Imágenes de páginas
PDF
EPUB

22.

Luc

1.

Ibid. cap. “ vinitus attributum est jure ;” item, “Nec presby

« terorum,” inquit, “ cætus rite constitutus dici pot“ est, in quo nullus sit spouzevos.”

Porro, si nulli sint, qui cleri doctrinam et mores indesinente cura vigiles inspiciunt, quidvis dicendi agendique licentia confestim ingruet; plerique quæ suo genio placebunt, aut populi cupiditatibus adblandientur, aut propriis commodis inservient, sana doctrina posthabita, pro concione venditabunt; complures suæ voluptati nihil non indulgentes luxu diffluent, socordiaque languebunt; etiam inter se discrepantes sententiis, sermonibusque confligentes sa

cerdotes plebem in partes distractam dissidiis et facHier.contr. tionibus implicabunt; unde S. Hieronymus, “Ec

« clesiæ salus in summi sacerdotis dignitate consistit, “ cui si non exsors quædam et ab hominibus eminens “ detur potestas, tot in ecclesia efficientur schismata, “ quot sacerdotes.” Idem Pater tametsi (propria quadam ex opinatione vel conjectura) primitus “Ec“ clesias communi presbyterorum consilio guberna“ tas” aliquando censuerit, ratione tamen suadente, vel cogente necessitate, statim id ubique demutatum addidit , et “in toto orbe decretum, ut unus de pres“ byteris electus superponeretur cæteris, ad quem om“ nis ecclesiæ cura pertineret, et schismatum semina “ tollerentur.”

Quinetiam ad institutam a Christo totius ecclesiæ catholicæ unitatem retinendam, ad Dominici corporis

* In schismatis remedium factum est, ne unusquisque ad se trahens ecclesiam Christi rumperet. Ad Evag. Ep. 85.

Patet quis non scripturarum, sed nostram esse sententiam, &c.
In Tit. i. 5.
Hier. in Tit. i. 5.

Paullatim vero ut dissensionum plantaria evellerentur, ad unum omnem solicitudinem esse delatam. Ibid.

compagem arctius stringendam, ad communionem ecclesiarum expediendam, admodum utilis aut prorsus necessaria est hujusmodi præsidentia ; nec enim alias inter cætus disparatos facile commercium institui potest, aut stabilis concordia foveri, quam personarum singularium interventu ; quapropter episcoporum cura et consensu catholicam unitatem contineri, crebro suggerit sanctissimus ille prudentissimusque Cyprianus; “ quando,” inquit, “ Ecclesia, quæ catholica Cypr. Ep. “ et una est, scissa non sit, neque divisa, sed sit utique ©9. “connexa, et cohærentium sibi invicem sacerdotum “ glutino copulata.” Et, “ idcirco copiosum est cor- Cypr. Ep. “ pus sacerdotum concordiæ mutuæ glutino, atque "unitatis vinculo copulatum, &c.” Hujusmodi proinde tantis commodis, episcopali regimine sublato, qui ecclesiam spoliant, ut de illa pessime merentes, admodum culpandi sunt.

5. Scandala facere ab apostolo inter gravissima Rom. xvi. delicta censetur, et istis Christus denunciat, per Matt. xviii. quos hæc obveniunt; at quænam gravior erga totum? populum Christianum offensa committi potest, quam sacratissimum ordinem, ab ipso semper in summo pretio habitum, et præcipuo honore, parentum ad instar, cultum, eliminare et expungere?

6. Episcopi scilicet a profundissima usque antiquitate b Summi sacerdotes, Sacerdotum principes et apices; sacerdotii sublime fastigium, et pontificatus apicem adepti; ecclesiæ gubernandæ sublimi ac divina potestate præditi; a quibus ministerii exordium est, apostolorum apoedplav sortiti, Christi vicem gerentes, beati papæ, (ut alia complura satis obvia taceam ejusmodi elogia) crebro dicti sunt et certo

b Tert. de Bapt. 17. Opt. I. Cypr. Ep. 52. Leo Ep. 84. Cypr. Ep. 55. Amb. de Sacr. III. 1. Bas. Ep.-Cypr. Ep. 55.

BARROW, vol. VIII. E

[ocr errors]

existimati; quorum ideo non aliquos tantum honore exuere, sed omnes radicitus extirpare, qualis flagitii res, quanti horroris videatur necesse est ?

7. Item, episcopis antiquitus utcunque obluctari vel obstrepere piaculum erat, et hæresium ac schismatum origo censebatur; “ Neque enim,” ait Cyprianus", aliunde hæreses obortæ sunt, aut nata sunt “ schismata, quam inde quod sacerdoti Dei non ob“ temperatur, nec unus in ecclesia ad tempus sacer“ dos, et ad tempus judex vice Christi cogitatur.” Et, “ Inde schismata et hæreses obortæ sunt et oriuntur, “ dum episcopus, qui unus est et ecclesiæ præest,

“ superba quorundam præsumptione contemnitur ;" Cypr. Ep. “ nec putent sibi vitæ aut salutis constare rationem,

“ si episcopis et sacerdotibus obtemperare noluerint." Quanto scelestius et magis schismaticum existimassent, non hujus tantum aut illius episcopi mandatis obsistere, sed omnis episcopatus jugum excutere ?

8. Quinetiam in præpositos utcunque sibi judiCypr. Ep. cium assumere summæ temeritatis et arrogantiæ rem (Ép. 55. arbitrati sunt Patres ; “Quis enim," inquit Cyprianus,

“ hic est superbiæ tumor, quæ arrogantia animi, quæ “ mentis inflatio, ad cognitionem suam præpositos et “ sacerdotes vocare ?” quanto gravius autem omnes abjudicare, ipsumque munus episcopale quasi capitis damnatum proscribere?

9. Istis in seculis “ altare contra altare erigere, “ cathedram sibi constituere, gliscente discordia,” (Cyprianid verba sunt), “ episcopum sibi constituere,

[ocr errors]

© Cypr. Ep. 55. Hæc sunt initia hæreticorum, et ortus atque conatus schismaticorum, tale cogitantium ut sibi placeant, ut præpositum superbo tumore contemnant. Cypr. Ep. 65. 69.

d Optat. Cypr. Ep. 76. 42..44. A pastore oves, et filios a parente separare, et Christi membra dissipare. Ep. 58.

“ et contra sacramentum semel traditum divinæ dis-
“ positionis et catholicæ unitatis adulterum et con-
“ trarium caput extra ecclesiam facere; (contra
“ ecclesiasticam dispositionem, contra evangelicam
“ legem, contra institutionis catholicæ unitatem alium
“ episcopum fieri consentire,”) nefarium et execran-
dum facinus erat, propter quod admissum Novatiani,
Donatistæ, reliquique ferme schismatici tam pessime
audierunt; quale facinus igitur altaria cuncta demo-
liri, cathedras omnes submovere; non in unius epi-
scopi præjudicium alterum creare, subornare, sed in
omnium ruinam nullum pati ? quanto damnosius ec-
clesiam unamquamque capite præciso (quod nostri
moliuntur) áképanov facere, quam (id quod veteres
schismatici fecerunt) bicipites ecclesias erigere ?

Episcopalis itaque regiminis abjectionem quisquis animo pravo (contentioso scilicet, arrogante, pervicace, fastidioso, vel utcunque perverso) molitur; eum quidni cum doctissimo respondente schismatis (et quidem mortalis, hoc est, peccati gravissimi) reum pronunciem? “ Quod enim” (ut S. Cypriani verbis Cypr. Ep. concludam) “ majus potest esse delictum, aut quæ “ macula deformior, quam adversus Christum ste“ tisse, quam ecclesiam ejus, quam ille sanguine suo “ paravit et condidit, dissipasse ? quam evangelicæ “ pacis ac dilectionis oblitum contra unanimem et “ concordem Dei populum hostilis discordiæ furore “pugnasse ?” “ Inexpiabilis et gravis culpa discordiæ, nec pas- Cypr. de

Unit. Eccl. “sione purgatur.”

p. 257

[ocr errors]

DE TRIBUS SYMBOLIS.

[ocr errors]

13:

Relaxatio fidei trium Symbolorum, in octavo arti

culo ecclesiæ Anglicanæ propositorum, admitti non potest, sine scandalo dato apostasiæ ab ec

ecclesia universali. A NASCENTIS ecclesiæ primordiis usu receptum

apparet, formulas quasdam professionis, et sacræ docRom. vi. trinæ summulas, (quales Sanctus Paulus Túnous didaxñs, 17.. ., et υγιαινόντων λόγων υποτυπώσεις indigitare videtur, Ter2 Tim.i. 13. Tert. A pol. tullianus veritatis et fidei regulas ac leges appellitat,) cap. 47. de vel. Virg. i. in ecclesiis prostrare; quibus veluti symbolis ac tes

seris Christiani fideles dignoscerentur, et religio no

stra qualis esset omnibus innotesceret ; quibus ad Heb. vi. 1. Christianismum accedentes neophyti ipsius principiis

imbuerentur; eidemque nomen dantes quousque profecerant ostenderent, et quid susceperant credendum profiterentur; quibus denuo quasi metis aut repagulis ingenia continerentur, ne præter oleas sanæ doctrinæ devios in errores exorbitarent, aut excurrerent a

Hæc primitus admodum erant succincta atque simplicia; nec aliud ferme quam præcipua continebant religionis nostræ capita, ab aliis illam (Judaismo scilicet, et ethnicismo tunc obtinentibus) distinguentia; prout ex illis liquet ejusmodi formis, quæ in

• Symbolum tessera est et signaculum quo inter fideles perfidosque secernitur. Max. Taur. Tertull. Præscrip. 14.

« AnteriorContinuar »