Imágenes de páginas
PDF
EPUB

mentis opera, sensus adminiculo, a recentis vitæ exordio non acquisivit. Axiomata enim, et prima veritatis principia, quæ perspicuitate sua communem assensum merentur, vel ex terminorum genuina significatione, vi sibi indita, protinus apprehendit, aut ex quotidiana observatione facile dignoscit; reliquas autem ex his pendulas conclusiones non temere, et ex idearum fortuito occursu, sed nativæ sagacitatis virtute elicit, per consequentiarum successivam seriem operoso progressu discurrendo: imo si præcessisse aliquem animæ statum supponamus, has ipsas notiones tum aut ei primitus impressas, aut ab intellectus naturali facultate excusas, vel a jugi experientia desumptas oportuit, ne oblivionum scilicet ac reminiscentiarum perpetuas reciprocationes fingendo in infinitum regrediamur. Cum igitur cognitio omnis aliquando nova esse debuit, et animus præsens scientiæ omni, quam possidet, adipiscendæ par sit, neque aliter jam discit, quam in superiore statu didicisset; quidni hic opportune terminum figamus, neque in seculorum, quæ dudum affluxere, obscuras profunditates frustra nos immergamus? Cum sane illius, si qua est, elapsæ vitæ tam exilis, aut potius nulla est recordatio, ut merito canat Platonicæ sententiæ fautor ac interpres poëta,

animæ, quibus altera fato

Corpora debentur, Lethæi ad fluminis undam
Securos latices, et longa oblivia potant.

Ultimo, Alios existendi modos destruendo, præexistentiam astruere conantur. Idcirco enim animas a Deo creatas infundi negant, quia puram, insontem, immaculatam, qualis e divina manu procederet, in corpus immundum et vitiosa labe contaminatum immitti, totque confestim morbis et miseriis ineluc

tabilibus nullo suo merito addici, nefas, atque divinæ justitiæ contrarium ducunt: ut et Deum ad actum creationis sublimem, liberum, peculiarem, adulterorum quocunque arbitrio, incestorumque temeraria libidine determinari, fore incongruum. Nec minoribus difficultatibus involutam animarum ex traduce propagationem arguunt; nam ex eo consequi aut animas a parentibus creari, aut si ab eorum substantia discerpantur, divisibiles esse, quorum illud idioma Dei incommunicabile creaturæ adjudicat; hoc animarum dignitati, simplicique naturæ derogat. Sed quoniam contra præexistentiam satis prolixe disputavimus, neque e reliquis aliquem existendi modum propugnandum suscepimus, et auditorum patientiæ consultum volumus, sufficiat utcunque probatum dedisse, quod animæ humanæ corporibus non præexistunt.

DE POTESTATE CLAVIUM.
CLAVIUM

MATT. xvi. 19.

Et dabo tibi claves regni cælorum.

MODUS, quo Christus, ecclesiæ Rex, hanc ordinat atque regit, illi perquam affinis est, quo Deus mundi Dominus ipsum moderatur. Mundum Deus partim immediato providentiæ suæ nutu temperat, partim intercedente delegatorum suorum, et quasi proregum visibilium (quos variis regni sui provinciis præfecit), opera curaque vicaria administrat. Horum (a Deo accepta authoritate simul ac imposito officio) partes sunt, sub Rege summo, in suo quemque districtu, secundum ab ipso præstitutas æqui bonique regulas, ipsius ita gubernare subditos, cum ut imprimis omnibus qua licet modis Dei promoveatur honos, tum ut proxime salus hominum procuretur; allaborantibus iis, ut et Deus ubique summa reverentia colatur, et homines vita secura, tranquilla, commoda perfruantur: quinetiam horum præfectorum unusquisque commissi sibi gregis utilitati speciatim ita prospicere debet, ut simul omnes aliquatenus universi generis humani commoda respiciant, cum reliquis hominibus pacem, amicitiam, innocuum beneficumque commercium fovendo, versusque cunctos, quibuscum eos rem habere contingit, humanitatis officia et æquitatis leges observando: illis porro Dei vicariis quæ committitur authoritas, omnimodam complectitur ad illos consequendos fines necessariam, vel utcunque requi

sitam potestatem, leges æquas et idoneas sanciendi, judicia exercendi, dispensandi præmia, pœnas infligendi, sic ut hisce subditi, juxta Dei voluntatem et ex divini juris vigore, sese morigeros præstare teneantur. Adsimili ratione, ecclesiæ caput et absoMat. xxviii. lutus rector Christus (cui scilicet omnis in cœlo, supraque terram potestas est donata) spirituale regnum suum dispensat, partim immediate sui Spiritus directione et efficacia, partim legatorum et præsidum suorum (τῶν ἡγουμένων, τῶν προεστώτων, τῶν ἀγγέλων, Epist. 55. "judicum vice Christi," quos vocat Cyprianus, Ty

18.

TOU σWτηρOS ÉTEXÓvтwv πρóσwπov, ut ait Basilius) ministerio, quos ipse variis ecclesiæ suæ provinciis præposuit, authoritate sic instructos, ut eo modo res ecclesiasticas ordinare possint atque debeant, qui cum ad Christi provehendam gloriam, tum ad populi Christiani bonum procurandum maximopere conducat b; scilicet, ut imprimis Regi Christo debita reverentia concilietur, ut ejus mandatis integrum deferatur obsequium, ut ipsius regnum in optimo statu conservetur atque floreat, quin et indies accrescat et prolatetur; tum ut ejus subditi (quibus in rebus ipsorum vertitur salus, et bonum præcipuum) ad officium 2 Cor. xiii. suum peragendum instructione requisita dirigantur, et monitis opportunis excitentur; a peccatis muniantur, et perficiantur in sanctitate; quoque modo demum quam optime præparentur ad æternam illam, ad quam (Dei benignitate gratiosa) destinantur ac

10.

που.

* Ο γὰρ καθηγούμενος οὐδὲν ἕτερον ἐστὶν, ἢ ὁ τοῦ σωτῆρος ἐπέχων πρόσωBasil. Const. Monast. cap. 22.

b Nec nos vim cuiquam facimus, aut legem damus, quando habeat in ecclesiæ administratione voluntatis suæ liberum arbitrium unusquisque præpositus, rationem actus sui Domino redditurus. Cypr. Ep. 72.

invitantur, felicitatem occupandam. Hi vero Christiani regni dispensatores, ita quisque propriam, quam nactus est, Spartam singillatim obire debet ac ornare, totius ut interea corporis utilitati consulat atque studeat, cum reliquis fidelibus "communicationem pacis," ut cum Tertulliano loquar, et “appellationem frater- De Præscript.c. 20. "nitatis," et "contesserationem hospitalitatis" servando; hoc est, concordiam mutuam obnixe colendo, propensamque versus universos Christi cultores charitatem exercendo; quinetiam ipsis quæ a Christo demandatur authoritas, omnimodam continet ad ista complenda requisitam potestatem: penes ipsos est (in sua penes unumquemque provincia) leges aut regulas salubres præscribere, causas emergentes decidere, præmia distribuere, sed et poenas irrogare (officii nempe sui spiritualis naturæ consentaneas, et ejusmodi proposito accommodatas), ita demum, ut etiam hujusce regni populus, e Christi Domini mente Heb. xiii. jussuque, legibus istis parere, decisionibus acquiescere, Matt. xxiii. censuris subjacere constringantur.

Hæc vero potestas (magna saltem ex parte) multis ab inde seculis appellari consuescit potestas clavium, ex illis, quæ legi, verbis adsumpta nomenclatura ; quibus in verbis Sancto Petro pollicetur Dominus, se regni cœlestis claves ei donaturum: circa quod seu promissum (seu prædictum) illud imprimis observandum venit, quod licet uni Petro (verborum ad formam et sonum attendendo) factum videatur, revera tamen commune sit, et ad ecclesiam totam ejusque rectores pertineat: nec enim occasio promittendi Petrum unice spectabat, neque causa propter quam promitteretur Petro suberat peculiaris; nec alligabatur uni Petro promissi materia; nec in Petrum denique solum derivatus est ejus effectus. Occasio

17.

2.

« AnteriorContinuar »