Imágenes de páginas
PDF
EPUB

posse, quod spiritualibus substantiis aliæ complures proprietates conveniant, adhuc fando nobis inauditæ, ab intellectûs nostri capacitate longiùs amotæ.

Præsertim vero circa divinæ naturæ et operationis (nedum incorporeæ, sed etiam infinitæ) modos cogitatione versantibus innumeri se tales objiciunt labyrinthi. Nam, verbi gratia, quomodo Deus purissime simplex et indivisibilis omni spatio præsens sit, hic et illic totus, ubique immensus; quomodo decurrentium temporum successionibus cunctis semper adsit, easque simul et semel prospectui suo subjectas habeat; quomodo nullas ab objectis species admittens aut retinens omnia comprehendit tam futura, quam præsentia vel præterita, etiam ea quæ contingenter futura sunt, et a causis procedent arbitrariis, atque prorsus indeterminatis: quomodo per merum voluntatis actum, et unicum verbum enunciando, stupendam hanc rerum molem e nihilo produxerit: quomodo sine mentis ulla distractione vel molestia subtilissimas istas innumerabilium cogitationum, dictorum, factorum varietates inspicit ac ordinat-ita curans universos tanquam singulos, ita Aug. singulos tanquam solos: quomodo nullam mutationem aut mutationis umbram subiens decreta statuit et rescindit; diligit ac odit; gaudet et dolet: quomodo cum omnia facillime possit, evenire multa sinat ipsi displicentia, quædam infecta dimittat, quibus valde delectatur: quomodo, versus omnes creaturas suas admodum bonus et benignus, aliquas ita condiderit, ut in extremam miseriam facile prolabi possent, prolapsæque fuerint; circa hæc, inquam, similiaque Dei attributa, decreta, opera, facta (nobis

- Τίς ἡ τοιαύτη ὑμῶν φιλονεικία τῶν ἐφευρέσεων, ὥστε ἀνθρωπίνῃ φρονήσει ὑπὲρ τὴν ἀνθρωπίνην νόησιν ὁρίζεσθαι—Ath. t. I. 625.

abunde per revelationem explorata; quoad To TL nempe, non quoad To Tws), si ex nostro sensu concipere, vel ad nostrum modum eloqui velimus, continenter innumeris perplexitatibus et ἐναντιοφανείαις nos implicari sentiemus; ut subiturum sit exclamare Rom.xi. 33. cum Apostolo, Ὦ βάθος πλούτου καὶ σοφίας καὶ γνώσεως Θεοῦ· ὡς ἀνεξερεύνητα τὰ κρίματα αὐτοῦ, καὶ ἀνεξιχνίαστοι αἱ idol avtoũ; quod de providentiæ divinæ methodo prolatum ad existentiæ divinæ modum ratione quodammodo potiori referatur d. Ex his autem colligitur et consectatur ;

Primo, Quod non est penes nos circa modum existentiæ divinæ, aliunde quam e cœlesti revelatione, veram ullam notitiam acquirere, ullum præterquam e sacris testimoniis certum judicium formare : quod adeo in his φρονεῖν ὑπὲρ ὃ γέγραπται, nil aliud est quam desipere.

Secundo, Quod circa illam quicquid (utcunque conceptu arduum, vel absonum dictu) sacris in literis expressum habetur, id nobis haud ita mirum aut incredibile videri debeat, ne statim assensu firmo amplectamur; quod tale videtur, ipsius rei sublimitati, vel imbecillitati captûs nostri, vel notionum et vocabulorum nostrorum inopiæ imputantes: hoc est, 1 Cor. ii. 14. opinor, quod Apostolus docet, vxikos avoρwπos (id est, homo sola ratione naturali utens, animæ constans non desuper illuminata) οὐ δέχεται τὰ τοῦ πνεύματος τοῦ Θεοῦ μωρία γὰρ αὐτῷ ἐστι· καὶ οὐ δύναται γνῶναι, ὅτι πνευματικῶς (id est, e Spiritûs Sancti revelatione) avaκpíveтα.

Tertio, Quod omnis proinde, quæ de hujusmodi

4 Εἰ γὰρ αἱ οἰκονομίαι ἀκατάληπτοι, πολλῷ μᾶλλον αὐτός. Chrys. • Τὰ γεγραμμένα καὶ σὺ λέγε καὶ οὐ κινδυνεύεις. Maximus apud Athan. Dialog. I. in Maced. 1 Cor. iv. 6. xiii. 9, 12.

1 Τὰ σιωπώμενα μὴ περιεργάζεσθαι. Bas.

rebus exoritur, disceptationis cardo præcipuus in hoc uno vertitur, an Deus hoc vel illud dixerit, vel an hoc potius vel illud: (excluso rationis comprobantis aut improbantis omni suffragio, vel præjudicio; quoad rerum materiam intelligo, non quoad sensum verborum :) an Deus, inquam, dixerit, seu directe verbis ipsissimis, vel consequenter aut verbis æquipollentibus; nam ad illustrandum sacræ scripturæ sensum, ad quæstiones expediendas, ad errores submovendos, alia subinde vocabula, ex usu communi deprompta, adhiberi non licet modo, sed expedit, fermeque necessarium est; ut "fari aliquo modo possimus, quod effari non possumus," uti scite Augustinus.

66

Hinc, quarto, temere Socinus, et qui cum eo faciunt, de rebus his agentes, cum ipsorum imaginationi minus adblandiens aliquid occurrit, utcunque manifestis in sacro textu verbis enunciatum, continuo sanam rationem et sensum communem appellant: quasi vero potius non insana sit ratio, quæ res adeo captum nostrum (rov voòv tñs σapκòs, quem Col. ii. 18. appellat S. Paulus) transcendentes humanæ rationis trutinæ subdit; et a communi sensu maxime non abhorreat, de summo rerum invisibilium apice nostro ex sensu dijudicare; quasi non extremas rerum possibilitates a mentis nostræ acie discerni, veritatesque cunctas adæquate nostris vocibus exprimi posse, non extremæ vecordiæ simul et arrogantiæ sit existimare; quasi denuo non sobrietatis et sapientiæ multo potius esset, ipsi de se testimonium perhibenti

Η Καινοτομεῖν περὶ τὰ ὀνόματα σαφηνείας ἕνεκα. Naz. Orat. 39. h Dignare et tu ista nescire. Hier. ad Ctes. Ita saltem S. Chrysostomus existimavit, μανίαν γὰρ ἔγωγε εἶναι ἐσχάτην φημὶ φιλονικεῖν εἰδέναι τί τὴν οὐσίαν ἐστὶν ὁ Θεός. Οὐδὲν χεῖρον τοῦ τοῖς λογισμοῖς πνευμα

τικὰ ἐπιτρέπειν.

Orat. 9. contra Eu

nom.

Aug. de

Deo (juxta sensus vocum, quas ejus sapientia selegit, usitatis acceptionibus maxime congruas et affines), simpliciter et prompte fidem adhibere. Sane nostris conceptibus paradoxa, nostris auribus absona videri, de quibus nunc agitur, mysteria, confiteri non verentur S. Patres; quæ tamen verissima credunt, divinis testimoniis subnixi: My avuáns, inquit Nyssenus, εἰ τὸ αὐτὸ συνημμένον καὶ διακεκριμένον εἶναι φαμὲν, καί τινα ἐπινοοῦμεν ὥσπερ ἐν αἰνίγματι καινὴν καὶ παράδοξον διάκρισίν τε συνημμένην, καὶ διακεκριμένην συνάφειαν. " Cum quæritur quid tres" (inquit S. Augustinus), "magna

Trin. v. 9. 66

το

inopia humanum laborat eloquium; dictum est "tamen tres Personæ, non ut illud diceretur, sed ne "taceretur."

Hæc, etsi dilutius, ad sanctorum Patrum exemplum (qui suæ adversus heterodoxorum cavillationes communiendæ doctrinæ Dei Tò άкатáλTтo, nostræque rationis infirmitatem, præstruere solent) delibare visum est nunc ad thesin nostram imprimis explicandam paullo, tum comprobandam accingimur. Ejus autem de subjecto primum nonnulla præmittemus.

Ex iis quæ visûs aciem effugiunt, at quæ manifestis effectibus sese produnt, nihil est ferme quod vento substantia penetrantius, impetu citatius, efficacia validius comperitur; ex hinc fit, ut in communi linguarum plerarumque omnium usu, venti seu spiritûs nomen ejusmodi designandis rebus inserviat, quæ cum præ substantiæ puritate vel tenuitate prorsus invisibiles sint, magna pernicitate agi, magna vi pollere censentur: ita constat physicos cujusque corporis quod abstrusissimum, tenuissimum, agilissimum et efficacissimum est, ejus spiritum nominare. Hinc etiam factum, ut ad a sensu materiaque discretas, intellectu autem et virtute præpotente dotatas sub

Muræn.

stantias denotandas translatum sit hoc vocabuli; etiam apud Ethnicos, quibus imprimis anima nostra (quam et ab aveμos deducunt grammatici) spiritus dicitur: Vita corpore et spiritu continetur: et, "Eo- Orat. pro "dem tempore suscipimur in lucem, et hoc cœlesti Orat. de Aspiritu augemur," inquit Cicero: præsertim apud rusp. resp. Stoicos anima sic audivit: "Stoicos," inquit Tertul-Tertull. de lianus, "allego, qui spiritum dicunt animam pene Vid. Lips. "nobiscum." Quin et ab illis Deo Opt. Max. nomen hoc tribuitur:

66

Coelum ac terram camposque liquentes,
Lucentemque globum terræ, Titaniaque astra,
Spiritus intus agit-

An. cap. 6.

Stoic. Phil.

Æn. vi.

Ita cecinit poetarum princeps, Spiritus nomine, interpretantibus Lactantio et Macrobio, Deum intelli- Lact. i. 5. gens; imo suam ipse mentem exponit alibi canens,

-Deum ire per omnes

Georg. iv.

Terrasque tractusque maris, cœlumque profundum. Similiter apud Ciceronem Balbus; "Hæc," inquit, "ita Cic. de Nat. "fieri omnibus inter se concinentibus mundi partibus profecto non possent, nisi ea uno divino et conti

66

"nuato Spiritu continerentur:" clarissimeque Seneca,

66

D.

41.

Prope est," inquit, "a te Deus, tecum est, intus est; Sen. Epist. "i ita dico, Lucili, sacer intra nos Spiritus sedet, ma"lorum bonorumque nostrorum observatoret custos"Bonus vir sine Deo nemo est." Hinc itidem, denuo, captui nostro consulentes sacræ literæ eodem appellamento substantias ejusmodi cunctas (corporeæ molis et concretionis exsortes), animam humanam, omne genus angelicum, ipsumque summum, incomprehensibile Numen adumbrant. Et Deo quidem assignatur

· Θεὸς ἐστὶ πνεῦμα νοερὸν καὶ πυρῶδες, οὐκ ἔχον μορφὴν, μεταβάλλον δὲ εἰς ἃ βούλεται, καὶ συνεξομοιούμενον πᾶσιν. Posid. apud Stob. Θεὸς ἐστὶ πνεῦμα, διῆκον δι ̓ ὅλου τοῦ κόσμου. Zeno.

« AnteriorContinuar »