Imágenes de páginas
PDF
EPUB

In Psalmos a reverendo D. decano Petroburgensi

Homerico versu donatos, anno 1674.

DIVINUS, sapiens! sic acclamavit Homero

Vox seculorum consona,
Ore tamen non usa suo, dictaverat illam

Fatum futuri conscium.
Non olim nisi per tenebrosam vera prolepsin,

Sit vera sensu ut limpido
Nunc habet, ætati nostræ sapientia vatis

Debetur, ac divinitas.
Grandia Mæonides, cultæque capacia mentis,

At parca mentis verba dat ;
Duportus verbis dignam sublimibus indit

Mentem, petitam cælitus :
(Duportus, nomen clarum, sapientia quantum

Omnigena, vel virtus valent ;
Cuique suas merito tot linguas fama rependit,

Quot ipse famæ credidit :)
Exanimis procedit ab illo littera, vivax

Ab hoc Homero spiritus.
Quid Trojæ fumos igitur, quid inania regum

Insanientûm jurgia,
Annorumve decem errores, turbamve deorum,

(Fictamne dicam an fictilem ?) Infantis mundi specioso carmine nugas

Stulte decoras respicis ?
Quin magis Jonii recutitam suspice musam

Et sorde purgatam senis;
Cæli magnifice pandentem oracula, tanto

Res unice stylo pares.
Incedit primo per Jobi fata cothurno

Adversa, cincta prosperis;
Utraque, majestas ut rerum tanta poëtam

Despicere non possit suum;

Tum canit effusas Solymæi Nestoris ore

E melleo sententias;
Ipsa sibi plaudens ut se prudentia tali

Miretur auctam gratia ;
Ulteriore gradu præconia Numinis aptat

Jam regiæ chordis lyræ;
Restituens amissa Davidi carmine, damno
; Ut pene proficiant suo;
Cælesti modulanda choro, tam digna beatis

Quam grata, opinor, angelis;
Queis opus et vita est hymnos cantare, nec hymnos

Cur præferant alios scio:
Te saltem decuit, sacri celeberrime Phæbi

Antistes, huc assurgere:
Non aliam melius cæptis illustribus ullam

Imponeres coronidem :
Hanc sibi præscribit metam divina poësis,

Suum huc adurget Pegasum,
Quo vitæ scopus et musæ sit terminus idem,

Celebrare gloriam Dei.

Illustrissimo domino Georgio Monk, regis re

stitutori, regni liberatori, anno 1660.

NEC meritis ingrata tuis, quo vindice spirat,
Et canit, et reducem Carolum, sua gaudia, spectat,
Musa tuum nomen reticebit, magne Georgi ;
Quanquam argumenti nimio sub pondere tanti
Succumbat, vestrisque accedat victa triumphis,
Inque tuas laudes vano conamine surgat,
Cui triplicis frontem decorant insignia lauri,
Non uno decerpta solo. Te perfida belli
Victorem, pacisque auctorem, sensit Ierne,
Inclyta nascenti tribuens præludia famæ.
Indocilis parere, feros agitare tumultus,
Vix reges tolerare suos, justisque reniti
Pridem sueta, jugum didicit perferre Caledon,
Consiliis edocta tuis et fortibus armis.
Nec rigidus dominos ut purgat carduus Anglos,
Exemit spinas virtus tua. Mollibus inde
Imperiis quoque corda domas, conjungis amorem
Cum terrore tui, et cogis servire volentes.
Tum fines arctos, inclusas æquore terras,
Imperiumque unum temnens, unumque elementum,
Vela dat, et liquidos peragrat tua gloria campos,
Et fluxis infigit aquis non fluxa trophæa.
Terrestres lauros navalis serta coronæ
Excipiunt; Batavis præfulgent tempora rostris.
Indomitam gentem, salsæque paludis alumnam
Linquere natales undas, subitamque precari
Vestra coëgerunt invitos fulmina pacem ;
Vestra decus regnumque maris victoria nobis
Reddidit, indulsit victis orata secundum
Pax, te dante, locum. Quæ te nunc altera, Monke,
Laus manet, aut cumulo perfecti accedat honoris ?
Post terras undasque manu victrice subactas,

Quod superest quo decertet tua fama theatrum?
En delubra Deùm pecus incolit, hymnus equini
Personat hinnitus, galeatus sacra ministrat
Mystes, stercoreo redolent altaria thure.
Ecce forum claudunt armatæ triste cohortes:
Vocem efferre tubæ, legesque silere jubentur ;
Curia deseritur sensim nudata; supremum
Nunc caput abscindunt, tum nobiliora recidunt
Membra, statim expurgant palpantia viscera, tandem
Vix insecta manet mutilati cauda senatus :
Denique ne tanto quicquam de corpore restet,
Cogitur hæc reptare foras: novet omnis honesti
Ficta licet species, vacuum Bellona fugatæ
Justitiæ captat solium ; jus dicitur ense,
Vel juris rapiens scelerata licentia nomen.
Proscribunt, spoliant, mactant impune nocentes.
Quilibet est sine lege reus, pro lege rebellis.
Te pietas aris, Astræa focis, violata
Majestas sceptris, libertas pulsa patronum
Omnibus implorat; clamantibus ore benigno
Annuis, ac opera præstas felice salutem.
Catholico varias coëuntes agmine sectas,
Queis delere sacerdotes, evertere templa,
Exhaurire sacros reditus, et tollere leges
Unica discordes animos sententia vinxit,
Distrahis; en profugi divellitur unio fallax
Schismatis, in partes rupta compage feruntur.
Hos ut sint vere tremuli, præcordia solo
Inspirante metu, facis; illos altera regna
Spectantes summo jamjam labentia coelo,
E terris videant pro quinto rege secundum :
Baptistasque novos quo se demergere possint,
Insula, carcer aquæ, liquido munimine sepit.
Quos non contendens acie, nec sanguine fuso
Debellas, nimis est illis impendere cladem.
Sufficit ostentare minas, quod diceris hostis.
Non opus est armis, ubi pugnat fama tremendi
Nominis, accipiensque vicem prudentia ferri ;
Nectere docta moras, temeraria coepta recusans,

Opportuna sequens, miscens virtutibus artes,
Intima non proferre suo nisi tempore sensa,
Adversosque perita suis constringere nodis.
Sic velut exanimes umbras aut ludicra spectra,
Immensas acies gladii fulgore corusci,
Non ictu sternis; larvas probitatis iniqua
Detegis; immodica mentes pietate scelestas
Corrigis, illustras nimio præ lumine cæcas,
Cumque suis tergis animos versos dare cogis.
Militiæ justæ te primum bella magistrum
Agnoscunt; parere togæ, pacemque tueri
Arma doces, sævos submittis fascibus enses,
Ut tremat armatus sub judice miles inermi.
Ostendis quam non generosum pectus inani
Ambitione tumet, quam magna potentia magno
Est animo minor, inflantem dum turgida vela
Fortunam probitate regis, vim jure coërces ;
Nec quantus potes es; quodque es non dicier optas,
Protector patriæ; tibi debita gloria cedat,
Assumant titulum qui non meruere tyranni.
Non te furtivis plumis attollis in altum
Degener, aut falsis humeris aliena coruscat
Purpura, quæ mentem rubeat gestantis iniquam.
Quam non dedeceant, aptas diademata fronti;
Das justis manibus sceptrum, queis jura dederunt,
Nascendi sors, et series illustris avorum,
Nec minus excellens generoso sanguine virtus ;
Et cui te nunquam domino servire pudebit.
Hoc unum querimur, quem das simul abripis illum,
Ut vix sit noster rex, totus vester, et ipsi
Quod tribuis regnum meritis ingentibus aufers.
Tu nisi nutantem validis cervicibus axem
Anglicus Alcides, cum se subduxerat Atlas,
Fulcisses, nostri cecidisset regia cæli,
Pressissetque gravi terras delapsa ruina.
Tu deturbasti per vim fraudesque nefandas
Terrigenas aulæ regimen cælestis adeptos,
Sacrilegisque diu vibrantes fulmina dextris
Non sua, restituens Superis extorribus arces

« AnteriorContinuar »