Imágenes de páginas
PDF
EPUB

statu Cain

peccavit?

et ii qui

statim ab

ortu, &c.

Not. in quo runtur, ad virtutes adeo aversæ ac contumaces? cui infelicitati tantarum gentium, totque seculorum pene fatalis barbaries imputanda est? unde naturam tam aspere novercatur, fortuna tam ferociter insultat mortalibus, nisi quod anteactæ vitæ pœnas damus, veteresque nequitias ultricibus furiis divinæ Nemesis flagra persequuntur?

Respondeo, primo, Si hæc doctrina justitiæ divinæ illustrandæ tantopere inserviret, cur prophetis Dei intimis non innotuit? quare in sacris oraculis sæpius clariusque non inculcatur? præcipue in evangelio, Rom. i. 17. de quo Sanctus Paulus, Aikaisσúvn Oecũ èv avтự áπokaλúπTetaι quum maxime intersit, ut de divina justitia recte sentiamus, cum illius elucidandæ multiplex succurrat occasio, et in eo sacræ scripturæ plurimum occupentur. Imo,

Secundo, Horum accidentium aliæ causæ exprimuntur, in quibus parentum contumacia, inobedientia, neglectus, præcipue Adami: ex quo semine non alibi quam nostro in loco, ab ipso pene nascentis mundi primordio, hæc nobis malorum seges pullulavit.

Tertio, Barbariem, inscitiam, et peccandi proclivitatem quod attinet, has non omnino necessarias et prorsus inevitabiles esse docet demonstratque apostolus ad Rom. i. 19, 20, Διότι τὸ γνωστὸν τοῦ Θεοῦ φανερόν ἐστιν ἐν αὐτοῖς· ὁ γὰρ Θεὸς αὐτοῖς ἐφανέρωσεν. Τὰ γὰρ ἀόρατα αὐτοῦ ἀπὸ κτίσεως κόσμου τοῖς ποιήμασι νοούμενα καθώ ορᾶται, ἥτε ἀΐδιος αὐτοῦ δύναμις καὶ θειότης, εἰς τὸ εἶναι αὐτ τοὺς ἀναπολογήτους. Quid enim si homines naturali lumine et facultatibus divinitus concessis abutantur, quibus ad Dei notitiam, virtutisque amplexum aspirare possint, ea propter divina providentia injuriæ est arcessenda? an Deus homines e cunis perfecte

sapientes, infallibiliter justos, et prorsus avaμaprýτcus, condere debuit? Quin potius si rationis judicium consulere nolunt, conscientiæ dictamina respuunt, primævæ lucis scintillas extinguunt, naturæ leges violant, exemplorum pessima imitantur, seque improbis moribus totos devovent, non tam antiquorum criminum rei sunt, quam recentibus implicantur, quorum aut adimere potestatem, aut effectum impedire, nullo Deus jure tenetur, nullo pacto obstringitur: imo non tam puniendorum, quam probandorum hominum gratia hæc permittere potuit; et quidem permisit: Act. xiv. 16, Ὃς ἐν ταῖς παρῳχημέναις γενεαῖς εἴασε πάντα τὰ ἔθνη πορεύεσθαι ταῖς ὁδοῖς αὐτῶν· et Act. xvii. 30, τοὺς μὲν οὖν χρόνους τῆς ἀγνοίας ὑπεριδὼν ὁ Θεός.

Quarto, Humanæ vitæ miserias atque ærumnas, hoc est, naturales defectus, morbos, egestates, infortunia, querula petulantia providentiæ increpantes apostolicum fulmen retundit, Μὴ ἐρεῖ τὸ πλάσμα τῷ Rom.ix.20. πλάσαντι, Τί μ ̓ ἐποίησας οὕτως ; Etiam brutis animantibus communia sunt, quorum animas rationis unquam participes, et peccandi consequenter compotes fuisse, aut e supernis sedibus in corpora relegatas, quis tam absonus est ut dicat, tam audax, ut propterea divinam insimulet justitiam? Neque est quod hæ afflictiones tantas tragoedias excitent, quæ tam immanes non sunt, ut facile tolerari nequeant, ut propterea vitam respuant homines, mortemque avertere non satagant, ut plerunque grandioribus commodis non compensentur. Denique hæc mala ad bonos usus transferri, ad morum medelam facere, in virtutum occasiones converti, ad stultitiam arguendam, compescendam arrogantiam, intemperantiam coërcendam, ad conciliandam prudentiam, acu

Od. a'. 32.

endam fortitudinem, exercendam patientiam, animumque corroborandum conducere possunt: ut præteream ex his plurima non esse Оeóлeμπтα, sed ab hominum in se stolida pravitate accersi: quo pacto nodum dissolvit Homericus ille Jupiter,

Ω πόποι, οἷον δή νυ θεοὺς βροτοὶ αἰτιόωνται,

Εξ ἡμέων γάρ φασι κάκ' ἔμμεναι· οἱ δὲ καὶ αὐτοὶ

Σφῆσιν ἀτασθαλίησιν ὑπὲρ μόρον ἄλγε ̓ ἔχουσιν.

Quinto, Status ille animarum quicunque præcessisse supponatur, etiam peccatis, doloribus, defectibus subjacere debuit, ut reatus contrahi, et supplicii obligatio emergere possit: an idcirco ut justitiæ ac providentiæ idonea ratio reddatur, hoc alio priori comminisci oportet, istoque itidem priorem alterum, et sic in infinitum ?

Sexto, Christus divinæ dispensationis mysterium aliter interpretatur. Nam, cur quis cæcus natus fuerat, sciscitantibus Pharisæis, respondet, non ob Joan. ix. 3. præcedentia peccata contigisse, axx' va paveρwby τà ἔργα τοῦ Θεοῦ ἐν αὐτῷ. Reliquarum calamitatum non absimilis est ratio; instruendis hominibus, gloriæque divinæ illustrandæ inserviunt, nec tam a præteritis malis fluunt, quam ad futura bona diriguntur.

Septimo, Si corpus animæ carcer sit, non commodum diversorium, et vivere pœna sit, non beneficium; quo gratiæ evanescunt, quas authori vitæ Deo debemus, quasque parentibus divinæ dncupyías instrumentis persolvimus? frustra ab apostolo celebratur, Act. xvii. ὁ διδοὺς πᾶσι ζωὴν, καὶ πνοὴν, καὶ τὰ πάντα. Nec ab eodem minus incongrue dicitur Deus ἐμπιπλῶν τροφῆς καὶ εὐ φροσύνης τὰς καρδίας ἡμῶν, (i. e. viventium.) Melius Job. x. 12. non exclamasset Job, Vitam et misericordiam triPs. cxix.73. buisti mihi. Tacuisset David, Manus tuæ finxerunt et præparaverunt me. Immeritis laudibus tot hym

25.

xiv. 17.

ni personant; in ludibrium abiit conformati hominis solennis historia, illudit nobis hæc mundi concinna fabrica, magnificus apparatus; custodia est, non theatrum libertatis. Neque denique ibi vita communicata tam Creatoris beneficentiam suspicere est, quam Vindicis severitatem perhorrescere.

66

[ocr errors]
[ocr errors]

66

Quibus, octavo, subjungo illa Epiphanii contra Origenem disputantis, "Si hoc verum est, ubi est "fides nostra? ubi præconium resurrectionis? ubi apostolica doctrina, quæ in ecclesiis Christi hucusque perdurat? ubi illa benedictio ad Adam et ad semen ejus, et ad Noe et ad filios ejus, Crescite et multiplicamini, et replete terram? Jam enim non erit benedictio, sed maledictio, juxta Orige"nem, qui angelos vertit in animas, et de sublimi fastigio dignitatis facit ad inferiora descendere ; quasi Deus non possit animas per benedictionem "dare, nisi angeli peccaverint, et tot in cœlo sint "ruinæ, quæ in terra nativitates."

66

66

66

Nono, Justitiæ convenit, ut delictorum, ob quæ sontes plectuntur, non aboleatur memoria; cum ut Vid. Just. in Tryph. ad qualemcunque resipiscentiam ex reatus conscientia et pœnæ sensu perducantur, tum ut justitiæ ultricis majestatem agnoscerent, discerentque "justitiam "moniti, et non temnere divos:" quo spectat illud Tertulliani, "Evacuabitur ratio judicii, si meritorum "deerit sensus. Igitur cum olim peccatum esse "non agnoscimus, cur pœnam inde infligi censea"mus ?"

Ultimo, Ex admissa præexistentia non minus inextricabiles difficultatum labyrinthi oriuntur. Cur enim Adami anima nunquam præextitit, Caini unum atque alterum annum, Pharaonis per aliquot secula, Judæ anima sero in corporeum pistrinum conjecta

[blocks in formation]

est? et in universo aliquæ ad pœnas subeundas præcoces, aliæ tamdiu immaturæ sunt? Cur sæpe, ut videtur, meliores animæ temperiem corporis languidam, dubiam, infirmam sortiuntur, longe pejores sanis, vegetis, robustis corporibus donantur? Unde apud Indos, Mauros, Ethiopes, reliquasque barbaras gentes, dociles animi, benignæ indoles, felicia ingenia, apud Christianos aliosque populos moraliores contraria dispositione præditæ animæ nascuntur? Qualia problemata ex præexistentiæ hypothese difficulter, ex naturæ lege ordinaria, ejusque pluriformibus circumstantiis multo facilius solvuntur.

Tertio, Præexistentiam Platonici ex notionibus quibusdam deducunt, quas tanquam rudera præcedentis ruinæ, pristinæque scientiæ reliquias, etiamnum superstites volunt. Item ex humanæ mentis docilitate, quæ non tam prompte disciplinas arriperet, nisi quas prius calluisset ; quæcunque quæ interciderat memoria, ex mentis agitatione reviviscit : qui arguendi modus Ciceroni vehementer arrisit, Tuscul. quæst. 1. "Habet autem (anima) primum "memoriam, et eam infinitam, rerum innumerabilium,

66

quam quidem Plato recordationem esse vult supe"rioris vitæ :-nec fieri ullo modo posse, ut a pueris "tot rerum atque tantarum insitas et quasi consig"natas in animis notiones, quas évvoías vocant, habe66 remus, nisi animus, antequam in corpus intravisset, "in rerum cognitione viguisset." Libro de Senectute, c. 21." Magno est argumento homines scire pleraque antequam nati sint, quod jam pueri, quum artes "difficiles discant, ita celeriter res innumerabiles "arripiant, ut eas non tum primum accipere vide"antur, sed reminisci et recordari." Sed contra, nullas ejusmodi évvoías animo inhærere verisimile est, quas

[ocr errors]
« AnteriorContinuar »