Imágenes de páginas
PDF
EPUB

Musa jocosa fui multis (musam esse jocosam
Nil vetat, at longis non licet esse jocis),
At mihi siqua fuit, spatiis diffusior æquo
Jure fuit, quoniam seria musa fuit.
Scilicet affectum pleno torrente ruentem
Sistere vix nostræ, crede, fuisset opis;
Officii nec erat, meritis cum congrua tantis
Nulla queat reddi pagina larga satis ;
Nec post insumptum scribendi plura laborem,
Non adscribendum multa deesse foret.
Publica ne repetam, nimium quæ vasta supremi
Nobis porrexit Numinis ille manus;
Multa obvenerunt privatæ commoda vitæ,
Quæ par est magno sumpta referre duci:
Quod sub jucundæ requievi tegmine pacis,
Vita quod a tragicis est procul acta malis;
Quod placitis studiis, Musisque insontibus ampla
Otia (ne dicam præmia) contigerint ;
Turpibus ejectis dominis, vanoque furore,
Se pura qui pro relligione tulit;

Quod licet obsequium regi deferre benigno,
Et vero cultum verum adhibere Deo:
Hæc ego tanta boni forti, prudente, probaque
Obtinuique opera possideoque ducis:

Huic igitur grates dum fundere conor, ineptus
Esse queo, longus, vix reor, esse queo ;
Sin videar, veniam extremæ non abnue culpæ,
Quisquis eris, siquis, qui legis ista, precor.
(Huic veniam culpæ facile est concedere, pœnam
Scribendo scriptor quum satis ipse luat)

Non erit ut posthac patientia vestra laboret,
Nec mea charta sua tædia fronte geret;
Lusibus his penitus, vel pene renuncio, quicquid
Nitar abhinc, nullum vel breve carmen erit.
Musas, magne, meas sine (vestra laude subactas)
Appendi tumulo, parva trophæa, tuo.

DE S. TRINITATE.

JUL. 1670.

SIT quale Numen, quis capiat, nisi
Qui lucis ipse est incola propriæ;
Quis eloquatur præter unum

Indigenam venerandæ abyssi?

Hinc, hinc pusillam mens aciem procul
Humana flectat; nil crepet hic suum
Vox nuper infans; quadrat auri
Sobria credulitas recenti.

Unus seipso est teste Deus, suæ
Ast unitatis tres socios habet,

Mirandus hos nodus coarctat,
Limes et hos dirimit stupendus;

Haud ille tantum nomine dissonat
Trino, nec uno nomine consonat
Cœtus, sed ipsum abjungit ipsa
Res, ligat ipsaque res eundem.

Non distrahit partitio sectilis,
Confusio nec textilis implicat,

Sed perstat idem quisque, et æquus
Cum paritate tenetur ordo.

Originali luce pater micat,
Pulchram emicando gignit imaginem,
Perfectiones quæ parentis
Omnigenas referens adæquat;

Par gloriosum se sibi protinus
Arctissimis complexibus ingerit,

Rex inde cœlorum alter idem,
Sanctus amor placide resultat.
Eterna sic exuberat et simul
Primo seipsum essentia continet

In fonte, se confert duobus,
Nec minus hic sibi se reservat.

Ceu cum supremi participem throni
Natum benignus constituit Parens,

Junctique mox Natus Parensque
Munus idem attribuunt nepoti;

Tribus potestas sufficit unica,
Simplexque cunctis gloria competit,
Cernunt eadem mente cuncta,

Cuncta manu peragunt eadem.

Insignit omnes fallere nescia

Summe colendo pagina nomine,

Quod nil creatum adsumat absque
Sacrilegi vitio furoris.

Tantoque dignas res titulo simul
Adscribit, ortis viribus absonas,

Queis fretus orbis Rector arcis
Occupat æthereæ cacumen;
Durando prima excedere secula,
Præsentia complere quod uspiam
Loci, futurum quicquid alta
E specula procul intueri ;
Rerum stupendam de nihili sinu
Excire molem; et, quod magis arduum,
Ejus gravi attritam ruina

Præcipuam reparare partem ;

Grandem tueri lumine provido,

Nutuque forti vertere machinam ;
Natura quas observat omnes
Pro libitu variare leges:

Sic attributis singula maximis
Persona fulget; non superabili
Virtute juxta quisque pollet,
Gloriaque una coronat omnes;
Hinc cum salutis janua panditur,
Ac alma justo fœdere gratia
Sancitur, immundosque vere

Nas benedicta repurgat unda,

Par jure cultus redditur omnibus,
Par, quippe summus; nititur integra

BARROW, VOL. VIII.

N n

Spes singulis, sancte dicatur Obsequium tribus æquum et uni. Hæc ore certo ipsissima veritas De se retexit; Spiritus hæc fide Dignissimus nos de superna Edocuit cathedra magister.

AD JOHANNEM TILLOTSON,

CUM LIBRO LECT.

DUM tu, dulce caput, sacri mysteria veri
In populum valido dirigis eloquio;
Occludisque simul petulantibus ora sophistis,
Et pro lege Dei prospera bella geris;
Istis ecce misellus ego quos aspicis uncis
Affixus, vasto tempus et ingenium;

In promptu est hujus causas exponere duræ
Sortis, at invita sorte modestus ero.

AD te, sed

AD D. D. CHR. WRENN.

passu tremulo vultuque rubenti,

Fertur, ad ingenii culmen, opella levis.

Nec quid vult aliud, (quid enim velit haud tibi notum ?) Quam ut justum authoris deferat.

FINIS.

« AnteriorContinuar »