Quot calami legimus vestigia! quanta colorum Gratia se profert! tales non discolor Iris Ostendat, vario cum lumine floridus imber Rore nitet toto, et gutta scintillat in omni. O fuci nitor, o pulchri durate colores! Nec, pictura, tuæ languescat gloria formæ, Dum lucem videas, qualem exprimis ipsa, supremam.
HIC, ubi graminea in latum sese explicat æquor Planities, vacuoque ingens patet area campo, Cum solem nondum fumantia prata fatentur Exortum, et tumidæ pendent in gramine guttæ, Improba falx noctis parva incrementa prioris Desecat, exiguam radens a cespite messem: Tum motu assiduo saxum versatile terram Deprimit extantem, et surgentes atterit herbas. Lignea percurrunt vernantem turba palæstram Uncta, nitens oleo, formæ quibus esse rotundæ Artificis ferrum dederat, facilisque moveri. Ne tamen offendant incauti errore globorum, Quæque suis incisa notis stat sphæra; sed unus Hanc vult, quæ infuso multum inclinata metallo Vertitur in gyros, et iniquo tramite currit Quin alii diversa placet, quam parcius urget Plumbea vis, motuque sinit procedere recto. Postquam ideo in partes turbam distinxerat æquas Consilium, aut sors; quisque suis accingitur armis. Evolat orbiculus, quæ cursum meta futurum Designat; jactique legens vestigia, primam, Qui certamen init, sphæram demittit, at illa Leniter effusa, exiguum quod ducit in orbem, Radit iter, donec sensim primo impete fesso Subsistat; subito globus emicat alter et alter.
Mox ubi funduntur late agmina crebra minorem Sparsa per orbiculum, stipantque frequentia metam, Atque negant faciles aditus; jam cautius exit, Et leviter sese insinuat revolubile lignum. At si forte globum, qui misit, spectat inertem Serpere, et impressum subito languescere motum, Pone urget sphæræ vestigia, et anxius instat, Objurgatque moras, currentique imminet orbi.
Atque ut segnis honos dextræ servetur, iniquam Incusat terram, ac surgentem in marmore nodum. Nec risus tacuere, globus cum volvitur actus Infami jactu, aut nimium vestigia plumbum Allicit, et sphæram a recto trahit insita virtus. Tum qui projecit, strepitus effundit inanes, Et, variam in speciem distorto corpore, falsos Increpat errores, et dat convitia ligno. Sphæra sed, irarum temnens ludibria, cœptum Pergit iter, nullisque movetur surda querelis.
Illa tamen laudes summumque meretur honorem, Quæ non dirumpit cursum, absistitque moveri, Donec turbam inter crebram dilapsa supremum Perfecit stadium, et metæ inclinata recumbit. Hostis at hærentem orbiculo detrudere sphæram Certat, luminibusque viam signantibus omnes Intendit vires, et missile fortiter urget: Evolat adducto non segnis sphæra lacerto. Haud ita prosiliens Eleo carcere pernix Auriga invehitur, cum raptus ab axe citato Currentesque domos videt, et fugientia tecta.
Si tamen in duros, obstructa satellite multo, Impingant socios, confundatque orbibus orbes; Tum fervet bilis, fortunam damnat acerbam, Atque Deos atque astra vocat crudelia.
Si vero incursus faciles, aditumque patentem Inveniat, partoque hostis spolietur honore: Turba fremit confusa, sonisque frequentibus, euge, Exclamant socii; plausu strepit omne viretum. Interea fessos inimico Sirius astro
Corripit, et falsas exudant corpora guttas ; Lenia jam zephyri spirantes frigora, et umbræ Captantur, vultuque fluens abstergitur humor.
O QUI canoro blandius Orpheo Vocale ducis carmen, et exitu Feliciore luctuosis
Sæpe animam revocas ab umbris, Jam seu solutos in numerum pedes Cogis, vel ægrum et vix animæ tenax Corpus tueris, seu cadaver
Luminibus penetras acutis; Opus relinquens eripe te moræ, Frontemque curis solicitam explica, Scyphumque jucundus require Purpureo gravidum Lyæo.
Nunc plena magni pocula postules Memor WILHELMI, nunc moveat sitim Minister ingens, imperîque
Præsidium haud leve, MONTACUTUS.
Omitte tandem triste negotium Gravesque curas, heu nimium pius ! Nec cæteros cautus mederi Ipse tuam minuas salutem. Frustra cruorem pulsibus incitis Ebullientem pollice comprimis, Attentus explorare venam Quæ febris exagitet tumentem:
Frustra liquores quot Chymica expedit Fornax, et error sanguinis, et vigor Innatus herbis te fatigant:
Serius aut citius sepulchro Debemur omnes, vitaque deseret Expulsa morbis corpus inhospitum, Lentumque deflebunt nepotes (Relliquias animæ) cadaver. Manes videbis tu quoque fabulas, Quos pauciores fecerit ars tua; Suumque victorem vicissim Subjiciet libitina victrix.
Decurrit illi vita beatior
Quicunque lucem non nimis anxius Reddit molestam, urgetve curas Sponte sua satis ingruentes; quem dierum lene fluentium Delectat ordo, vitaque mutuis Felix amicis, gaudiisque Innocuis bene temperata.
« AnteriorContinuar » |