Imágenes de páginas
PDF
EPUB

qui sibi

fidit

Dux regit

examen.

33.

Rom. i. 12.

omnibus re

Marc. iv.

21.

Joh. vi. 69.

ἦν τῶν ἀπο

nem quod attinet; interrogavit omnes (quotquot aderant) discipulos Christus, Vos autem quem me dicitis esse? Petrus e more suo (utpote præ reliquis promptus et fervidus; πрólvμos et bepμòs, ut ait Chrysostomus, vel ut inter illos ætatis, vocationis, aut alia nescio qua ratione quodammodo præeminens; ut

poéopos, adeoque ponyopos) e vestigio præsultans responsum arripit (προπηδᾷ καὶ προλαμβάνει, ait Chrysostomus), id omnium nomine dictans, quod indubie cuncti senserunt, uti colligitur e capite 14. ubi sucMatt. xiv. clamant omnes, aλns eau vids el, quanquam BellarDe Pontif. minus (satis id audacter et temere) quid potissimum Quum pro responderent ignorasse cæteros, haud veritus est ogsponderet. gerere; sane quum, apud S. Johannem, simili (fortasTertull in sis eadem) ex occasione confessionem hic apostolus prorsus eandem ederet, expressum habetur; 'Hμeïs, Εκκριτος " inquit, πεπιστεύκαμεν καὶ ἐγνώκαμεν, ὅτι σὺ εἶ ὁ Χριστὸς, ὁ Growy, xai vids Tou Oεoũ Toũ Gävтos ita tunc exerte, nunc autem implicite Petrus, velut Apostolorum os (quo illum To nomine cum hic, tum alibi Chrysostomus insignit), pro omnibus loquens, et ecclesiæ voce respondens" Cypr. Ep. (uti loquitur B. Cyprianus). Suppar est causæ promissum hoc velut elicientis ratio: quod nempe Petrus Christum Dei Filium esse cognoverit, crediderit, et confessus sit: "Mercedem" (inquit Hieronymus) " accepit vera confessio:" Petro revelatum id dicitur; cunctis hoc fidelibus æque competit; nec enim quis1 Cor. xii. quam nisi per Spiritum S. Jesum appellare potest 1 Joh. iv. 2. Dominum; Omnisque spiritus, qui confitetur JeGal. i. 12. sum Christum in carne venisse, ex Deo est: firme

στόμα τῶν

μαθητῶν καὶ

χορού.

Chrys. in
Joh. xxi.15.

55.

3.

[ocr errors]

66

credidit, et clare professus est illud Petrus; idem

facere Christianis omnibus ex æquo convenit et in1 Joh. v. 5. cumbit: Quis enim est, qui mundum vincit, nisi Rom.x. 10. qui credit Jesum esse Filium Dei? Corde creditur

ad justitiam, et ore fit professio ad salutem: nihil igitur hac ex parte Petro fuit proprium, nullum hic singularis privilegii fundamentum habetur. Neque si rem ipsam expendimus, aliquid Petro delatum constat, aut exhibitum, quod non, et aliis æque competit, ac alibi diserte tribuitur: affirmat Christus sese super Petrum, ceu rupem firmam (super Petrum; etenim istum sensum, ut aliquatenus simpliciorem, ut Petri saltem prærogativæ, si qua fuit, faventiorem, haud respuimus), ecclesiam suam extructurum; hoc est ejus imprimis opera efficace se multos in cœtum sibi fidelem ac obsequentem, divina protectione conservandum, compacturum; se Petri prævalido testimonio, impigroque studio ac labore, domum suam (quam in Epistola sua vocat ipse Petrus) spiritualem 1 Pet. ii. 5. erecturum : hoc autem reliquis apostolis (quin et om- 20. nibus ecclesiæ doctoribus aliquatenus) congruere res ipsa clamat, et expresse docetur: nam in Apocalypsi, Apoc. xxi. duodecim fundamentis innitens describitur urbis cœlestis murus, quibus totidem apostolorum inscribuntur nomina; et apostolorum atque prophetarum Eph. ii. 20. fundamento inædificari ecclesiam astruit S. Paulus; idemque vocat eandem ædificium Dei, cujus ipse Cor. iii. velut sapiens architectus fundamentum posuerat.

I

Rom. xv.

14.

9, 10.

Pollicitus est etiam Petro Dominus (id quod phrasis propositæ sensum explicat), quicquid is super terram alligarit, id in cœlis alligatum fore; quicquid ille solverit hic, id ibi fore solutum : idem hoc explicite verbis prorsus iisdem ecclesiæ spondetur Matt. xviii. Matt. xviii. quin et verbis æquipollentibus alibi discipulis suis promittitur a Christo, Joh. xx. Sed et illa nedum Joh. xx. 22, promissa, sed et ipsis exhibita, ab ipsis exercita luculente constat. Nam si denuo promissi respiciantur effectus, nil hujusmodi peculiare quippiam accepisse

18.

23.

8.

II.

Petrus vel præstitisse deprehendetur, quod non et alii pariter acceperint et usurparint. Nihil ille juris supra reliquos collegas adsumpsit sibi, vel exercuit: id innuit Christus, ubi scribarum ambitionem sugilMatt. xxiii. lans, subdit; Εἷς ἐστιν (inquit) ὑμῶν ὁ καθηγητὴς Χριστὸς, πάντες δὲ ὑμεῖς ἀδελφοί ἐστε liquido testatur id universus tenor historiæ apostolicæ: sed et aperte sig2 Cor. xii. nificat S. Paulus, ubi de seipso prædicat, nihil ipsi defecisse, quod sibimet apostolorum præcipui possent vindicare (οὐδὲν ὑστέρησα τῶν ὑπὲρ λίαν ἀποστόλων) : ubi quoque (quasi solicite caveret, et obviam iret illorum commento, qui non immediate collatam, sed a Petro derivatam volunt in reliquos apostolos hanc Gal. i. 1. potestatem) se nec ab hominibus, neque per homines (οὐκ ἀπ ̓ ἀνθρώπων, οὐδὲ δι ̓ ἀνθρώπων), apostolum esse constitutum asserit, ast immediate Christo ipsi Deoque Patri suam acceptam referre potestatem apostolicam; ubi sibi cunctarum ecclesiarum curam incumbere testatur; ubi denique se Petro nominatim exerteque comparat, neque sibi minus potestatis aut officii concreditum innuit in sua provincia, quam Petro in sua.

2 Cor. xi.

28.

Gal. ii. 7.

His expensis, haud immerito censetur hoc quicquid est potestatis (clavium nomine designatum) non in Petrum personaliter (hoc est restrictive, vel exclusive) consideratum, sed quodammodo repræsentative (communis ex fidei, vel communis officii ratione), vel quatenus is aliorum omnium simili conditione gaudentium, similive munere fungentium quasi vices obiret, aut sustineret personas, conferri, vel conferendum promitti in Petrum, tanquam strenuum fidei confessorem, eximium ecclesiæ fundatorem, gnavumque In Matt. pastorem; fere juxta quod ita commentatur Origenes; Tract. 1. "Quod si nos loquimur idem quod Petrus loquutus "est, efficimur Petrus; et nobis dicetur, tu es Petrus:

"Petra enim est quisquis est discipulus Christi." Vel si Petrum directe spectent hæc verba, saltem ea interpretative vel consecutive non minus ad alios pertinere, quibus ex rationis paritate, vel officii similitudine conveniunt; præsertim reliquis apostolis, qui

66

66

Eccl.

Gnost. cap.

(ut B. Cyprianus ait)" hoc erant quod fuit Petrus, De Unit. pari consortio præditi, et honoris et potestatis:” in ecclesiam adeo totam finaliter (hoc est, in ejus gratiam et beneficium) collatum est, formaliter autem (hoc est, quoad ejus usum et exercitium) iis præsertim concessum intelligatur, quibus ecclesiæ propagandæ conservandæque cura demandatur, et officium incumbit. Ita certe rem accepere veteres; e multis, quæ protulerunt huc spectantia, paucula quædam allegabimus: Tertullianus; "Si adhuc clausum putas Scorp. in cœlum, memento claves ejus hic Dominum Petro, "et per eum ecclesiæ reliquisse, quas hic unusquisque interrogatus atque confessus feret secum." Ita Pater ille prædoctus, e communi sententia, ut videtur; quam tamen alibi, Montanismo penitius infixus, ut ejus voléσe serviret, retractavit; nam libro de Pudicitia, ordinariam in ecclesia peccata remit- De Pud. c. tendi potestatem convellens, ac eapropter asserens apostolos non ex disciplina, sed ex potestate (mirifica scilicet aut prophetica) id fecisse, sic infit: "De tua "nunc sententia quæro, unde hoc jus ecclesiæ usur

66

66

pes; si quia dixerat Petro Dominus, Super hanc "Petram idcirco præsumis et ad te derivasse sol"vendi et alligandi potestatem, id est, ad omnem ec"clesiam Petri propinquam, qualis es, evertens atque "commutans manifestam Domini intentionem, per"sonaliter hoc Petro conferentem."-Ita tunc is, et in eam mentem plura pro fanaticis Montani deliriis adversus ecclesiam disputans. Cyprianus, Epist. 27.

IO.

21.

66

66

Dominus noster, cujus præcepta et monita obser"vare debemus, episcopi honorem, et ecclesiæ suæ "rationem disponens in evangelio loquitur, et dicit "Petro, Ego tibi dico-Inde per temporum et suc"cessionum vices episcoporum ordinatio, et ecclesiæ "ratio decurrit, ut ecclesia super episcopos constitu"atur, et omnis actus ecclesiæ per eosdem præpositos gubernetur." Firmilianus, Cæsareæ Cappadocum episcopus, apud Cyprianum, Epist. 75. hunc citans locum, subjicit : " Potestas peccatorum remittendorum "apostolis data est, et ecclesiis, quas illi a Christo "missi constituerunt, et episcopis, qui eis ordinatione "vicaria successerunt." B. Ambrosius, Epist. 83. "Claves illas regni cœlorum in B. Petro cuncti suscepimus sacerdotes." Augustinus in Johannem: Tract. 118. Petro dicitur, Tibi dabo claves regni cœlorum, tanquam ligandi et solvendi solus acceperit potesTract. 124. "tatem, cum et illud pro omnibus dixerit, et hoc cum omnibus, tanquam personam gerens unitatis, acceperit." Rursus: "Quando ei dictum est, Tibi "dabo claves-universam significavit ecclesiam ;" Tract. 50. Et," Si in Petro non esset ecclesiæ sacramentum, 66 non ei diceret Dominus, Tibi dabo claves—si hoc

in Joh.

cap. 22.

66

66

66

66

66

ergo-in ecclesia fit, Petrus quando claves accepit, "ecclesiam sanctam significavit." Basilius in Constit. Const.Mon. Monast.—Πᾶσι δὲ τοῖς ἐφεξῆς ποιμέσι καὶ διδασκάλοις παρέχει ἴσην ἐξουσίαν· καὶ τούτου σημεῖον τὸ δεσμεῖν ἅπαντας, καὶ λύειν ὥσπερ ἐκεῖνος. Theophyl. Εἰ καὶ πρὸς Πέτρον μόνον εἴρηται τὸ, δώσω σοι, ἀλλὰ καὶ πᾶσι τοῖς ̓Αποστόλοις Sédoras. E quibus præstantium veteris ecclesiæ magistrorum dictis de illius sensu constare videtur: itaque jam ratum habeatur promissam hic, et aliquando proinde commissam fuisse potestatem hanc Clavium nomine designatam ; id quod ex ejus natura,

« AnteriorContinuar »