Imágenes de páginas
PDF
EPUB

Ratio secundi Præcepti in Decalago est immuta

bilis.

ANNO 1668.

QUI cæli vastos ac terræ continet orbes

In dexteræ vola suæ,
Et quocum collata amplissima machina rerum

Vanescit in merum nihil,
Ut constringatur brevis inter septa tabellæ

Mortalis impulsu manus ?
Cujus nec sol ipse (ut valde pulchrior esset)

Meretur umbra dicier ;
Talis adumbretur, qualem pictoris inepti

Libido finxerit arrogans ?
Qui conceptum animi longe supereminet omnem,

Et solus ipse se capit,
Brutali tantus quantus subdatur ocello,

Subdatur omni sensui ?
Cui scelus et furor est quicquam componere, fallax,

Stolidum, profanum, injurium ;
Ejus fucatus stipes prostet vice, cultum,

Vim, nomen adsciscat sibi ?
Æterno Patri reverentia debita vilem,

Virtutis ac vitæ indigum,
(Virtutem aut vitam sed nec simulare capacem,

Nec ore spirantem tenus,)
Transeat humanæ, flammis ultricibus aptum,

In surculum dementiæ ?
Summæ mentis opus summum veneretur opellam

Suæ pusillam industriæ ?
Ille datus terræ dominus, superæque verendus

Potentiæ vicarius ;
Ipso quo patulus nil quod complectitur orbis

Expressius Deum refert ;

Terrigenæ fungo, vix rerum e fæce creato

Incurvet augustum caput;
Excordemque excors surda prece tundat, iniqui

Vane laboris prodigus?
Cælesti solio consortes ingerat imæ

Homuncio repens humi?
Ambitione pari flagrans sub imagine verum

Falsumque numen fingere?
Non ita compressus justa Deus æstuet ira,

Non vindicet se liberum ?
Sic deformatus non totus abhorreat istas

Mendacis artis simias ?
Non fædos zelo depellat percitus acri

Honoris æmulos sui ?
Nos ita degeneres animo persentiat æquo,

Nostri stuporis particeps ?
Scilicet opprobrii patiens, nec crimine nostro

Commotus, aut damno indolens ?
Tanquam pectus iners, aut dextram gestet inermem,

Nil valeat aut nil sentiat ?
Hæc vetuit ratio semper, semperque vetabit,

Lex lege quavis sanctior;
Cui se sponte uni demittit summa potestas,

Ac dulce sentit obsequi ;
Nec Deus hanc potius quam se variaverit ipsum,

Adversus ac dispar sibi.
Quin sempiterni decerptam e codice recti,

Et mentis autographo suæ,
Præcipue chari in sanctissima jura popelli,

Scriba seipso transtulit;
Ipse suis digitis eradere scripta recuset,

Id alter ausit aggredi ?
Audeat Ausonius saltem, sapientior ille

Ac altior cætus Deo;
Cui licet invito mentes astringere cælo,

Mentesque vinclis solvere,
Cum sua res animusve suus deposcet, eritque

(Hoc serio aiunt) commodum. BARROW, Vol. VIII.

mm

Desine nugarum tandem, audax desine secta:

An semper illudes Deo ?
Anne impune feres rationis scita pudendis

Inferre ceris Ceritum ?
Proque lucro turpi, nimiaque cupidine regni,

Cæleste jus rescindere ?
Sin formare Deum tantus te possidet ardor,

Hac lege depingas licet :
Majestate sua radiantem pinge, supremi

Qualem obstupescunt angeli;
Monstra invisibilem, immensum describe, carentem

Effinge sodes partium;
Munificum, justum, sapientemque exprime, supra

Mens assequatur quam tua ;
Verbum cuncta creans line, dextram cuncta tenentem,

Oculumque cuncti providum ;
Sic veniam forte et laudem merearis ; Apellem

Nec ipse respuet suum.

DIVINITAS

ΤΟΥ ΛΟΓΟΥ

CONSTAT

EX INITIO EVANGELII SECUNDUM JOHAN

NEM.

PRINCIPIUM (per te, verborum acerrime tortor,

Si verbis aliquid significare licet)
Primum designat, primoque coincidit unum

Æternum, quo nil finxeris esse prius:
Tu qua mente putas numeros, superantia quisquis

Innumeroş primo secla priora putas ?
Finge sed id primi sero incepisse; creatum

Esse, quod hic præfert enthea penna caput; Qui tamen hoc ipsum, qui cætera protulit, expers

Ejus erit, facto prævius ipse suo ? Quo sine nil ortum, nullius originis ille,

Se quoque ni pariter fecerit esse, potest.
Non aliena manus, sed nec sua condidit illum,

Id vox divina, hoc res fieri ipsa negat.
Quodque ortu caret, æternum est; fac cæperit, una

Dissonus ortivum das adimisque diem.
Adde, Dei comes et consors fundamina mundi

Omnipotente animo quod jacientis erat :
Haud croyos spatio tantilli temporis unquam

Vel sine mente Deus, vel sine voce fuit. Quin Deus exerte nullaque ambage vocatur,

Nec Deus est quisquis cæperit esse Deus.
Illud nemo sibi jus acquisiverit olim,

Nec tanto titulo gestiet ortus heri.
Esse novum perfecta Dei natura recusat ;
Non secus ac creto dissidet esse vetus.

Immortale Deus sonat undique nomine toto,

Barbara seu gens id, seu bene docta, sonat;
Ac periisse quidem postrema et pejor habetur,

At mors est vitam non habuisse prior.
Nos ita, qui crasse specieque objecta sub una

Cernimus, et verbis obvia sensa damus;
Quippe Deo potius mentem informare magistro,

Quam nostra prompti e mente docere Deum; At longe Getici sapiunt majora sophistæ,

E nihilo quidvis cudere gnara cohors; Queis latet abstrusus nullo sub cortice sensus,

Multaque sub medio conditur umbra die ; Nil rectum aut proprium, nisi cum libet; omnia scæve,

Omnia fictitio tincta colore vident:
Hinc translatitii mundi nova surgit origo,

Hesternusque róyos, factitiusque Deus;
Hinc creperi in mystam desciscit apostolus antri,

Verbaque non Delphis inficianda refert.
Scilicet intimus is divini pectoris hospes,

Et fonte ex illo limpida vera bibens;
Ille procul fuco, versutæque inscius artis,-

Præsertimque almæ simplicitatis amans;
Cujus inoffenso pede cætera pagina plane

Ambulat, hic alius dissimilisque sui, Nubibus obducit coelestis lumina flammæ,

Polluit admisto pura fluenta luto; Ancipites proponit in ipso limine griphos,

Implicat obliquis dogmata summa tropis;
Quamque revelandam cæco susceperat orbi,

Infidus dubio supprimit ore fidem ?
Hæc qui crediderit, mihi (salva pace) videtur,

Et nimiam et nullam stultus habere fidem.
Sin ita, quid legimus, quid vana indagine verum

Quærimus incertum, persequimurque fugax ?
Nos misere ludos facit improba charta Johannis,

Hæc fronte ostentans, altera corde premens.

« AnteriorContinuar »