri sindone sedem Ingenii; nullum circundata lina pudorem Obnubunt, tutisque asininas pellibus aures. Deinde sagitta levis conversi nobile munus Offertur dextræ, resides qua exerceat armos, Adversosque novæ fidei transfigat inermes: Indice quam capit exerto (non pollice crasso, Nec gracili minimo, ne jus sibi mœreat index Præereptum) posthac præscriptam nec mora formam Pica refert haud indocilis, quam præcinit audax Antistes, recitat tyrunculus ore rotundo.
In obitum dignissimi Domini Spenceri Bretton, illustrissimi Consulis Anglorum Smyrna, anno 1659, Elegia.
SIGNA triumphantis quisquis feralia lethi, Et sævi luctus regna superba vides; Quam justis regnet titulis dolor, atra triumphet Parca, potes paucis discere, consul obit. Qui, rogitas, consul? tristem circumspice scenam, Materiam loquitur dramatis illa sui, Quem deploraret populari Smyrna tumultu? In quo tam celebris funere pompa foret? Armaret quis communes in fata querelas, Efficeret cunctis displicuisse Deos; Assereret moriens suspiria publica; vulgi Immitis fletu spargeret ora pio; Discordes mundi sensus sociaret, ut unus
Tam variis constet gentibus esse dolor? Agarida Christi venerantem nomen, Eöi
Hesperium Perses Armeniusque virum, Galli, Germani, cultores Ausonis oræ
Conformi doleant pectore, voce gemant? Quis diri exprimeret miracula tanta doloris? Quem tales gemitus promeruisse putes? Præsertim miseris ut acerbior incubet Anglis Luctus, liventes planctibus ecce manus: Demissos vultus, stillantia lumina, spissos Singultus, laceras ungue furente comas; Pullatas vestes, nigræque simillima nocti Corpora, mente tamen lucidiora sua. Orbatosne suum dubites deflere parentem, Dulce decus gentis præsidiumque suæ? Mororem modo jactura metire, fidemque Moestis at veris laudibus æquus habe.
« AnteriorContinuar » |