Imágenes de páginas
PDF
EPUB

EXCUDEBAT A. FIRMINUS DIDOT,

GALLICARUM ACADEMIARUM TYPOGRAPHUS.

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][graphic][merged small][merged small][merged small][merged small]
[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors]

EDITORIS PRÆFATIUNCULA.

LABORUM metam attingentibus nobis pauciora dicenda supersunt de hoc novissimi voluminis tenore ac proposito, in quo pretiosa Ciceronis reliquiæ tamquam in sacrario aliquo continentur. Quando enim ita fato datum erat, ut exstincta tot librorum luce et vita, vix decimam oratoris romani partem vetustas invidiosa servaret, illud tamen quamvis in tanto malo lætandum est, quod nonnullæ ex hoc literarum naufragio veluti tabulæ emerserint, quæ, quantum sit damnum, testarentur. Nec scio, an non nova laus (si quisquam Tullianæ laudi accedere cumulus possit), scriptori nostro veniat, quod in tam variis. operum fragmentis semper magnus et nobilis, semper et sapientiæ, et Romæ, et libertatis interpres appareat. Danda itaque fuit opera, e nobilissimæ illæ reliquiæ diversissimis in locis utius obruta jacerent, sed in unum redact, usum simul ac ornamentum præberent. Porro, ne mancum claudicaret opus, eruendum fuit quidquid olim Sigonius et Patricius in lucem eduxerant, nec minimæ huic fragmentorum parti, addenda quæcumque oculorum et ingenii acie viri præstantissimi, A. Maius, Niebuhr. et Am. Peyron, invenerunt. Quæ omnia, quantum in nobis fuit, notis et commentariis illustravimus, tum ex supra recitatis auctoribus, tum ex ipso locorum captu desumptis. Et plurimam quidem nobis utilitatem præstitit clarissimus vir J. V. Le Clerc, cui si dignas agere grates ve

[ocr errors]

limus, in immensum hæc crescat præfatiuncula ; et satis sit moneri legentes ab eo (nam quanta est hominis scientia et eruditio, tanta est humanitas et modestia), plerasque notas et integra prolegomena nos cum grata fontis uberrimi memoria diligenter hausisse.

Ut autem omnia quæcumque Ciceronem spectant in hoc volumine includerentur, notha quædam quæ ex oratore nomen tantum retinent, v. g. declamatiunculam in Sallustium, epistolam ad Octavium recepimus, quæ veteris saltem interpolatoris furta sunt; et recentiorem, de Tullia morte consolationem, quæ oratori nostro tributa, longam in decimo sexto sæculo librorum et disputationum procellam commovit.

Opus tandem claudit editionum latinarum notitia, et Ciceronis vita a Leonardo Bruno Aretino conscripta, quam vix semel olim editam, et italica tantum interpretatione celebratam, e tribus Ambrosianis codicibus Cl. Maius eruit, et tum primum Tulliano corpori adjunximus; majus operæ pretium facturos nos arbitrati, si præclarum et ineditum illud opus in lucem . proferremus, quam si sæpius errantem de Cicerone Plutarchum frigide interpretaremur.

N. E. L.

« AnteriorContinuar »