Imágenes de páginas
PDF
EPUB

̓́Αμφω ἀριπρεπές ἠνορέῃ, δόξῃ περιπύστω,

Καὶ θαλέθοντ ̓ ἐρατῆς ἄνθεσιν ἡλικίης.

Καὶ Σολομῶν ἄρκτοιο ὁ μὲν, βασίλισσα νότοιο ó

Ἡδὲ, σοφὸς Κάρολος, καὶ Καθαρίνα καλή. Τούτους εἰς φίλα λέκτρα συνελθόντας μελίγηρυ Τέρπ ̓ ἀγανοῖς μέλεσιν, τέρφ' Υμέναις χοροῖς· Χερσί τ' ἐϋστρεφέεσσι κροτῶν φόρμιγγα λιγεῖαν Ὄλβον ἄειδ', ἀρετὰς, καὶ κλέος ἀμφοτέρων. Τοῦ γένος, Ωγυγίων ἐριθηλέα βλαστὸν ἀνάκτων, Τήντε τύχην, θείης θαῦμα μέγ' εὐνοίης. Καὶ σοφίην πολύιδριν ἐπ' ἄγριον οἴδμα θαλάσσης Ἧς πλόον ἰθύνειν νηὸς ἀελλομάχου Εὐσεβίηνθ', ἥτις βωμοὺς ἵδρυσε πεσόντας, Δῶκε θεοῖς ἱερεῖς, δῶχ ̓ ἱερεῦσι θεούς·

Ἠνορέην τ ̓ ἐχθροὺς δυνατὴν αὑτόντε δαμάσσαι,

Τ

Μάρνασθαι κρατερῶς, δρᾷν καλὰ, δεινὰ φέρειν·
Εὐδοκίηντ ̓ ὀρθαῖς σταθμὸν χείρεσσιν ἔχουσαν,
Τοῖς τε φίλοις, καὶ τοῖς δυσμενέεσσιν ἴσην
Πράον ἁμαρτινόοις τε καὶ ἤπιον ἦτορ ἀλιτροῖς,
Δοῦναι συγγνώμην, μὴ τίσιν ὀξὺ λαβεῖν·
Τῆς δ ̓ ἀπὸ διογενῶν πατέρων μοιρηγενὲς ᾄδε
Μαρμαρυγαῖς ἰδίαις φέγγος ἀεξόμενον,
Οὐράνιον κάλλος γλυκεραῖς ἐνὶ λάμπον ἐπωπαῖς,
Καὶ μέλι θεσπεσίου στάζον ἀπὸ στόματος
Τοῦ τ ̓ ἤθους εὔχηλον αμωμήτοιο γαλήνην,
Καὶ πινυτὰς ψυχῆς ἔμφρονος ἐννεσίας·
Αλλους τ ̓ ἀμφοτέρων αἴνους πλήθει ἀναρίθμους,
Όσσας πόντος ἔχει θῖνας, ἰδ' ἄστρα πόλος·
Ὕμνει ταῦθ', ὕμνοις, δ ̓ εὐχὰς ἐπίβαλλε κραταιὰς,
Καὶ φιλίοις ἁγνὸς σπένδε θεοῖσι λιτάς·
Πολλάτε νειογάμοις ἥρωσι καὶ ἐσθλὰ νέμεσθαι
Αξια τῶν δ ̓ ἀρετῆς, ἄξια δῶρα τύχης·
̓Ακμῆτας Καρόλῳ πολέμους, ἀπόνους τε θριάμβους,
Αὐτομάτας νίκας, αὐτοφυείς στεφάνους,
Αλλους ἀρχομένους, καὶ τούς δ ̓ εὐπειθέας εἶναι,
Πλείονα σκήπτρα φέρειν, ταῦτα βέβαια μένειν·

Τῇ τε νέας αἰεὶ χάριτας πότνῃ Καθαρίνῃ,
Ιμερτὸν κάλλους τ ̓ εἴαρ ἀειθαλέος·

Τ

Μητέρ' ἔμεν τόσσων δ ̓ εὔτεκνον ὄπισθεν ἀνάκτων, Οσσων πρόσθεν ἔην εὐπατέρεια κόρη. ̓Αμφοτέροις ὁμόνοιαν, ἀτέρμονος ἔσχατα ζωῆς Εἰς πέρατ ̓ ἀῤῥήκτοις δέσμασι σφιγγομένην, Κῦδος ἀείμνηστον, μακρὸν βιὸν, ἄφθονον ὄλβον, Ευρωστον τε δέμας, γηθόσυνον τε νόον.

In victoriam navalem, anno 1665.

QUANQUAM ejuravi Musas et inutile carmen,
Deque malo nullus fio poëta, lubens;
Et nimis est fractos calamos reparare molestum,
Ac dudum rivos arida vena negat,

Propositum invicte quatiunt animumque, per undas
Ceu Batavam pulsant fulmina vestra ratem ;
Vestra, heros, imo numerosam e pectore vocem,
Nequicquam invita Pallade, fama ciet;

Illa novos ignes effoetis mentibus afflat,
E ligno vatem quolibet illa facit;
Invaditque omnes animos epidemica Musa,
Gentis et humanæ corda furore rapit;

Vel crassam Belgarum imprægnans arte Minervam,
Et domitis versus hostibus eliciens;

Vix se Leyda tenet, grato quin accinat hymno, et Se nostris comitem præbeat officiis.

Scilicet e victore trahunt solatia, quali

Gloria certasse est, succubuisse decus; Ambitio fecit, non spes pugnare; Jacobo Non pudet omnino cedere, vixque dolet: Exornata ducis jactant sua funera lauris, In lucris illi debita damna putant. Sed nos parta salus, et gloria reddita belli In laudes causa nobiliore trahunt, Quod priscum cœpit dominum dignoscere pontus, Oppressusque diu vi modo jure subest :

Juris facta sui lætis nos circuit ulnis

Anglorum regno nata satelles aqua,
Regi sponsa Thetis, teda connexa jugali,
Cuique olim zonam tradidit ipsa suam;
Nec se plebeias sinet incestare carinas,
Perfidia fœtas, et levitate graves.

Nobile pontus amat regnum felixque, nec illam
Publica res, hoc est publica turba, reget;

Fluctus ipsa suos componere nescia turba,
Perpetuoque domi fæx agitata salo.

Truditur in proprias merito gens improba terras,
Quanquam illi nunquam propria terra fuit;
Quicquid ei colitur maris est injuria, demptum
Obsidet oceano non nisi fraude solum.
Ergo vices Neptune refers, pœnasque rependis,
Eque mari terris pulse repellis eam.
Sufficiat patrias Mosæ quod oberrat arenas,
Ac sub natali rana palude crepat.
Interea justo tutus sub vindice degit
Squamiger, et portus libera gaza petit :
Detumet abdomen Batavis, horrendaque cessat
Immensum e nostro surgere pisce caro.
Non proba merx jam prædones ditare scelestos,
Et turpe in spolium degenerare timet.
Tuto mercator cum fida transigit unda
A bello, a sæva liber amicitia:

Nil fœdus larva exutum fallace nocebit,
Subque mala latitans pace latrocinium.
Offuscata veternosæ rubigine pacis,
Ac intestina sub face pressa diu,
Emicuit tandem, priscæque refulget honore
Anglia virtutis, par similisque sibi,
Suspicienda iterum dubio metuendaque mundo,
Certa suum quamvis sera tenere decus.
En cunctæ inclinant summisso vertice puppes,
Et quercus nostras nautica sylva colit!
Ipse tuas cristas nutantes fronte superba,
Ore ferox, humilis pectore, Galle, premis,
Henrici memor, at Caroli metuentior, arma
Dirigit invicta qui potiora manu;
Cujus ab auspiciis prodire renata Britannis
Gloria gestit, eo gloria facta magis;
Commendat duros clementia nota triumphos,
Gratius in placida laurea fronte viret.
Nemo suos virtute domat feliciter hostes,
Qui non et cives subdit amore suos.

Ergo tuos geminum, magne et bone Carole, festos
Ambigua signat nobilitate decus;
Æmula pacificæ decertat bellica virtus,

Utra tuam exornet pulchrius historiam ;
Cedere neutra potest, summus debetur utrique,
Quam tua promeruit cura suprema, locus.
Hinc tamen in partes frater, sed nil tibi laudis
Decerpturus, at huic appositurus, adest.
Ille tuæ pars multa animæ, pars sanguinis æqua,
Alter tu, sola nominis alter ope;
Respueres quo desertam non sospite vitam,
Cujus præ regnis est tibi chara salus:
Nec tamen hunc dubitas exponere mille periclis;
Tanti nostra salus, gloria nostra tibi est;
Ah nimiam querimur pietatem! tradere fluxam
In maris, in martis pignora tanta fidem;
Delicias et spes nostras committere sortis
Incertæ, cæci fulguris arbitrio!

Hunc obscura manus Batavi dementis iniqua
Et nulli gnara parcere glande petat?
Belgia cui non est redimendo, ditior ut sit
Quam jactans se fert esse, vel esse cupit.
Nos ita qui sapimus vulgari corde, quibusque
Nil procul e nostra cernere valle licet;
Longius elato reges a monte tuentur,
Clarius ingenti pectore fata notant;
Nil inconsulte statuit rex, nil temere audet
Dux cum sit fati certus uterque sui;
Non aliter certus quam si virtute Jacobus
Fortunam bello promeriturus adest;
Expertemque metus facit immunemque pericli
Tam sancto capiti debita cura Dei:
Se commendavit cœlo, non credidit undæ,
Depositum servant Numina fida suum;
Accinctum lauris caput, addictumque triumphis,
Nequicquam bruto fulmine Belga petit, &c.

« AnteriorContinuar »